Martis die 16 mensis Julii 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

SCRIPTA SUBSICIVA

QUANTUM AUTEM VITAE MIHI DEINCEPS DEUM VOLUNTATE ERIT QUANTUMQUE A TUENDA RE FAMILIARI PROCURANDOQUE CULTU LIBERORUM MEORUM DABITUR OTIUM, EA OMNIA SUBSICIVA ET SUBSECUNDARIA TEMPORA AD COLLIGENDAS HUIUSCEMODI MEMORIARUM DELECTATIUNCULAS CONFERAM. AULUS GELLIUS, NOCTES ATTICAE, PRAEFATIO, 23.


Haloinus, De restauratione linguae Latinae

31 Oct 2014, 15h32



Denuo sodales Circuli Latini Gaditani convenimus. De epistola quadam Caecilii Calcagnini et de quodam loco Pliniano conlocuti sumus, atque iterum de dialogo illo Erasmiano inter iuvenem et Echo.

Cogito de quo opere futuris in conventibus loquamur. Et dum cogitabat volumen vidi c. n. Georgii Haloini Cominiique Domini De restauratione linguae Latinae a Constantino Matheeussen editum in Bibliotheca Teubneriana dicta.

Opus in tres partes divisum est: prima de grammatica eiusque ratione in Latina institutione; secunda de scholis et eruditione puerorum; tertia Latinis de libris per ordinem legendis. Puto aliqua huius operis capita lectionibus nostris utilia, exempli gratia id quod vocatur "De exercitatione".

Itaque sodalibus eam lectionem proponam.


De iuvene et Echo

16 Oct 2014, 21h59

Iterum Iosephus, Alexandra, Adamus et ego convenimus. Colloquium Erasmianum de Iuvene et Echo legimus et de eo locuti sumus. Iucundus conventus.


Roma 1984

16 Sep 2014, 11h32

His diebus poemata Hispanica lego ab Eloy Sánchez Rosillo conscripta. Inter ea mihi multum placet illud cum titulo "Roma 1984" (La vida, Tusquets): auctor sui meminit colentis vicum prope aedes Divi Antonii. Fortasse ea de causa id mihi gratum est, qui eisdem in locis habitavi.


Annus academicus iterum incipit

11 Sep 2014, 11h51

Annus academicus iterum incipit et tam ignota et fortasse difficilia mirans expecto. Hoc cursu administrare debeo scholas primarias linguae Latinae discipulis curriculorum Philologicorum et Studiorum Humaniorum. Aliquot discipuli Philologiae multum Latine sciunt, multi paucissimum. Vt ordo disciplinae omnibus idem est, prima difficultas abhinc oritur, et non minima. Discipuli tamen Studiorum cum nomine Humanitatum faciliores sunt ad linguam discendam, quoniam omnes quasi nihil sciunt.

Sunt etiam scholae de nuntiorum sententiarumque transmissione hodiernis temporibus. Et hi etiam mihi contigerunt. Etiam si disciplina a nostra provincia longissima sit, non inutilem nec horrendam censeo. Quantum possum in ea facio. Sed discipuli frequentissimi, et ea de causa difficillima ad curate docendam. Experientia me docuit: quod non curate facis non tibi placet. Sed peiora sunt in vita, maxime in Academia.

Tunc vestigia litterarum antiquorum in renascentibus annis sequi pergo. Videamus quid de eo surgat. Velim etiam melius apprehendere linguas recentiores quas novi. 

Verumtamen Iosephum, qui tam linguam Latinam callet, consodalem Gades venturum audivi, de quo gaudeo et gratanter id expecto.


Plinius de homine nato

10 Dec 2013, 20h47

Singulis Mercurii diebus Alexandra, Angelus et ego nos conferemus in Alexandrae officina, quam Alexandrinam dicere possimus, ad Latine loquendum. Et de quo loquimur. De scriptis temporis antiqui. Iam epistolam Ciceronis ad Terentiam et Tulliolam missam legimus et rimati sumus. Equidem Latine rimamur. Ergo verba idonea grammaticali sermoni quaeritur et etiam de eis Latine disseremus.His diebus fragmentum Plinianum legimus, nempe illum quo Naturalis Historiae liber septimus incipit. In eo auctor de paupertate naturae hominis queritur: hominem natum sicut in nuda humo abiectum ad vagitus statim et ploratum; hominem natum nihil naturae sponte scire, nihil sine doctrina, non fari, non ingredi, non vesci, sed fere tantum flere; homini uni animantium luctum datum, luxuriam, ambitionem, avaritiam inmensam vivendi cupidinem, superstitionem, sepulturae curam et post se de futuro. Heu! dementia ab istis initiis existimantium ad superbiam se genitos!

Vere Plinius animos commovet. Et cum loquemur de grammaticis, sin dubio de eis infinitivis Plinianis loquuturi.



____________________________________