ACROAMATA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
diē sextō mēnsis Decembris
07 Dec 2024, 01h20
Dictātor sex hōrārum;
Media “sociālia” juvenibus interdicta;
Geōrgia dīvīsa;
Bellum Sȳriacum;
Gallī ex Africānīs gentibus expulsī;
Gallōrum magistrātūs expulsī;
Cathedrālis Nostrae Dominae.Nuntius, qui inscribitur diē sextō mēnsis Decembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Dictātor sex hōrārum
Yoon Suk Yeol, summus magistrātus Cōrēānōrum Merīdiōnālium, sē dictātōrem diē Martis creāvit; senātōribus autem abnuentibus dictātūram post sex hōrās dēposuit. Yoon dīxit necesse sibi vidērī nē rēspūblica Cōrēānōrum detrimentum caperet ā Cōrēānīs Septentriōnālibus, quī tamen nōn videntur bellum in gentem Merīdiōnālem mōvisse. Senātus igitur Cōrēānōrum nunc dēlīberat, an Yoon sit āmovendus.
Media “sociālia” juvenibus interdicta
Senātus Austrāliānōrum diē Veneris interdīxit, nē cui nisi ad sextum decimum aetātis annum prōvectō ad rētis omnium gentium paginās, quae “media sociālia” vocantur, aditus darētur. Antōnius Albanese, minister prīmārius, dīxit lēgem parentibus favēre verentibus, nē līberī per media sociālia damnum ferrent. Ex alterā parte Meta societas et aliae societātēs quae media sociālia offerunt queruntur lēgem tam celeriter esse lātam, ut ipsae nēsciant quid sit agendum, ut lēgī pāreant.
Geōrgia dīvīsa
Postquam magistrātūs Geōrgiānōrum dēstitērunt petere ut gēns in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur, quod petere lēge coguntur, per Tiphlim caput et tōtam rempūblicam vehementer reclāmātur. Magistrātūs, quī quidem ferunt sē esse, mēnse Octōbrī ad auctōritātem prōmōtī sunt comitiīs, quōrum integritas eventusque et ā factiōne magistrātibus oppositā et ab ipsā Ūniōne Eurōpaeā disputantur. Factiō vērō “Somnium Geōrgiēnsium” dicta, quae post comitia honōrēs magistrātuum nunc occupat usurpatque, conātur Geōrgiam in Russōrum Sīnēnsiumque partēs atque ab Eurōpaeīs dūcere, quod īram reclāmantium incendit.
Bellum Sȳriacum
Tumultuōsī latrōnēs magistrātibus Sȳriacīs oppositī et āeroportum et acadēmīam mīlitārem Beroeae, quae etiam Halapia appellātur, necnōn māiorem partem ipsīus Beroeae cēpērunt, nēcnon Epiphaniam, quae et Hamam vocātur. Illī latrōnēs Hayʼat Tahrir al-Sham dictī, quī ōlim sub nōmine “Al Qaeda” ēgērunt, nunc mīlitārī disciplīnā ūtuntur. Bellum cīvīle in Syriā ab annō bis millēsimō ūndecimō geritur, et omnēs illīus bellī partēs sunt Americānīs infestī. Ad nōnāginta mīlitēs Americānī partem Sȳriae ad latrōnēs reprimendōs occupant, quī coactī sunt diē Martis sē armīs dēfendere; incertum autem est, utra pars Americānōs oppugnāverint. Russī, quī prō regimine Sȳriacō anteā latrōnēs āeriā violentiā annō bis millēsimō sextō decimō represserant, nunc nequeunt āeroplāna ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō in Sȳriam dēdūcere; neque videntur putāre regimen diū contrā latrōnēs stātūrum, itaque nāvēs suās Tortōsā dēduxērunt. Russī enim duōs tantum portūs habent quī hieme nōn congelantur, vidēlicet Tortōsam in Sȳriā et Sebastopolim in Crimēā, quorum uterque nunc perīculōsior Russīs vidētur quam ut hāc quidem hieme adhibeātur. Lēgātī porro Russicī hortantur cīvēs, ut ē Sȳriā fugiant.
Gallī ex Africānīs gentibus expulsī
Prīmum Tzadī subitō foedus, quō licuit Gallīs mīlitibus castra in Tzadiā pōnere, termināvērunt; deinde novus praeses Senegālēnsium nuntiāvit nōn decēre Gallōs mīlitēs in Senegāliā versārī. Gallī iam ē Maliā, et Burkīnā Fāsō et Nigritāniā mīlitēs dēduxerant. Oranō porro, prīvata Gallōrum societas ad ūranium ēffodiendum constitūta, ējecta est ē Nigritāniā, ubi magistrātūs metalla publicāvērunt. Inde apparet Gallōrum auctōritātem in Africā esse dēminūtam.
