Chronica musicalis, politica et anti-imperialista
De specie nostra
Significatio ingentium protestationum — historicae magnitudinis — quae his ultimis annis aguntur per totum orbem terrarum — etiam in media pandemia in Colombia— atque in undis percurrunt societates et nationes — hodie earum epicenter Paris est, at Israel Graeciaque spectandi sunt — non potest intellegi nisi mundum ipsum tamquam eventum, neque statum rerum, videmus.
Sic intellegimus agitationes illas secundam esse undam eiusdem explosionis conscientiae quae apud iuventutes mundi accidit annis 1960. Nunc illius temporis reminiscamur eventa: Ver Pragae -1968- intra sphaeram socialismi sovietici. Maius 68 Lutetiae Parisiorum, in bastione Capitalismi occidentalis (dum colonialis potentia Britanniae, Francogalliae cunctaeque Europae evanescit). Et in Civitatibus Foederatis Americae (U.S.A.), nascuntur et motus pro civilibus iuribus, et contracultura qui Anglice “hippie” vocatur et repudiatio belli Vietnamensis, dum Martin Luther King et Robert Kennedy trucidati sunt eodem anno 1968. Momentum est historicum quo iuventutes mundi a systemate societatis industrialis descendere decreverunt. Tam in capitalista hemisphaerio quam in socialista, adulescentes sentire coeperunt systema ad tectum pervenisse neque eis futurum adhuc offerre posse. Vero, tectum posthac erit dirus fungus nuclearis. Et systema demonstravit se machinamen esse ad coniugandam societatem industrialem cum historiae notione militare.
Eo modo, simul etsi nullo vinculo coniecti, in utroque hemisphaerio ideologico illius belli frigidi mundi contraculturae motus apparuit. Iuvenes, post experientias et nazistarum et Stalinismi, iam in proiecto ideologico-militari ad societatem extruendam credere nequebant. Haec omnia nobis ostendunt inauditas illas transformationes sociales -sine limitibus nationis aut ideologiae- altiori gradu in psyche sociali accidere. Trans oras quidem ideologicas, politicas et culturales apud homines subesse videbantur. Propter ingressum in Atomicam Aetatem, cognitiva revolutio in humanae speciei historia explosa erat. Et intra processum evolutionis -in mundo qui non est status rerum sed eventum accidens- hodie ictum sequentis undae experimur. Quod vere temporibus nostris mutatur, est Genus Humanum ipsum. Postquam speciei nostrae sequentia cuncta genética descripta est, proximus evolutionis gradus ascendendus nobis esse debet victoria iuris super arma. Aliter, genus humanum morietur. Ab vicésimo primo saeculo, arma erunt exstinctionis humani generis.
Nullum aliud Imperium..! Desinat gubernatio secreta in USA. American Glasnost. Europae Glasnost. Global Glasnost. Nullum aliud Imperium..! Hominum Genus mutari debet, aut moriturum est in ultimo Imperiorum conflictu hoc ipso saeculo
Scripsit Albertus Leongomez Bogotensis