Lunae die 11 mensis Maii 2026

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

VIR CUM PLUTEO PLENO

Vita cotidiana et aliae res quae mihi placent.


victoria magistralis!

26 Feb 2025, 04h40

 hodie, post scholam cum parentibus nos magistri colloquebamur, quippe conferentiae parentales-magistrales, quae mihi displicere solent. tempus est carum in hac vita, et discipuli mihi (saepenumero) bene rem agunt. 

sed ultima famila quacum loquebar me ultimum visitavit, nam discipulus multis fructibus in mea schola (aliter autem in aliis) fungitur. iam tum parentes a me bene noti sunt quoniam una rem hydraulicam praebent, quorum pater huius discipuli meum balneum in hypogaeo refecit. (et mater officinam cum suis canibus tractat.) laetus dico balneum esse bene refactum, quippe amasia etiam laetior est.

sed digredior.

me ultimum venerunt ut felicem finem haberent. visitatus equidem ab illis ipse finem habui felicem exhortans discipulum ad secundum nostrae linguae annum usurpandum. 



verbdum

16 Feb 2025, 18h13

 vae! paucos dies me contra hoc aenigma, quod semel in diem renovatum'st--semel! nefas!--impello. venator sum verborum, quae quinque tantum--nec plus nec minus--litteras habent. 

verbdum MCIV IV/VI


⬜⬜⬜🟩⬜

⬜⬜⬜⬜🟩

🟨🟨⬜🟩🟩

🟩🟩🟩🟩🟩

si placeret vobis talia verba venari, nexus est hic.

ut soleo, serus adveni.



Casparium

15 Feb 2025, 05h17

fere decem annos tacebam, quia et multa et magna me occupabant. sed nunc, equidem opinor, pauca sunt dicenda (vel quidem scribenda). 

olim Sicagi habitans migravi in Viomingam. exactissime Casparium, quod est oppidum secundum frequentissimum huius civitatis. censu foederali indicatus anno 2020o numerus incolarum recensus est 59,038, quorum ego et familia sumus quattuor.

itaque tibi, care lector, imaginem Stationis Viae David praebeo. (reperitur hic apud Flickr, si ampliorem magnitudinem inspicere velles.) Statio Viae David non est forum, sed ea area patet media urbe modo simili. saepe aestate festae sollemnes celebrantur, inter quas prima erat Festa Defectionis Viomingitae anno 2017. quam turba illo die aderat, nihilominus mihi placuit.






vos fallerem nisi pauca de monte scriberem. Mons Casparitus, cuius altitudo est circa 2500 metrorum, est amoenus et multi incolae Casparii natura ibi funguntur. nartant hieme dobus modis--Nordico et Alpino. neque egent aestate opportunitates. mihi placet ambulare per silvam ut flores, qui ibi abundant, inspiciam--praecipue Castilleja (vulgo Indian Paintbrush), quae est hemiparasitica. iterum imago apud Flickr amplior.





Iter Americana

31 May 2014, 00h43
Mense Augusto iter faciam per quatuor (quinqueve) civitatum Americanarum ut Hortum Nationalem nomine vulgari Glacier visitem XL annos natus.

Iter incipiam Sicagi in Illinoesia rubro colore notata. Tam prope aeroportum O'Hare habito ut in traminis stationem ambulem et XX post minutas adveniam in statione. Scilicet hoc scribens aëroplana descendentia audio etsi ea spectarem, rota eorum viderem.

Aëroplano vectus in civitate Vasintonia fusco colore notata adveniam. Eius urbs maxima est Seattlum, ubi convenire solent Latinistae ut loquarent sub nomine Boreoccidentales. Dubito quin eos videam, nam tempus mihi NON est multum in itinere. Raedae usum usurpabo paucos dies nam Seattli diu divertere volo.

Illac raedam trans Vasintoniam gubernabo in civitatem Idahum colore flavo motatum. Quid sit illa in civitate nescio, sed videbo adeo per id pergam.  Dein in Montana caeruleo colore notata scopum meum inveniam inter Montes Saxosos. Re vera hortus nationalis fere in Canada iacet.

Iter meum vix expectare possum.


cum tigirides erupere

22 May 2014, 19h42


a Rogerio Waters

modo ante lucem primam miserrimi diei
atro anno quadrigesimo et quarto
cum praefectus iussus
ut locum possideat
post rogavit ut manus suus retraheretur
et duces gratias egerunt
dum resisterunt agmina alia
arma hostium paulisper
et Antii caput pontis
pretio tenebatur
vitarum quorundam virorum
et Georgius Rex ad matrem misit
chirographum cum audivisset patrem obivisse
cuius, memini, forma fuit
voluminis ornati bracteolā aureā
quod die incerto inveni
in forulo imaginum photographicorum secretorum
et paulo guttis madidi fiunt oculi adeo memini
quomodo Maiestas Ipse signavit
sigillo proprio
omnino atrum, ubique pruina humi
cum tigrides erupere
et nemo superfuere
in manipulo C regalium sclopetariorum
plerique mortui, ceteri morientes
et isto modo duces magni
abstulere a me tatam



____________________________________