ACROAMATA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
RUMAK
De Latinitate et de rebus aegypticis
Thermipolium
Huius cantici verba scripsi postquam cum Laura Noviello amica mea Pompeios visitavimus a. 2774 auc. Illic recens repertum vidimus thermipolium, illud celebre in regione V urbis. Modos musicos extemplo Marina composuit. Ipsos modos clavili, voce, tympano incidimus atque ope programmatis c. n. Suno temperavimus iussis nostris oboediente. Voces ipsum programma addidit vocum nostrarum pronuntiatum imitans.
508 views • Oct 4, 2026
Trabes - epigramma de 9/11 - new Latin epigram about 9/11
Versus: Rumak Melorum ductus: Rumak Melorum instructio et effectio: IA
184 views • Sep 18, 2026
Rap in latin - Cain
Verba: Rumak Melorum ductus: Rumak Molorum instructio et effectio: IA
727 views • Sep 16, 2026
Our new Latin tragedy - Agave - Thalia 2024 (Vilnae, in Lithuania) - SUBS lat, ita, eng
Taeniola secundae tragoediae nostrae, quae in scenas prodiit augusto anni 2024 in secunda Thalia atque calamo aureo honestata est. Propter qualitatem auditionis non optimam suademus ut auricularium ope audiatis, nam e vivo incisio facta est. Gratias habent a nobis qui nos in hac re facienda opem tulerunt, utique: @OrchestralFantasy, Andrew Thompson, qui Marinae modos musicos instruxit, @simonesabatino6360, Simone Sabatino, qui Agaves cantici modos musicos a Marina compositos instruxit, necnon optimi omnes artifices qui organa sua melibus canendis praestiterunt, @AlfonsoPerugini, qui choregiam gessit atque vestimentis opem tulit, @FrancescoVacca_Cilnius, Francesco Vacca (Tiresiae qui partes egit), qui hanc pelliculam optime struxit atque auditionis defectibus minuendis pro virili, et bene quidem, suppeditavit, Andrea Alesiani (Penthei qui partes egit), qui vestimenta attulit, Francesco Giuseppone, qui taeniolae membranam, necnon nubeculatam fabulam, quae modo a Nubibus edita est, pinxit, @NubesComics domus editoria, quae eisdem Francesco Vacca instructore et Francesco Giuseppone pictore Agaves nubeculas edidit, quas empturi in eiusdem domus editoriae situ invenient. Librum hinc eme: https://www.nubes.live/en/product/agave-comic/
912 views • Sep 13, 2026
AGAVE - Directa percontatio
Edita est secunda tragoedia mea "Agaue", quae "Thaliae" certamini a. 2024 Vilnae in Lithuania interfuit. Hanc in nubeculas redegimus Francesco Vacca scenas instruente ac Francesco Giuseppone pingente atque apud Nubes domum editoriam edidimus, cuius typis illa nunc vénit in situ eiusdem. Hodie a Francesco Vacca scenarum institutore Marina Garanin, modorum musicorum auctrix, atque ego interrogabimur unaque de tota huius operis creatione ac significatione disceptabimus. Venite frequentes!
392 views • Jun 23, 2026
____________________________________