ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
LATINE DE REBUS LATINIS: SYMBOLAE LATINAE ET PERVESTIGATIONES
22 Sep 2023, 10h02
(mense Septembr. ann. MMXXIII) Inter incepta, quae nobis iam inde ab initio praestituimus, hoc legitur: “Symbolas Latine conscribere in commentariis periodicis, qui doctrinam colunt et...
La entrada LATINE DE REBUS LATINIS: SYMBOLAE LATINAE ET PERVESTIGATIONES se publicó primero en Collegium Latinitatis.
(mense Septembr. ann. MMXXIII)
Inter incepta, quae nobis iam inde ab initio praestituimus, hoc legitur: “Symbolas Latine conscribere in commentariis periodicis, qui doctrinam colunt et rationes docendi pervulgant”. En index symbolarum et opusculorum, quae hucusque scripsimus Collegii sodales eo animo, ut usus linguae Latinae inter studiosos et magistros totius orbis terrarum redintegraretur ac promoveretur:
OPVSCVLA in Vniversitate Valentina Latine conscripta atque defensa, Georgio Tárrega monente (in Tirocinio linguae Latinae docendae):
Auctor/Auctrix Titulus opusculi Anno Marco Carrozza “De legendi facultate exercenda. Sex fabulae increscenti gradu dispositae” Editum in commentariis Vniversitatis Studiorum Malacitanae: Thamyris 11 (2020), paginis 239-270
MMXX Daniele Santapaola (Stephano Bérchez monente)
“Plurima signa, multae fabulae, una hereditas. De inscriptionum usu in scholis” Editum in commentariis Vniversitatis Studiorum Malacitanae: Thamyris 11 (2020), paginis 271-316
MMXX María Ibáñez “Livia Drusilla” Opusculum PRAEMIO Societatis Hispanicae Studiorum Classicorum auctum
MMXIX Gabriel Martínez “Eutropii Breviarium ab urbe condita: editio didascalica, nonnullis mutatis et praetermissis MMXVIII Rayco G. Perdomo “Iulii Caesaris De Bello Gallico: editio didascalica, nonnullis mutatis et praetermissis” MMXVII José Sánchez-Tarazaga “Adire tamquam multorum hereditatem iuvat. Loci selecti: editio didascalica et exercitationes” MMXVII Amparo Vañó “Editio didascalica libri De uiris illustribus a Lhomond conscripti” MMXIV Laura Hiraldo “Pensa ad librum Fabulae Syrae (L. Miraglia) excogitata” MMXIV Carles García “De rebus gestis in lyceis etiam proponendis” MMXIII María José Canet “Lexicon de significatione uerborum in libro Familia Romana” MMXIII
La entrada LATINE DE REBUS LATINIS: SYMBOLAE LATINAE ET PERVESTIGATIONES se publicó primero en Collegium Latinitatis.
III SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS
01 Jun 2023, 12h07
Titulus et argumentum Seminarii: De epistulis Latinis. Lingua seminarii: Latina Dies constituta: XV mensis Iulii ann. MMXXIII, Saturni die, a 9am ad 2pm Locus: Valentiae ad sedem...
La entrada III SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS se publicó primero en Collegium Latinitatis.
- Titulus et argumentum Seminarii: De epistulis Latinis.
- Lingua seminarii: Latina
- Dies constituta: XV mensis Iulii ann. MMXXIII, Saturni die, a 9am ad 2pm
- Locus: Valentiae ad sedem antiquam Vniversitatis studiorum Valentinae, in Hispania
- Aditus: conventus omnibus gratuito patebit, dum subsellia vacabunt.
- Testimonium: spectatores qui adfuertint orationesque audierint, testimonio Collegii ibidem donabuntur.
- Vide hoc ligamine rerum conspectum in pdf redactum
RERVM CONSPECTVS
- 09:00-09:15: Participes in sedem recipiuntur, subsidia distribuuntur
- 09:15-09:30: Verba aditialia seminario auspicando
- 09:30-10:15:
Severine Clement Tarantino (Université de Lille)
“Reddemus meritis munera parva tuis: de epistulis Marthae Marchinae, sive quibus verbis poetria patronum suum adloquatur”
- 10:15-10:50:
Radulfus Navarro (IES Alarifes Ruiz Florindo, Obulculae-Hispali)
“De litteris priore saeculo Vaticanis cum iis, quae nunc sunt, comparandis”
- 10:50-11:20:
Georgius Tárrega (University of Massachusetts, Boston)
“De epistulis Comenianis per Europam redditis earumque momento ac pondere”
- 11:20-12:00: INTERCAPEDO
- 12:00-12:15: Praemia Certaminis “Transverso calamo”
- 12:15-12:45:
Raycus G. Perdomo (IES Tavernes Blanques, Valentiae)
“Cicero et Plinius. Salsus et severus”
- 12:45-13:15:
Gabriel Cañamero (IES Camp de Morvedre, Sagunti)
“Pila et calami: de epistulis e castris Romanis missis”
- 13:15-14:00:
Marina Garanin (Musa Pedestris, Heidelbergae)
“De Ovidii epistulis”
- 14:00: Clavsvra
- 14:15: Prandivm
La entrada III SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS se publicó primero en Collegium Latinitatis.
