ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
Imperatores et βασιλεῖς
Pagina ubi de utriusque linguae classicae institutione et de rebus antiquitatis loqui possumus.
Principes Antonini sive "Aelii-Antonini"?
31 Oct 2025, 00h13
Cum historiae Romanae in schola sive universitate studemus, nobis de imperio Traiani, Hadrianni vel Antonini Pii legentibus saepe "Principes Antoninos" eos nominare conspicimus historicos hodiernos, magistros scriptoresque. Alii paucissimi historici "domum Aeliam-Ulpiam" nominare malunt quoniam imperatores huius aetatis communem gentem ex Baetica natum condividunt.Postremis autem annis aliqui historici hodierni "domum Aeliam-Antoninam" principes ex anno DCCCXLIX usque ad annum CMXLVI AUC (96-193 p.C.n.) imperantes nominare proposuerunt, cum haud omnes imperatores Antonini fuissent. Profecto primus princeps "Antoninus" Titus Aurelius Fulvus Boionius Antoninus postea Antoninus Pius vocatus censetur. Etiam principes huius temporis heredes eorum nominabant non generi suo, sed ratione suo. Tum quid de Nerva, Traiano Hadrianoque dicere nobis licet?
Tandem hoc modo domus "Aelia-Antonina" describitur: Nerva (97-98 p.C.n./850-851 AUC), qui hunc domum incepit; Traianus (98-113 p.C.n./851-869 AUC), qui Daciam Mesopotamiamque cepit; Hadrianus (113-138 p.C.n./869-891 AUC), qui illas regiones reliquit limitesque fossis castrisque renovavit; Antoninus Pius (138-161 p.C.n./891-914 AUC), qui primum murum in Britannia exstruxit adversus Pictos; L. Verus (161-169 p.C.n./914-922 AUC), qui expeditionem adversus Parthos in Armenia duxit; M. Aurelius (161-180 p.C.n./922-933 AUC), qui imperium bellis Marcomanis defensit cultorque doctrinae Stoicae; et postremo Commodus (180-193 p.C.n./933-946 AUC), imperator a scriptoribus Romanis despectus.
Conspectus librorum:
- Soria Molina, D. Trajano: el mejor emperador.- Historia Augusta.- Eutropius, Breviarium.- Castellanos, S. Historia de Roma: de las aldeas del siglo VIII al final del Imperio, siglo V d.C.- Barceló, P. Breve Historia de Grecia y Roma.
Scipio Asiaticus: Africani Umbra?
12 Sep 2025, 21h28
Cum de vita et rebus gestis Scipionis Asiatici cogitamus, saepe umbram Africani censemus. Lucius Cornelius Scipio (230-183 a.C.n./523-570 AUC), P. Scipionis maioris filius Africanique frater, dux magistratusque Romanus fuit. Secundo Bello Punico in exercito fratris sui militavit adversus Hannibalem in proelio apud Zamam (202 a.C.n./551 AUC). Etsi fortasse fratrem eius ingenio, sapientia et arte militari non aequabat, consulatum apud C. Laelium obtinuit anno DLXIII AUC (190 a.C.n.). Omnes fere scriptores Romani consulatum Lucii Laelique vere consilia Africani esse ad expeditiones asiaticas contra Antiochum ducendas arbitrabantur. Sic T. Livius comitia ubi Laelius Luciusque vicerunt nobis narrat:
"P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum. haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt." (Liv. AUC. 37, 1)
Etsi frater Africanus forte artes militares delineabat sententia scriptorum, L. Scipio exercitum Romanum in Asia ducebat. Itaque anno DLXIII AUC (190 a.C.n.) Africano aegrotante regem Syriae Antiochum III in proelio apud Magnesiam debellavit Asiaticusque appellatus. Secundum Apianum equitatus Eumenis per auxilia elephantes oppugnavit ad provocandum tumultum in exercitu Syriaco qui victoriam Romanis offerret. An Scipio Africanus auctor victoriae verus sit nesciemus, consulatus autem Asiatici gravis fuit ad limites Romanos in Oriente patendum. Num umbra Africani est? Quid censes de Scipione Asiatico?
Rex Antiochus III
Conspectus librorum:- Livius, T. Ab Urbe Condita.- Apianus, De rebus Syriacis.- Castellanos, S. Historia de Roma: de las aldeas del siglo VIII al final del Imperio, siglo V d.C.- Barceló, P. Breve Historia de Grecia y Roma.