Gallōrum magistrātūs expulsī
Senātus Gallōrum magistrātūs, quippe quibus senātōrēs tam sinistrārum partium quam dexterārum non iam cōnfīderent, improbāvit. Michaelis igitur Barnier brevissimum magistrātum in quīntā Gallōrum Rēpūblicā gessit. Nam Barnier voluerat impēnsum pūblicum dēminuere, quia, postquam Emmanuēl Macrōn praeses tribūta abhinc aliquot annōs dēminuerat, grande aes aliēnum est cōnflātum. Nec partēs sinistrae, ut quae impēnsō pūblicō favērent, nec dexterrimae, ut quae favōrem populī colerent, impēnsum pūblicum dēminuere voluērunt. Macrōn autem dīxit sē novum ministrum prīmārium statim creāre.
Cathedrālis Nostrae Dominae
Ecclēsia Cathedrālis Nostrae Dominae, quae annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō arserat, est renovāta. Omnēs lapidēs tantā cūrā purgātī sunt, et tectum tantā fide dē integrō refectum, ut nova ecclēsia aedificāta videātur. Quod abhinc quinque annōs vix fierī posse vidēbātur, nunc cūrā artificum est factum.
Nuntius, qui inscribitur diē sextō mēnsis Decembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
diē vīcēsimō sextō mēnsis Novembris
27 Nov 2024, 01h13
Missilia missa;
Yi Peng 3 Capta;
Āeroplānum dēlapsum;
Sollemnis Grātulātiō.Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō sextō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Missilia missa
Bellum, quod inter Russōs Ūcrāīnēnsēsque geritur, nunc ardentius certātur missilibus. Nam Americānī Britannīque permīsērunt Ūcrāīnēnsibus ut tēlīs ēminus oppugnārent locōs anteā tūtōs, quī intrā Russōrum fīnēs sunt. Russī invicem respondērunt novissimō missilis genere mittendō, cuī nōmen est “Oreshnik” sīve Corylus, et quod prae vēlocitāte intercipī nōn potest. Tāle missile potest et arma atomica ferre, nec propter immēnsum sumptum sine armīs atomicīs in bellō adhibērī solet. Vladimīrus Putin, praeses Russōrum, dīxit sē crēdere iustum esse armīs suīs ūtī contrā aliās gentēs, quae sinerent sua arma contrā Russōs adhibērī, quibus verbīs vidēbātur Americānīs Britannīsque minārī. Dīxit porro missilia illa, quibus Ūcrāīnēnsēs ūsī essent, nōn posse sine auxiliō mīlitum mittī Americānōrum. Jōsēphus Biden, praeses Americānōrum, aliquot mēnsēs obstitit, nē licēret Ūcrāīnēnsibus Russiam oppugnāre missilibus Americānīs, sed propter mīlitēs Corēānōs Septenriōnālēs et victōriam Donaldī Trump, quī prōmīserat sē pācem compositūrum, frēnōs laxāvit, ut impetus fīeret.
Yi Peng 3 Capta
Postquam duo fūnēs opticī et subaquaneī, quibus inter Suētōs Lituānōsque et Finnōs Germānōsque nuntiī mittuntur, scissī erant, nāvis Sinēnsis, Yi Peng Tertia, cuī praest cīvis Russicus et quae in utrōque scissiōnis locō fuerat, coacta est ā Dānīs sistere. Boris Pistōrius, praefectus mīlitibus Germānōrum, dīxit scissiōnem esse actiōnem hybridam, quō nōmine significantur ea, quae īnsolitīs clandestīnīsque ratiōnibus in bellō aguntur.
Āeroplānum dēlapsum
Vilnae in Lituāniā, āeroplānum onerārium est prope āeroportum caelitūs dēlapsum. Quamquam causa hūius clādis calamitātisque ignōta est, Annalēna Baerbock, Germānōrum ministra rēbus externīs praeposita, monuit aliquōs, quōs nōn nōmināvit, cōnārī in Eurōpaeās gentēs bellum gerere “hybridam,” sīve partim apertum partim clandestīnum.
Sollemnis Grātulātiō
Diē Iovis sollemnis grātulātiō celebrābitur per tōtam rempūblicam. Nōs omnēs grātiam habēmus, quod prosperitāte fēlicitāteque fruimur.
[discipulī singulī]
Prō meā parte grātiās ago discipulīs, quī singulīs hebdomadibus tempus cūramque impendunt nuntiīs Latīnīs colligendīs recitandīsque.