TRANSVERSO CALAMO: CERTAMEN SCRIBENDI
09 Dec 2022, 19h02
En vobis in praeconio condiciones monstramus, nautae benevolentes, SCRIBENDI CERTAMINIS, in quo duo statuuntur genera: I. Tironibus vel in lyceis vel in academiis linguam latinam...
La entrada TRANSVERSO CALAMO: CERTAMEN SCRIBENDI se publicó primero en Collegium Latinitatis.
En vobis in praeconio condiciones monstramus, nautae benevolentes, SCRIBENDI CERTAMINIS, in quo duo statuuntur genera:
I. Tironibus vel in lyceis vel in academiis linguam latinam discentibus
II. Latinitatis cultoribus
Opuscula tradi licebit intra Kal. Mai. ann. MMXXIII.
La entrada TRANSVERSO CALAMO: CERTAMEN SCRIBENDI se publicó primero en Collegium Latinitatis.
Auxilium ad Latine scribendum
03 Dec 2022, 23h00
Visne recensionem foras dare vel symbolam Latine conscriptam? Visne summarium Latinum Dissertationis tuae doctoralis vel pervestigationis tuae cuiuslibet, at nullus est quem consulas? Si Collegium Latinitatis tibi...
La entrada Auxilium ad Latine scribendum se publicó primero en Collegium Latinitatis.
Visne recensionem foras dare vel symbolam Latine conscriptam? Visne summarium Latinum Dissertationis tuae doctoralis vel pervestigationis tuae cuiuslibet, at nullus est quem consulas? Si Collegium Latinitatis tibi opem tulerit, quid sentias? Incepta tua ad nos mitte et, cum Latinum sermonem omnium intellegentium linguam facere nostrum sit propositum, te sine mercede ulla consilio iuvabimus. Vigeat, floreat, gliscat Latinitas!»
¿Estás pensando en escribir una reseña o un artículo en latín para publicarlo? ¿Tienes una tesis ya defendida o cualquier trabajo de investigación y querrías publicar un resumen en latín, pero no tienes quién te lo revise? ¿Qué te parecería que el Collegium Latinitatis te ayudara? Envíanos tus propuestas y te asesoraremos gratis porque nuestro fin es promover el latín como idioma científico por todo el mundo. Vigeat, floreat, gliscat Latinitas!»
«Would you like to write a review or an article in Latin to post it? Would you like to publish an abstract of your PhD dissertation or any research paper in Latin, but you don’t have someone to check it for you? It would be a pleasure for the Collegium Latinitatis to help you out. Send us your proposals and we will advise you for free. Our goal is to promote Latin as a scientific language throughout the world. Vigeat, floreat, gliscat Latinitas!
La entrada Auxilium ad Latine scribendum se publicó primero en Collegium Latinitatis.
KAHOOT: LX interrogata Latina!!!!
02 Dec 2022, 15h59
En a Collegio Latinitatis cum tironibus tum peritioribus etiam quibusdam propositum, quo Latine respondeant, lusum, ut et in grammatica rebusque Romanis discipuli exerceantur. Sexaginta medius...
La entrada KAHOOT: LX interrogata Latina!!!! se publicó primero en Collegium Latinitatis.
En a Collegio Latinitatis cum tironibus tum peritioribus etiam quibusdam propositum, quo Latine respondeant, lusum, ut et in grammatica rebusque Romanis discipuli exerceantur. Sexaginta medius fidius sunt interrogata! Cuius lusus dispositionem si volueritis depromere eamque discipulis vestris aptare, patebit vobis via! Discant omnes linguam Latinam atque cultum Romanorum civilem!
La entrada KAHOOT: LX interrogata Latina!!!! se publicó primero en Collegium Latinitatis.
____________________________________