De duabus pronuntiationibus
15 May 2020, 00h21
Saepe magistros et comites Latine loquendo audimus, praesertim cum linguam Latinam discimus. Alii cum pronuntiatione restituta, alii cum ecclesiastica loquuntur. Sed quae rectior est? Quae melior est? Omnes fere restitutam rectam esse dicunt et ecclesiasticam foedam. Sed, tamquam Anglice sunt duo pronuntiationes (id est, pronuntiatio "britannica" et "americana"), etiam Latine. Profecto sermo ecclesiasticus, qui profecto similis est linguae Italicae, sic vocatur propterea quod Ecclesia Catholica eo utitur, sed vere Romani saeculi fere IV iam hoc modo Latine loquebantur. Tantummodo Ecclesia hanc pronuntiationem accepit, sed non eam creavit. Ergo tam Romanus est sermo restitutus quam ecclesiasticus, et licet nobis utraque pronuntiatione uti. Quae rectior est? Quisque sermonem quam mavult eligit. Exempli gratia, sententia mea sermo restitutus pulchrior est ecclesiastico, quia dilectus est mihi.
De itineribus magistri suffecti
04 Mar 2020, 19h25
Perveniunt eae dies quibus ad magistrum sufficendum in lyceo incerti civitatis tibi convocant. Gaudis statim, verum simul metuis, incertus es, nec domum tuum nec familiam tuam relinquere vis, quomodo docere posse cogitas, quo ratione uteris, quae gentes nosceris. Sed oportet pili has curas facere: munus fungeris, amicos nosces, cibum ignotum edes et, praesertim, institutione docendi linguam Latinam sive scientiam quemque doceas gaudes efficienda pecunia. Miles Romanus es: conscribe te militem in legionibus, pervagare orbem terrarum, inveni terras externas, cognosce miros peregrinos. Sed noli eviscerare eos, ut olim dicebatur, verum nosce eos et amici este! Miles Romanus e saeculo vicessimo primo es et noli timere ignotum. Carpe diem.
De Conventu Granatense "Orbis Latinus"
19 May 2019, 14h25
Postrema hebdomada conventum "Orbis Latinus IX Congreso Internacional" Hispanice vocatum sodalium Societatis Studiorum Latinorum (http://www.selat.org/) convenire mihi licuit et honos fuit mihi.
Profecto Orbis Latinus titulus idoneus est magno convento, quia praesertim celebrabatur ut Unesco Hispania favente decernat linguam utramque classicam patrimonium totius orbis esse et, qua de causa, ibi omnes cultores linguae Latinae (etiam Graecae) ex orbi terrarum convenerunt. Namque magistri et illustres professores universitatis et iuvenes studiosi doctorales nobis lustrabant operibus scientificis narrantibus.
Etsi omnes huius conventi sessiones adire volebam, plane id facere nemini licet. Tantummodo ideo brevi de illis loquar quas adire mihi licuit, vel saltem de aliquibus earum.
Primum Praeses Societatis Studiorum Latinorum Iosephus Maria Maestre apud praesides Universitatis Granatensis locutus est ad incipendum conventum. Sic locutus statim oratiuncula incepta sunt. Itaque sodalis Academiae Hispanicae Linguae Regalis Iohannes Gil libenter nobis narrabat de historia linguae Latinae in Europa usque ad tempora nostra. Aurelia Vargas autem profestrix Universitatis Mexicanae de Institutionibus Imperatoris Iustiniani loquebatur. Eduardus Engelsing autem de certissima ratio docendi linguam Latinam locutus est, id comparando eos qui rationem vertendi in sermonem vernaculum. Et Alexandra Ramos, inter alios professores Universitatis Gaditanae, de commentariolis in Plinii prohemio Lucii Flamini Siculi loquebatur. Sunt aliquae plurimorum sessionum quos nobis licebat videre et audire.
Inter vero iuvenes studiosos doctorales facere mentionem aliquorum possumus, ut exempli gratia Begonia Iglesias quae optime et eleganter de Glossa Litteralis Francisci Villalobos (Caroli imperatoris medicus) loquebatur sive Laura Jiménez quae de Aesopi Fabulis Hernandi Villegas sive Franciscus Sánchez qui de opere vocato "de rege et regis institutione" Iohannum de Mariana.
Paucis verbis in hoc convento magno praesertim de operibus humanistarum renascentum Hispanis, quibus de tamen vix (pro dolor!) aliquibus temporibus laborati erant, commentarii acti sunt. Spero ut mox praesides nationum nobis audiant ad vertendum linguam utramque classicam patrimonium totius orbis.
Macte virtute!
____________________________________