Grātiās porro auscultātōribus agimus. Cūrāte, ut valeātis.
Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō sextō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
diē quīntō decimō mēnsis Novembris
16 Nov 2024, 01h28
Ēventus Comitiōrum Americānōrum;
Cōrēa Boreālis et Russia sociātae;
Justīnus Welby sē abdicat;
Le Pen;
Hāītia;
Scholz parum amātus.Nuntius, qui inscribitur diē quīntō decimō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs camerā, factiō dextra quattuor sedēs cēpit et auctōritātem suam auxit, in īnferiōre vērō potestātem suam retinet et pollēbit. Itaque ūna factiō dominābitur, sī poterit intrā sē cōnsēnsum invenīre.
Divīsa autem est illa factiō inter populārēs, quī Donaldō Trump favent, et optimātēs, quī diū pollent. Itaque incertum est, an superior Senātūs camera, ubi optimātium partes dominantur, velit magistrātūs, quōs Trump ēligit, cōnfirmāre. Praecipuē ambigitur an Matthaeus Gaetz, senātor īnferiōris camerae, possit administer reī iūridicae fierī, atque an Tulsī Gabbard, ōlim vīcāria tribūna mīlitis et senātrix īnferiōris camerae quae sinistrae factiōnis fuit, fīat praefecta speculātōrum. Etiam prōpōnitur Robertus Kennedy, fīlius Robertī, quī cīvium salūtem valetūdinemque tueātur.
Cōrēa Boreālis et Russia sociātae
Kim Iong-un, dux Cōrēae Boreālis, novum foedus īcit cum Russīs quō utraque gēns prōmittit sē alteram, sī oppugnāta sit, dēfendendam. Ūcrāīnēnsēs iam aegrē ferunt, decem mīlia mīlitum Cōrēānōrum in Russiam mīssōs esse, quī Curscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs Augustō mēnse invāserant, cum Russīs recuperārent. Cōrēānī mīlitēs bellī inexpertēs fuērunt, sed, quī contrā Ūcrāīnēnsēs proelia faciunt, novissimum genus bellī discunt. Quae disciplīna possit dētrīmentō esse Cōrēānīs Merīdiōnālibus, sī certandum sit cum Cōrēānīs Septentriōnālibus.
Justīnus Welby sē abdicat
Justīnus Welby, archiepiscopus Cantauriensis et praefectus ecclēsiae Anglicānae, diē Martis munere honoribusque sē abdīcāvit, ut quī salūtem iuvenum parum tuerētur. Quī diu cōnātus erat concordiam afferre ecclēsiae diversīs opīniōnibus distractae, praecipuē cum Britannī novārum rērum studiōsi essent et Africānae ecclēsiae in trānslātīciam doctrīnam prōniōres, quā rē difficilius erit successōrem creāre.
Le Pen
Accūsātōrēs pūblicī Lūtētiānī poscunt ut interdīcātur nē Marīnae Le Pen, quae annīs praeteritīs candidāta ambīvit summum magistrātum Gallōrum, liceat intra quinque annōs ullum gerere magistrātum, propter causam quam agī coepit abhinc octō annōs. Le Pen ēiusque factiō accūsātōrēs dēnuntiant, ut quī ob ratiōnēs politicās Le Pen persequantur. Doctī virī quī opīniōnēs cīvium metiuntur referunt Le Pen omnēs longē antecellere aliōs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō septimō ambītūrī esse videantur.
Hāītia
Garrius Conille, quī sex mēnsēs ministrī prīmāriī Hāītiēnsium officiō sine effectū fungēbātur, dīmissus est, cūius in locum Alexander Didier Fils-Aime successit. Etiam in Portū Principis, quae urbs nōmine tenus caput est Hāītiae, latrōnēs grassātōrēsque vīcōs cēpērunt ultimōs, in quibus nōndum dominātī erant, et āeroportum clausērunt. Āeroplānō glandibus plumbeīs ictō, magistrātūs Americānī prohibuērunt, nē quis hāc mēnse āeroplānum in Hāītiam dīrigeret.
Scholz parum amātus
Olāvius Scholz, cancellārius Germānōrum, comitia indīxit diē vīcēsimō tertiō mēnsis Februāriī habenda. Quibus in comitiīs ille vidētur sperāre sē posse secundum creārī cancellārium, quamquam minus amātur quam ullus alius cancellārius in memōriā Germānōrum. Intrā suam factiōnem sunt, quī hortentur ut Scholz spem ambitiōnemque dēpōnat, ut Boris Pistōrius fiat novus dux sociālistārum. Nam tantum quīnta pars cīvium Olāvium Scholz probat, sed Pistōrius lāte probātur.
