ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
Beatus Helveticus Salodurensis
BEATI ORBIS PICTVS (21) – AB ORIGINE MVNDI (Ov. Met. I 3/4)
08 Feb 2025, 13h21
Salvete, sodales! Verba cum rebus coniungenda sunt. Haec docendi ratio mihi magistro est summa lex. Hac methodo usus Nasonem poetam excutere pro meo modulo tempto. En habeatis ultimam e tribus pelliculis, quibus Ovidii Metamorphoseon prooemium tractavi. Valete!
BEATI ORBIS PICTVS (20) – DI, COEPTIS … ADSPIRATE MEIS (Ov. Met. I 2 et 3a)
25 Jan 2025, 13h21
Salvete, sodales! Ecce nova pellicula de Ovidio spectari potest. De Metamorphoseon prooemio denuo ago. Verba excutiuntur haec: «Di, coeptis (nam vos mutastis et illas) // adspirate meis...» Utinam haec schola breviuscula vobis probetur! Valete!
BEATI ORBIS PICTVS (19) – MVTATAE FORMAE (Ov. Met. I 1)
17 Jan 2025, 16h07
Salvete sodales! Ecce nova pellicula Latina de Ovidio! Enarratur nihil nisi prima Metamorphoseon sententia! Utinam haec schola breviuscula vobis probetur! Iucundus vobis ut contingat finis septimanae exopto! Valete!
BEATI ORBIS PICTVS (18) – ORE LEGAR POPVLI (Ov. Met. XV 878)
04 Jan 2025, 12h49
Ecce inspiciatis, nisi vobis incommodum, novam pelliculam Latinam de Ovidio. Quomodo Ovidium legi oporteat, in schola breviuscula quaeritur. Utinam pellicula vobis usui sit!
BEATI ORBIS PICTUS (17) – DE TEMPORE
29 Dec 2023, 08h46
Tempus quid est? Hoc anno ad finem iam inclinato de tempore quaerere haud abs re mihi quidem videtur. Eccam habeatis de tempore pelliculam et eam quidem breviusculam cui omina mea fausta in annum novum subiungo. Valete, sodales!
____________________________________