De Bononia aliisque de rebus...
Breves de historia Bononiae notationes. Pars prima
Saepe dicitur Bononiam conditam esse a Romanis illo tempore, cum viam, quae appellata est Aemilia, streverunt.
Id vere dicitur, sed ante romanae Bononiae conditionem, inter Rhenum et Savenam flumina, vivebant Galli Boi, qui se Tuscis, conditoribus priscae felsinae, adiunxerunt.
Videlicet haec adiunctio non in pace facta est, sed permultis proeliis.
Ideo Bononiae apud Museum archaeologicum multae urnae, vasi aliaeque res tuscorum reperiri possunt.
De origine verbi Felsina etiam nunc ambigitur, sed aliqui docentes linguae historiaeque Tuscorum hanc coniunctam esse cum tusco vini deo Fufluns putant.
In federatione tuscorum urbium Felsina permagni aestimata erat quod locum ipsum in quo condita est multis viis obvium erat. Ideoque multi aliorum nationum mercatores commercium habebant cum tuscis et hoc fecit ut aliquae gentes tuscis invidere ubertate agrorum suorum inciperent.
Exempli gratia in agro bononiensi, post multa cum tuscis proelia, sedem suam aliquae tribus ex natione Gallorum boiorum fecerunt, a quibus haec urbs appellata est Bononia.
Hoc nomen videtur cum aliis Boiorum urbibus commune esse, inter quas, exempli gratia, Boulogne in terra Francorum et Bonn, apud Germanos.
Significationem nominis Bononiae cum ubertositate suorum agrorum coniunctam esse creditur.Scripsit Eugenius Pallante