Veneris die 29 mensis Martii 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

ATHENAEUM ILLUSTRE





Sitsus Venema de bonis litteris in gymnasiis nostræ ætatis docendis - 2015

Hacce Sitsi acroasi verba fient de studiis bonarum litterarum in nostræ memoriæ gymnasiis, quaque ratione sibi ea res publica Batavica persequenda proposuerit. Paucis ergo locis demonstratis, præsertim e dialogis Ciceroniano et Evangeliophoro sive Cyclōpe, de eorum studiorum juxta Erasmum finibus summarium præbebit. Deinde statum bonarum litterarum breviter attingat, ut nunc res se habent. Conficiente oratione, quatenus inde bonæ litteræ etiam nunc usui esse possint, admonebit, itemque rationes quasdam evolvet, quibus augeri hæc studia in gymnasiis possint. Sitsus de vita sua: ''Vita mea adhuc est brevis. Ludimagister quidam optimus, nomine Paulus Wiewel, cupidinem litterarum Latinarum ultimo anno gymnasii, quo Vergilii Æneidem legebamus, venis meis tamquam venena tenacissima instillavit. Res ab Ænea in Tartaro gestas Latine legere posse mihi videbatur tantum bonum, ut studia mea in universitate studiorum ad extremum usque exsequi vellem. Studiis Noviomagi perfectis ipse ludimagister fieri constitui. Nunc operam do in municipali gymnasio Arnhemiensi, ubi greges nonnullos Latine linguam Latinam doceo exemplum sequens eorum magistrorum, quos inter præteritos dies Latinos cognovi.'' Temet socium nobis adscribe: http://goo.gl/oyyMsW Nisi graveris quæsumus pelliculam divulges, bona nota designes, vel subsidio nobis sis ad pelliculas in vulgares sermones vertendas. Athenæum Illustre societas est Amstelodami sita quæ sibi humanitatem seu παιδείαν illam Latinis Græcisque litteris veluti vivo suco ac sanguine per sæcula hominumque ætates nobis traditam ad veterem splendorem dignitatemque restituere proposuit. http://www.athenaeumillustre.org info@athenaeumillustre.org

4183 views • May 15, 2016


Martinus Bastenius de Pici Mirandulæ super arte Cabbalistica opinione - 2015

Documentum Powerpoint huius acroasis hic inveniri potest: https://www.academia.edu/11850680/Quid_Picus_ille_Mirandula_de_arte_Cabbalistica_senserit_PPT_ Quamquam Latinitatis amatores quique Orationem de hominis dignitate Pici illius Mirandulani (1463-1494) jure ac merito legunt laudantque, pauci tamen sibi conscii esse videntur eandem, elegantissimam illam quidem, non fuisse nisi ‘præfationi’ maximo eiusdem operi Conclusiones nongentæ (1486) inscripto, quo auctor omnem doctrinam sapientiamque (‘omnem rem scibilem’) universo quodam conspectu tractare studebat. Cujus operis, intellectu perdifficilis ideoque sæpenumero neglecti, haud exigua pars doctrinam q.d. ‘Cabbalisticam’ attingit, per quam Picus, ut primus scriptor Christianus, Judæos priscam atque arcanam suam sapientiam servavisse censebat. Nonnullas harum conclusionum præsertim Cabbalisticarum ex ipsis fontibus Hebræis eo explicandas suscipiemus, quo liqueat quid Picus ille Mirandulanus de arte Cabbalistica senserit. Dr. Martinus Bastenius n in Academia Lugduno-Batava linguam Hebræam litterasque Rabbinicas docet. Dissertationem scripsit de syntaxi sermonis Hebræi in voluminibus dumtaxat ad Mare Mortuum repertis. Anno 2013 a studiosis Academiæ Lugduno-Batavicæ præmio docendi ornatus est. Rursus carmina Latina condere solet, quæ quidem olim divulgare studet. Temet socium nobis adscribe: http://goo.gl/oyyMsW Nisi graveris quæsumus pelliculam divulges, bona nota designes, vel subsidio nobis sis ad pelliculas in vulgares sermones vertendas. Athenæum Illustre societas est Amstelodami sita quæ sibi humanitatem seu παιδείαν illam Latinis Græcisque litteris veluti vivo suco ac sanguine per sæcula hominumque ætates nobis traditam ad veterem splendorem dignitatemque restituere proposuit. http://www.athenaeumillustre.org info@athenaeumillustre.org

5257 views • May 15, 2016


Bas van Bommel conventum auspicatur - 2015

Temet socium nobis adscribe: http://goo.gl/oyyMsW Nisi graveris quæsumus pelliculam divulges, bona nota designes, vel subsidio nobis sis ad pelliculas in vulgares sermones vertendas. Athenæum Illustre societas est Amstelodami sita quæ sibi humanitatem seu παιδείαν illam Latinis Græcisque litteris veluti vivo suco ac sanguine per sæcula hominumque ætates nobis traditam ad veterem splendorem dignitatemque restituere proposuit. http://www.athenaeumillustre.org info@athenaeumillustre.org

3124 views • May 15, 2016


Rüdiger Niehl de Thomæ Mori opere de Utopia interpretando

Temet socium nobis adscribe: http://goo.gl/oyyMsW Nisi graveris quæsumus pelliculam divulges, bona nota designes, vel subsidio nobis sis ad pelliculas in vulgares sermones vertendas. Athenæum Illustre societas est Amstelodami sita quæ sibi humanitatem seu παιδείαν illam Latinis Græcisque litteris veluti vivo suco ac sanguine per sæcula hominumque ætates nobis traditam ad veterem splendorem dignitatemque restituere proposuit. http://www.athenaeumillustre.org info@athenaeumillustre.org

2886 views • May 15, 2016


Bas van Bommel de Latini sermonis usu in Batavia s.19 - 2014

De Latinis sermonis usu in Gymnasiis et studiorum universitatibus Batavicis s. XIX Nisi graveris quæsumus pelliculam divulges, bona nota designes, vel subsidio nobis sis ad pelliculas in vulgares sermones vertendas! Athenæum Illustre societas est Amstelodami sita quæ sibi humanitatem seu παιδείαν illam Latinis Græcisque litteris veluti vivo suco ac sanguine per sæcula hominumque ætates nobis traditam ad veterem splendorem dignitatemque restituere proposuit. http://www.athenaeumillustre.org info@athenaeumillustre.org video by Istvan Hollos info@istvanhollos.eu

4755 views • Nov 27, 2014


____________________________________