Jovis die 21 mensis Maii 2026

OPINIONES

SINENSES THUCYDIDEM NON IGNORANT

 

Praeses Trump acceptus est cum pompa  et magnificentia  a collega Sinensi Xi Jinping, facto itinere post novem annos a priore.  In Aula Magna Populi in capite Pechino duo principes collocuti sunt de re politica et oeconomica neglectis, prima specie,  recentibus contentionibus. Praeses Sinae declaravit duas potentissimas res publicas socias esse debere, non inter se hostiles, ut faveant inter se mercaturae et negotiis. Tamen Praeses Sinensis monuit collegam  insidias Thucydidis proferens. Locus allatus praeclari historici Graeci significat periculum belli esse inter  duas  potentissimas civitates cum una alteram timet augescentem. Celeberrima sententia Thucydidia de historia  κτῆμα ἐς αἰεί  (possessio perennis) etiam hoc tempore valet et, ut videtur, toto orbe nota est.

Praeses Trump rediturus   confirmavit optima foedera  facta esse de mercatura, intelligentia artificiali et aeronavibus Boeing vendendis.  Sed nihil cum Sinensibus  sancitum est itemque de vectigalibus.  Res politica item magni momenti pertinuit ad bellum contra Persas, ad fretum Hormusianum iterum aperiendum, sed in incerto apparet  intercessio Sinensis. Prope praetermissa est quaestio insulae Taiwan quam Sinam vindicat suam.

Post reditus in patriam Praeses Tump negavit se favere libertati Taiwanensi nec cum Sina bellum  longissime facere velle. Fortasse monitus Sinensis acceptus est.

Scripsit Lydia Ariminensis - 18/05/2026 22h27


DE BELLO ISRAELIANO IN GAZAE LITUS
INFRASTRUCTURAM UCRAINIAE A RUSSIS ESSE DEBILITATAM.
De Uno Philosofice et Scientifice disserendo
MMXX, omnes conveniunt: nonne bisextus annus funestus est?
DE NECESSITATE LINGUAE LATINAE SERVANDAE
CONTRA ACTVM BARBARICVM