ACROAMATA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
Parva Hinnula
Polona sum quae delectatur lingua et litteris Latinis. Apud hunc canalem Tutubensem divulgare volo notitiam litterarum Polonicarum quae Latine exeratae sunt, necnon publici iuris facere interpretationes fabularum, quas confeci, ne dicam de sescentis aliis consiliis, quae in animo volvo, et quae gradatim, ut spero, potero ad rem deducere et quorum fructus in hoc canali omnibus palam faciam.



