Martis die 6 mensis Junii 2023

Boreocorea ad meridiem satellitem militarem misit, qui suspicionem excitavit apud Austrocoream et Iaponiam, sed paulo post publice a capite Pyongyang nuntiatum est vectorem spatialem ob vitium motorium in mare cecidisse. Haec missio ad recognitionem militarem acriter reprehensa est a Civitatibus Americae Coniunctis, cum obstaret consiliis Ordinis Nationum Unitarum, eo magis quod contentiones et perturbationem in illa orbis parte augeret. *** *** Administratio Brasiliensis per praesidem Lula recta identitatis chartarum formam commutatura esse videtur: civium enim sexus mentio evanescet, ut, magistratuum sententia, communitatis 'LGBTQIA+' participum iura facilius meliusque observentur colanturque. *** *** Iam pridie conventus 'Magnorum VII', qui apud urbem Iaponicam Hiroshimam habebitur, Boreoamericanus legatus Civitatum Coniunctarum consilia iam partim aperuit: "Novae in Russiam sanctiones, quae eam quantum potest segregent, firmissima societate in primis studentur, sicut de re Sinensi necnon de aeris permutatione nonnulla constituentur". *** *** Viginti flumina exundaverunt, decem milia civium coacti sunt domus deserere, XIII perierunt, ignoratur numerus eorum qui non inveniuntur. In gravissimo discrimine territorium Ravennae versatur, praesertim oppida Faventia et Lucus. Etiam via autocinetica A Foro Livio ad Faventiam aquis invasa est. *** *** Praeses Turcarum Recep Tayyip Erdogan Ancyrae coram sectatoribus affirmavit, quamvis exitus ne vulgatus esset, se plane adversario praestare in comitiis praesidialibus, attamen necesse nova suffragia decretoria indicere. “Quod eveniet- inquit- observabimus”. *** *** Primo consul Ucrainus Zelensky hodie intra fines Italicos fuit. Ille Zelensky Italicum praesidem rei publicae Sergium Mattarella, primariam ministram Italicam Georgiam Meloni pontificemque maximum Franciscum laete convenit: trium civitatum rectores tam de pace, quae iuste praebere debetur, quam de auxilio Italico criminibusque Russicis maxime locuti sunt. *** ***

INSOLITA

NUDUS BELLUM RECUSAVIT
...reclamans in Basilica Sancti Petri

SOCIALIA

IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
Cogitatio de Oriente

Scribe Nobis:


   NUNTII

DE RE INDICA

Nova ab Oriente
Sequitur.



Pristina Ephemeris adhuc visitari potest hic:

Necnon archivum ejus:



EPISTULA LEONINA CCLXXVII
edita est!

  POESIS
Genesta flos vernalis est
scripsit Johannes Teresi




Sermocinari et disputare potestis apud Facebook:



et apud Twitter:




BREVES

  • Casus in aquas orientales
    Boreocorea ad meridiem satellitem militarem misit, qui suspicionem excitavit apud Austrocoream et Iaponiam, sed paulo post publice a capite Pyongyang nuntiatum est vectorem spatialem ob vitium motorium in mare cecidisse. Haec missio ad recognitionem militarem acriter reprehensa est a Civitatibus Americae Coniunctis, cum obstaret consiliis Ordinis Nationum Unitarum, eo magis quod contentiones et perturbationem in illa orbis parte augeret. - 31/05/2023 08h06
  • Nuntius Brasiliensis
    Administratio Brasiliensis per praesidem Lula recta identitatis chartarum formam commutatura esse videtur: civium enim sexus mentio evanescet, ut, magistratuum sententia, communitatis 'LGBTQIA+' participum iura facilius meliusque observentur colanturque. - 21/05/2023 20h13
  • Prima consilia Americana
    Iam pridie conventus 'Magnorum VII', qui apud urbem Iaponicam Hiroshimam habebitur, Boreoamericanus legatus Civitatum Coniunctarum consilia iam partim aperuit: "Novae in Russiam sanctiones, quae eam quantum potest segregent, firmissima societate in primis studentur, sicut de re Sinensi necnon de aeris permutatione nonnulla constituentur". - 18/05/2023 20h51



Latine loqui disce!!




16 / 33587