Nuntius, qui inscribitur diē quīntō decimō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
diē octāvō mēnsis Novembris
09 Nov 2024, 01h22
Trump Victor;
Philippus Rex Valentiam vīsitat;
Germānia;
Māia Sandū Victrix;
Anglicē loquentēs contrā media sociālia;
Lewotobi Laki Laki.Nuntius, qui inscribitur diē octāvō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus septimus creābitur. Ēius factiō, quae Repūblicāna dīcitur, in superiōre senātūs camerā pollēbit, sed adhuc incertum est utra factiō sit in īnferiōre camerā māiōrem habitūra auctōritātem. Māior porro pars magistrātuum, quī singulās cīvitātes gubernant, ad eandem Repūblicānam factiōnem pertinet.
Philippus Rex Valentiam vīsitat
Centēnī Valentīnī in Philippum rēgem Hispānōrum Valentiam inundātam vīsitantem reclāmābant, et nōnnullī etiam lūtum in rēgem iēcērunt. Multī enim crēdunt rempūblicam Hispānōrum parum ēgisse ut cīvēs monērentur dē inundātiōne, quā ducentī cīvēs periērunt; sī citius monitī essent, adhūc victūrōs fuisse. Satellitēs rēgis umbellīs ūsī sunt ut lūtum arcērent, sed rēx perrexit cōnārī singulōs cīvēs cōnsōlārī. Fēminae, quācum regīna collocūta est, questae sunt sē aquā pūrā carēre.
Germānia
Concordia trium factiōnum, ā quibus Germānia regēbātur, fracta est, postquam Olāvius Scholz, minister prīmārius, Christiānum Linder, ministrum fiscō praepositum, dīmīserat. Nam trēs illae factiōnēs, vidēlicet Sociālistae et Viridēs, partēs sinistrae, et Līberī Populārēsque, factiō dextra, vix quidquam inter sē habuērunt commūne, nēdum commūne cōnsilium reīpūblicae gubernandae; itaque eārum cōnsociātiō numquam robusta nec stabilis vidēbātur. Factiōnibus dīvīsīs, Scholz cogētur senātum cōnsulere, an sibi confīdat, et, sī cōnfīdentiā senātūs carēbit, nova comitia indīcere. Offert igitur mēnse Iānuāriō senātum cōnsulere, ut comitia Martiō mēnse habeantur.
Māia Sandū Victrix
Comitiīs in Moldōvā habitīs, Māia Sandū, ōlim cōnsiliāria Tōtīus Mundī Argentāriae Domūs, victōriam ferre aegrē potuit. Sandū vult Moldōvam ad Eurōpam atque ā Russiā dūcere; Russī autem recūsant nē ēventum comitiōrum agnōscant, cum nōn licēret illīs Moldōviīs, quī in Russiā habitant, sua dare suffrāgia. Itaque Dēmētrius Peskov, ōrātor Russōrum, negāvit Sandū esse jūre ēlectam.
Anglicē loquentēs contrā media sociālia
Antōnius Albanēse, minister prīmārius Austrāliānōrum, nūntiāvit sē lēgem prōpositūrum quā interdīcārētur, nē quis īnfra sēxtum decimum vitae annum ad pāginās in rētī omnium gentium sitās, quālēs “sociālēs” dīcuntur, accessum habeat. Inter quās pāginās numerantur Instagram (Ἰνστάγραμμα) et Facebook (Προσωποβιβλίον) et X (Chi) et YouTube (Tūtubus), quibus Americānī praesunt, et TikTok, quod īnstrūmentum est Commūnisticae Factiōnis Sīnēnsium. Nam multī puerī adolēscentēsque tantum temporis illīs paginīs cōnsulendīs terunt, neque vēram vītam tuentur, ut quasī venēnō ēlectronicō addictī esse videantur. Factiō Līberālis, quae magistrātibus Austrāliānīs oppōnitur, hāc in rē cōnsēnsit et interdictiōnī favet.
Magistrātūs quoque Canadēnsēs diē Veneris iussērunt TikTok, societātem Sīnēnsium, ā negōtiīs in Dominiōne Canadēnsium agendīs dēsistere. Canadēnsēs enim timent, nē Sīnēnsēs possint per TikTok pūblicam secūritātem ēvertere. Americānī autem similem lēgem tulērunt mēnse Aprīlī.
Lewotobi Laki Laki
Lewotobi Laki Laki mōns ignem bis ēvomuit hāc hebdomade. Novem hominēs periērunt, et sex mīlia hominum, quī prope montem habitābant, fūgērunt.
