Martis die 25 mensis Junii 2024

QUI SIMUS

Principio huius millennii Albinus, Francogallus "Parisinus" et denique "Emporitanus" (Emporiae, in Catalaunia), pluras sedes Latinas creare coeperat, et praesertim situs plurium Circulorum Latinorum, inter quos Varsaviae.
Stanislaus Tekieli, juvenis diurnarius et socius huius circuli, aliquando ei credidit somnium suum de actis diurnis omnino in Latino condendis. Postero die Albinus primum exemplum Stanislao proposuit et prima editio Ephemeridis die 24 mensis iunii 2004 in rete apparuit.
Stanislaus Tekieli tunc principalis (et fere solus!) sriptor erat. Rogavimus quosdam participes Gregis Latine Loquentiom ut licentiam nobis darent ad textus eorum edendorum. Ita articulos historicos et biographicos Victorii Ciarrocchi et Dionisii Silvani chronicas TTT edere potuimus. Postea Albino Herimannum Pizzotti Novocomensem (qui in foro Nuntiorum Latinorum Finnicorum conveniret) rogante, ille primum noluit, sed deinde unum articulum hebdomadatim se scripturum esse promisit, quod fecit singulari certa constantia usque ad mortem ejus, anno 2015. Aliique venerunt: Paulus Kangiser, Benedictus Huculak OFM, Caecilia Koch Monasteriensis, Stephanus Weise Halensis, Carolus Petreius Bogotensis, Nicolaus Gross, Ansgarius Legionensis, Volfgangus Austriacus,
Sed inter omnes Herimannus saxum solidum fuit quod Ephemeris superesse permisit dum Stanislaus alibi occupatus erat et Albinus tantum de parte "technicale" sedis curabat.

Cum anno 2015 obiit, alii continuitatem EPHEMERIDIS adhuc conservaverunt. Praecipue, inter magna Lydiae Brighi merita fuit columnas Ephemeridis instanter et per aliquot menses alere, deinde ab Andrea Pizzotti substituta, qui patri succedere assumpsit, eadem mira constantia...
Alii supra tempus adiunxerunt. Nicolaus Gross, cognomine "Leo Latinus", Epistulas Leoninas, Luciaque Mattera creationes suas lepidissimas, formato PDF regulariter offerunt. Haicua crebre mittere solet sodalitas poetarum "Opaca Fronde"...

Mense autem Novembri 2020, Stanislaus etiam mortuus est. Fuga quaedam consecuta est. Paulatim numerus scriptorum decrescere pergit.
Autumno 2022 Andreas Pizzotti Albinum suasit ut situm renovaret qui, cum anno 2006 delineatum fuisset, aliquantum pervetustus erat. Post aliquot dubitationem (non parva res erat! Centum horarum prospiciendo laborandum erat), senex Albinus in renovationem situs incubuit.

Novae sectiones instructae sunt:
- Textus varii et narrationes et vetera ubi transcriptiones praebentur Iohanni Knijff, versiones Latinae Stanislai Tekieli vel Nicolai Gross et Thomasii Cotton, "Scholastica" vitaeque sanctorum Benedicti Huculak OFM, disticha recitata Caeciliae Koch et fabulae Lydiae Ariminensis, Dominici Caveosani, nonnullorumque aliorum...
- Ope RSS technologiae nexus cum multis locis Latinis proponuntur in sectione "Acroamata", etc.
- Irena Regini ("Satura Lanx") ius nobis dedit reproducendi seriem colloquiorum quae habuit cum variis illustribus hominibus Latinitatis Vivae ("Rara Avis"). Necnon nonnulli ceteri qui licentiam dederunt operum suorum edendorum: Jonathan Chilensis, sodales Gregis Latini Didacopolitani, Magda Van Tilburg, etc...
- Et Lydia Ariminensis, Georgius Torensis, Marcus Flavius Asiaticus, Ansgarius Osloensis, Ionathas Gnosis, Alexandra Ramos Gaditana, Albertus Leongomez Bogotensis, Eugenius Pallante Bononiensis, etc. chronicas suas nobis regulariter proponunt.

Multa manent facienda et auxilium omnium fautorum Latinitatis vivae desideratur...

Scripsit Redactio Ephemeridis.



In hac ipsa pagina Herimannus anno 2014 haec scribebat

"Ephemeridem" scribentes
qui simus explicatur

"Iam diu ego, diurnarius, acta hebdomadalia Latine scripta condere cogitavi, nam, puto, sit linguae Latinae resurgere, adesse ei debent acta talia necnon programmata radiophonica televisificave. Exspectabam tamen hoc temporis momentum cum Latinitas mea plus Ciceroniana esset. Quod cum numquam fieri intellexissem, pessima mea Latinitate rem nihilominus pergere ausus sum."

Talibus verbis ante decem annos Stanislaus Varsoviensis Ephemeridis inceptor principium horum actorum interretialium narrabat.

Cui incepto permulti operam cum ipso Stanislao, cum Albino Francogallo et mecum libenter dederunt, qui omnes (ne succenseant multi, quorum nomina hic non citantur!) enumerari non possunt. Novissimis annis assidue laboris huius participes fuerunt:

Dominicus Caveosanus et Lydia Ariminensis Italici, Nicolaus Gross Germanicus, Paulus Kangiser Chiliensis, Volfgangus Austriacus de variis rebus scribentes,

necnon alii scriptores sicut

Benedictus Huculak OFM Polonus agiographus, Nicolaus Simonides Polonus redactor Lampadis, Sarod Klein Germanus, Thomas Crean et Thomas Davis ex Civitatibus Americae Unitis,

et versuum auctores vel conversores sicut

Aurelius Vidulic Croaticus, Joannes Teresi Italicus, Lydia Ariminensis, Martinus Zythophilus Austriacus.

Albinusque Flaccus, Francogallus nunc Cataloniensis, alchimista artis paginas in interrete struendi, situm interretiale rexit et laetalia vira acriter oppugnavit.

Omnibus scriptoribus gratiae imo ex corde aguntur, alii invitantur...

Herimannus Novocomensis

26 Iunii 2014