Martis die 16 mensis Julii 2024

POLITICA

DE PHILIPPINIS IURIBUSQUE HUMANIS NOVO PRAESIDE REGENTE


Solent homines in re publica versati et diurnarii de primis centum cuiuslibet praesidatus vel ponderosi ducatus diebus garrire tamquam hoc temporis spatium exemplum affatim amplum sit habendum totius quodammodo muneris, de quo spatio candidati quoque, quid intra idem tempus sint si electi facturi, haud raro pollicentur. In fine huiusmodi C dierum res in eisdem gestae recensentur, quasi omen ex eis trahatur de toto honoris tempore, qui terminum habere potest tribus, quattuor, quinque pluribusve post inaugurationem annis. Quod ad novum Philippinorum praesidem attinet, qui quidem tricesimo mensis Iunii proximi die in sex annos –ut nuper his in actis nuntiatum est– munus suscepit, primi centum eius praesidatus dies, si recte computaverimus, modo, id est postridie nonas Octobres, ad exitum pervenerunt, cum vero iurium humanorum sollicitudines et reclamationes in Insulis Philippinis minime sopiantur.

Nam multis in rebus novus Philippinicus praeses Ferdinandus Marcos iunior his tribus fere mensibus noluit praecessori adversari Roderico Duterte, qui non dissimulavit se homines nonnullos occidisse, immo nuper, hoc nempe anno cum praeses Insularum Philippinarum adhuc esset, denuo id est aperte fassus se Putini amicum dicens esse, sed Putinum modum excessisse: ab eo enim mulieres et pueros pyrobolis interfectos esse, a se autem scelestos tantum. Nonnumquam vero Duterte turmas suas mortiferas etiam in activistas politicos converterat. Nunc est videndum num Insulae Philippinae se cooperatrices tandem praebeant institutis iudicialibus internationalibus, praesertim Tribunali Poenali Internationali, cuius moderatores volunt de paulo plus sex hominum milibus inquirere qui mortui habentur in bello –ut appellatur– contra substantiarum psychotropicarum mercatores atque usores gesto, et hoc secundum computationes officiales. Consociationes iura humana defendentes autem asserunt multo plures inter Roderici Duterte praesidatum sine iudicio interemptos esse, ad septem et viginti milia, et etiam adulescentulos nondum suae tutelae factos, quod ipse olim inter Philippinos versans accidisse audivi. Foedus Romanum, quo fundatum est Tribunal Poenale Internationale, in Insulis Philippinis mense Augusto anni bismillesimi undecimi exeunte ratificatum erat ac vigere coeperat Kalendis Novembribus subsequentibus. Duterte praeses tamen cum eodem tribunali cooperari pergere recusavit; hodiernus dein praeses constituit ut nihil rei, sicut sub Duterte, Philippinis cum Tribunali Poenali Internationali esset, dum Tribunal intentionem manifestabat investigationes de Roderico Duterte iam cive privato resumendi. Societates iuribus humanis provehendis conditae, si generatim dicamus, timent sane ne Ferdinando Marcos iuniori, novo Philippinorum praesidi, iura humana non satis sint cordi, cum in orationibus suis de eis minime loqui soleat. E contrario maximi est hodie momenti praecipua iura, in primis ad vitam, in Insulis Philippinis fovere, immo redintegrare, cum lues impunitatis biocolytarum iniudicatos necantium Duterte praeside late diffusa sit. Est quidem addendum quod Duterte adhuc praeses aggressionem Russicam abhinc octo prope menses in Ucraina inceptam bellum vocavit (neque “operationem militarem specialem”, ut Putinus vult) adversus civitatem liberam gestum; cui sententiae Ferdinandus Marcos iunior timide assentitur, cum Sinae exemplum in Russia Putiniana cernere facile possint Taivaniae invadendae, quae invasio Philippinas Insulas, Taivaniae proximas, vulnerabiliores faceret. Non vult ergo Ferdinandus iunior –ut speratur– Insulas suas a nationum democraticarum communitate omnino alienari.

 

Prima autem huius mensis Augusti septimana coepta est in theatris cinematographicis Philippinensibus pellicula exhiberi qua postremi tres dies describuntur incolatus familiae Marcos in palatio Manilensi, Malacañang nomine, Insularum Philippinarum praesidibus proprio antequam Februario anni millesimi nongentesimi octogesimi sexti ad finem vergente ex Insulis Philippinis ipse praeses Ferdinandus Marcos cum suis per populi insurrectionem ob fraudes comitiales expelleretur; nam quartum comitiorum praesidalium victor declaratus erat, cum vero plebis favore non satis frueretur. Hoc spectaculum, quod inscribitur “Maid in Malacañang”, perfectum est Maria Imelda Marcos, defuncti praesidis expulsi filia necnon hodierni sorore, testimonium perhibente. Talis visa est haec celebris controversaque fabula cinematographica quasi pars non minima conatus illius esset historiam iuxtam versionem domui Marcos amiciorem rescribendi, qua de causa haud pauci ad censendum inducti sunt idem spectaculum ad quendam “revisionismum” historicum accedere ad hoc promotum, ut melior publica de domo Marcos opinio eam a criminibus purgando redderetur.

In oratione sua aditiali, sicut antea in populo ambiendo, magni fecerat Ferdinandus Marcos iunior nationis calamitosa tempestate unitatem; hoc tamen licet rogare, utrum ipse sit unitatis an controversiae effector, cum res adhuc extollat a patre suo gestas, qui locum non minimum inter superioris saeculi tyrannos assecutus Benito Mussolini Italorum et Hispanorum Francisco Franco comparatur. Ceterum multo magis quam antecessor Duterte in Occidentem se conferre cupit Ferdinandus Marcos iunior, et iure, cum incremento Philippinorum oeconomico operam dare videatur. Pro crescente Philippinarum Insularum pondere rectores Occidentales eum audient. Opportunitatem igitur forsan habebit rerum a familia sua gestarum interpretationem suam aliquatenus exponendi; non poterit tamen ad totius orbis usum, ne ad terrarum Asiaticarum usum quidem, historiam gentis suae domusque potissimum suae in favorem sui rescribere.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 09/10/2022 13h32


DE TIMORIA ORIENTALI ABHINC ANNOS VIGINTI SUI IURIS FACTA
CAEDES “DIEI DOMINICI CRUENTI” ABHINC ANNOS L DERIAE FACTA
VOLUNTNE SINAE HAC GENERATIONE FORMOSAM CAPERE?
DVX COMPREHENSVS
DE COMITIIS CANADENSIBVS