Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

PAGINA POETICA MAURI PISINI

Carmina plerumque, narrationes interdum, chronica fere numquam, nisi ad poesim inclinata...

 


Poesis diversimode patet

Umbra levior
aestivis in noctibus
videtur esse.

Hamaxostichus
combusti ferri flatum
per rura serit.

Nubila pausant:
vultus harum prospectum
quaerit, fastidit.

Mox, ventus vestes
filis distentas vertit
ad avis echon.

***

Specta: volitant
oculis bene clausis
papiliones.

Cur intercludis
quem suscipis spiritum,
cui frustra maeres?

 

In his osculis
sensus ad me redeunt
obliti numquam.

***

Nimium pluit,
xyrides parum durant,
aristae marcent.

Pandunt fenestras
odores tiliarum,
pandunt animos.

His petris unum
genistae splendet aurum,
ver autem cessat.

Sole scintillat
herba solstitialis
et aestas fit flos.

Scripsit maurus Pisini


PSYCHICA ET BUCOLICA