Nuntius, qui inscribitur diē octāvō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
diē prīmō mēnsis Novembris
02 Nov 2024, 00h41
Comitia Americāna;
Suffrāgia combusta;
Comitia Iāpōnica;
Novus dux Hezbollae;
Imbrēs Hibērēs;
Cōrēānī in Russiā;
Castra Boliviāna capta.Nuntius, qui inscribitur diē prīmō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Comitia Americāna
Comitia in Americā diē Martis habēbuntur ut magistrātūs senātōrēsque ēligantur. Acriter igitur certātur inter Donaldum Trump, ōlim praesidem, et Camalam Harris, vice-praesidem, quī summum magistrātum sibi ambiunt, quamquam quibusdam in rēbus cōnsentīre videntur. Uterque enim dīcit sē velle mūrum inter Americum et Mexicum dūcere, ac tribūtum, quod in stipem grātiās agendī causā datam impōnitur, abrogāre. Uterque etiam praecipit victoriā ab alterō reportātā lībertātem cīvium pessum ītūram. Neuter autem poterit sine senātū agere, cūius camerārum, nunc inter factiōnēs dīvīsārum, utraque comitiīs habitīs poterit aut cum praeside stāre aut eī obstāre.
Suffrāgia combusta
In Vasintōniā et Oregōniā cīvitātibus Americānīs, ad quingenta suffrāgia, in sitellīs commūnibus dēposita, combusta sunt. Nam vīr quīdam ignōtus refertur īnstrūmenta incendiāria sitellīs affixisse. Quōrum īnstrūmentōrum reliquiae titulōs ferunt quī īnscrībuntur “Līberā Gāzam.” Ferē omnēs cīvēs Vasintōniēnsēs Oregōniēnsēsque solent suffrāgia ferre aut per cursum pūblicum aut tabellīs in commūnēs sitellās, instar arcārum cursuālium, dēpōnendīs, unde ā magistrātibus colliguntur.
Comitia Iāpōnica
Comitiīs ā Shīgerū Ishibā novō ministrō prīmāriō indictīs, suffrāgiīs lātīs numerātīsque, videntur factiōnēs regnantēs, vidēlicit Ishibae factiō Līberālis et Populāris ac sociāta Komeitō, sīve Justitia, factiō Buddhistica et populāris, esse ā cīvibus vehementer pūnītae. Incertum est quae factiō possit in novum regimen ascīscī. At comitiīs habitīs septuāginta et trēs fēminae sunt in senātum conscrīptae, quī numerus est in memoriā Iāpōnum maximus.
Novus dux Hezbollae
Hac hebdomade, princeps latrōnum et dux terrōrem prōmōventium, quī nōmen “Hezbollah” in sē imposuērunt, est Naim Qassem regulus. Praeteritā enim hebdomade Hashem Safieddine, tunc dux, interfectus est ab Isrāēlītīs, et superiōre hebdomade Hassan Nasrallah praefectus interfectus erat. Dīxit Qassem, quī sūdōre vēlātus ōrātiōnem Bērȳtī habēbat, etiam dūcibus interfectīs bellō nōn esse dēsistendum.
Imbrēs Hibērēs
Propter magnam procellam, quae in Hispaniam imbres ventōsque intulit, ad ducentēs hominēs feruntur mortem obiisse, ac multī aliī dēsīderantur. Pontēs viaeque inundātiōne sunt abreptae, cum vis pluviārum, quae tōtum annum accipī solet, intrā octō hōrās in Valentīnā commūnitāte incidisset.
Cōrēānī in Russiā
Speculātōrēs Americānī referunt ad decem mīlia mīlitum esse ab Cōrēānīs Boreālibus in Russiam missōs, quī Kurscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs invāserant, prō Russīs recuperārent. Choe Son Hui, ministra prīmāria Cōrēānōrum Boreālium, dīxit suōs auxilium Russīs usque ad victoriam lātūrōs.
Castra Boliviāna capta
In Boliviā hodiē castra mīlitum prope Cochabambam urbem in mediā Boliviā sunt capta ā latrōnibus, quī videntur Evō Morālēs, ōlim praesidī, favēre. Diē Sōlis Morālēs dīxit hominēs quōsdam dē magistrātibus missōs cōnātōs esse sē occīdere. Bolivia dīvīsa est inter fautōrēs pristinī praesidis et fautōrēs Ludovīcī Arce, novī praesidis.
Nuntius, qui inscribitur diē prīmō mēnsis Novembris, primum apparuit ad Nuntii Latini.