Lunae die 11 mensis Maii 2026

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

VINCENCIUS NGUYEN GIACIEMENSIS NAEVIUS

Scriptorium Vincentii


Māla an mālum (distichon)

30 Apr 2026, 20h07
Mālō māla mala an quaerēns ascendere mālum?Causā animī placuit scrībere distichon hoc. a.d. iii Kal. Maias anno MMXXVI p.C.n.

Threads (distichon)

20 Apr 2026, 04h29
Excutiunt omnēs novum apud Threads āeroplānum. Nūllum habet ūsum, nunc, dīc mihi: quid sibi vult?

Novum Eborācum

17 Feb 2026, 00h00
Ad Hūstōniam vehor in āeroplānō nunc cum haec scrībō. Hōc annō Novum Eborācum petīvī ut particeps essem conventuī Latīnitātis Vīvae. Prīmum omnium, grātiae agendae sunt nam quīdam benignissimus vir adiuvit mē ferē ab Ā usque ad Zētam, ut ita barbaricē dīcam. Novum Eborācum numquam in mentem vēnerat cum dē itineribus agerētur. Mihi nōn placet versārī... Continue Reading →

Strāta virumque canō (distichon)

03 Feb 2026, 16h44
Lectum virumque canō somnum quī fūtile cēpit Māne aliquā causā, lassior ille miser.

Rēx Iācōbus ille Prīmus cognōmentō Bonus

31 Dec 2025, 06h03
Si nescias ego sum rex Jacobus, ille primus, cognomento Bonus, qui tribus infidelium sarracenorum regnis Balearico primum, Valentino deinde, Murcie postremo vi armorum a me subactis; et duobus ibidem edicularum milibus, quas sarraceni mezquitas appellant, in ecclesias Catholice venerationis conversis et Cristiano nomini restituis. Sequentem hanc de me historiam C. Cesaris exemplo proprio calamo sicut et ense et depinxi et contexui.


____________________________________