Calamitas Asiatica
Ingentissima labes lutulenta cum aqua et fragmentis mixta territorium inter finem Nepalianum et Tibetanum obruit. Calamitatis causa videtur esse ruina molium glaciei. Complures centenae incolarum irreperti sunt. Civitates Americae Unitae quingenta milia dollariorum pro auxilio erogaverunt. - 27/08/2026 13h37
Europa Ucrainae auxiliatur
De bello inter Ucrainam et Russiam civitates Europae “sedulae” exercitationes coniunctas proponunt, sed Italia dissidet nec milites missura est. Russia minatur Regno Unito quod concedit ut fiant nova missilia Scalp, quae infra moventur velut parva velivola sine rectore ex longinqua directa.
- 25/08/2026 06h58
Ingens calamitas Americana
Vehementissimus terrae motus maginitudinis septem cum quattuor decimis duas regiones Columbiae vastavit; complura aedificia corruerunt et mille victimae saltem provisae sunt. Effoditur inter ruinas ut superstites inveniantur. Quassus etiam in finitimis nationibus perceptus est. - 11/08/2026 15h11