ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
THERSITES
Ephemeris Latine scripta.
Mons Ventosus
10 Aug 2018, 12h34
Nuper duo amici in Venascinum comitatum me ducebant, id quo gavisus sum magnopere, nam in Carpentoracte Meminorum mansuri essemus, prope montem quem Petrarca ascendisset, nisi epistula ab illo viro egregio exarata fefellit nos.
Hospites quasi nos principes viros acceperunt, et (quod minime sperabamus) suculentissimo cassoulet nos donarunt antequam abirent, domum totam (et splendidam, mansionem rusticam inter Carpentras et Bedoinum) nobis solis relinquentes.
Litterae me scilicet in itinere comitatae sunt illae petrarcanae, et nonnulla alia pagina de eodem monte et regione eius, quarum omnium secure legendarum copiam dederunt amici nostri atque hospites dum mire agitati finem spectarent pediludici certaminis inter Franciam et Belgiam. O tempora vacua! O mores telehorasici! Equidem ad Petrarcam animo intendebam ceterosque auctores.
E variis narratiunculis de monte Ventoso non illa maxime juvit petrarcana, flebile dictu, sed quam composuerat, ante saeculo et dimidio, Henricus Fabre entomologus: quae copia notitiarum, quae sensus et universae montis imaginis, et minutissimorum in eo entium, florum, nebularum, odorum! Prae coloribus et sapiditate illius, quam frigida narratio Petrarcae, quam absona, quam denique mediaevalis! Nonnumquam proximos avos magis volo quam nimis amotos.
Ter quaterque conatus sum huc suspendere imaginem Ventosam atque non potis fui. Tot erant pulcherrimi flores!
Avenio noluit capi: turistis referta erat.
Saxifraga longifolia
28 Jun 2018, 10h22
Sex jam mensibus in hac pagina nihil scribo. Et, quod maxime miror, minime erubesco. O senium beatum, quod tot curas amittere cogis, una cum vigore et verborum fluentia!
Sed cur taces, homo nequam, quando tantum placet tibi garrire?
Nescio. Sed subito in mentem venit multum olim displicuisse, huc redituro, imaginem suspendere non potuisse. Denuo conor.
Mensis maius proximus nimius fuit, pluviosus praeter modum. Si causa fuerunt imbres, vel si minus, saxifragae quas hac regione "coronas regis" appellant (botanistae autem Saxifragas longifolias) repente floruerunt unanimes ramosissima illa florum scatebra, candidissima quam per photographiam monstrare volebam. Passim per montes Pyrenaeos laetabamur insecta atque viatores.
Herba haec paulatim crescit in annos sine flore ullo. Semel in vita floruit, sed splendide, videtur certe, ut statim moriatur, seminibus freta quae saxeas rimas nascitura adipiscantur.
Ultima dies
31 Dec 2017, 18h43
Ultima dies, ita est, dies anni postrema, nihilque mutari. Quam varium, quam unum est vita! Milia punctorum multa sunt in reti (de imagine loqui puta), nos unum selegimus ut de illo faciamus quoddam significans, eloquens. Majestatem quandam nobis ipsis denique tribuimus. Sed parva res sumus, et universus nihil sibi vult.
Et tamen... quam faceta res, haec vivendi! Nova semper, quamquam semper eadem. Et paulatim in senium vergens, semper minus actor homo, magis spectator. Effracta est domus, et rideo...
Omnibus exopto vitam vivendam, multosque, multos, plurimos risus.
De natione catalana II
23 Oct 2017, 09h17
Nationalismus morbus est quo contacti nesciunt se aegrotare. Hoc imprimis mirabar cum illis disceptans: nationalista discrepantem intelligere non potest nisi velut alteri nationi faventem.
Nationalistarum catalanorum beatitudo fit cum in hispano quoque vident factiosum nationalismi hispanici. Qua de causa somniant adhuc in vita esse imperatorem gallaicum illum: maximi momenti est illis ut omnes hispani propugnatores simus ac studiosissimi tyrannidis praeteritae, saltem esse videamur.
Sed tempus, vae!, effugit, homines moresque mutantur...
De natione catalana
15 Oct 2017, 20h44
Non possum quin aliquid dicam de quo omnes in Hispania solliciti nunc sumus. Puigdemont, Mas et nationalismum illorum magis caveo, sicut multi amici catalanes, quam quodvis aliud. L’estaca cecini, cecinimus certe multi, contra tyrannidem: contra eandem tyrannidem quae nationalismum hispanum significaret, nationalismum hispanum illum stultum et rancidum. Hodie eius carminis auctor nationalismum favet catalanum: eum hodie tam timendum censeo quam olim imperatorem gallaicum contra quem una caneremus: nationalismus catalanus iste, Ludovice, tam rancidus est quam hispanus ille. Et odi vexilla et non minus eos contemno qui vexilla comburunt. Illi Jordi (Georgius praenomen est frequentior apud catalanos, sed equidem de duobus Georgiis loquor certis quorum nomina scribere possem) veras nunc credere videntur nugas illas quas quadraginta abhinc annis narrabant de guardias civiles andaluces stultis ac paene analphabetis. Nationalistas non facit amor patrius, sed ceterorum contemptio. El menyspreu, Lluis, el menyspreu.
____________________________________