Martis die 6 mensis Junii 2023

CINEMATA

BALAENA: DE SPECTACULO CINEMATOGRAPHICO RECENTISSIMO

BALAENA (The Whale)

Terra: Civitates Americae Foederatae.
Annus editionis: MMXXII.
Dispositor scaenarum: Darren Aronofsky.
Histriones maximi momenti:
Brendanus Fraser Carolus (Charlie), linguae Anglicae magister;
Hong Chau – Elisabeth (Liz), nosocoma Caroli amica;
Sara Sink Ellie, Caroli filia;
Ty Simpkins Thomas, iuvenis missionarius Christianus;
Samantha Morton – Maria (Mary), quae fuit Caroli uxor et est Ellie illius mater.
Genus: drama psychologicum.
Lingua: Anglica.
Longitudo exhibitionis: CXVII minuta.

“Umquamne hoc sensisti, homines non posse de aliis non curare? Homines mirifici sunt!” (Carolus in pellicula “Balaena”)

Mense proxime elapso, scilicet Februario, in theatris cinematographicis et Italiae et Insularum Philippinarum (nescio an aliarum regionum Asiaticarum quoque) pellicula foras data est quae “Balaena” (Anglice The Whale) inscribitur. Secutum est Darren Aronofsky moderante nonnullisque accommodationibus equidem factis imitatumque est hoc spectaculum scaenicum fabulam theatricam eiusdem nominis a Samuele Hunter scriptam annoque bismillesimo duodecimo primum actam. Pertinet vero fabula cinematographica ad Civitates Americae Foederatas, in quibus mense Decembri superiore ad finem vergente iam erat vulgo exhibita. Nam in fabula anno bismillesimo sexto decimo magister linguae Anglicae quidam nomine Carolus (quem histrio agit Brendanus Fraser) domi in Idaho perpetuo manet discipulosque interretis ope docet neque umquam vultum corpusque suum eis ostendit. Cum prope a morte propter maximam obesitatem esse videatur, se in nosocomium portari recusat; necessitudines suas carissimas et animi sui vulnera potius tractat, necnon, quamquam culpae conscius, benevolos sensus suos tandem aperit. Ille talis est enim vir qui homines, quales sunt, animo, si non corpore, amplectatur atque id quod boni, quidquid est, in eis inest magni aestimet omnibus rebus contrarium indicantibus neglectis.

Titulum “Balaena” Caroli corpori simul alludere censeo et celeberrimae certe mythistoriae “Moby-Dick sive de balaena” ab Arminio Melville conscriptae, quae ad fabulam nostram nihil paene attinet nisi quod scriptum quoddam puerile (vel potius puellare) de eodem Moby-Dick inter actionem cinematographicam recitatur, scriptulum quidem parvulum sed magni, quantum ad corda attinet, ponderis; etiam maioris si, uti est, sinceritate redundans verisque animi sensibus. Hinc sinceritatis scripturae thema, quod magister Carolus discipulis suis inculcat; quae sinceritas non solum in scribendo est colenda sed in vita tota. Cuius rei exemplum ipse praeceptor in postrema praelectione sua discipulis praebebit.

De homosexualitate praeterea, de Venere, amore, paternitate; de religione ac vita post mortem speranda agit pellicula, de salute non corporis solum sed animae. De liberalitate, de humanitate, de vitae uniuscuiusque universae sensu, de paenitentia, de vinculis domesticis reparandis, de sui aliorumque cura.

Multis iam praemiis spectaculum “Balaena” honestatum est; Brendano Fraser autem, histrioni protagonistae, a permultis peritorum consessibus ut optimo actori est acclamatum.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


DANS (Dante)
PATRIAE DESIDERIUM (Nostalgia)
ALBUS, ALBUS DIES (A white, white day)
ULTIMUM DUELLUM
PRAEMIVM ROMANVM