Lunae die 20 mensis Maii 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

SULPICIA

Pecasse iuvat, vultus componere famae taedet...


Ὁ ἀπηνὴς φίλος

19 Aug 2022, 17h16

Aegrōtāns iaceō nec quī sōlētur inermem, 
       Languentem nec quī sublevet, ullus adest. 
Hei mihi! Nī dederis clārā dē fronte salūtem, 
       Ūna feret nōbīs ultima fāta dies. 
Nōn minus Ethnaeō flagrant fōmenta furōre  
Quam tacitum pectus conterit intus amor.
Cūr teneās flentem verbīs, saevissime, fictīs? 
       Cūrque fides verbīs nōn manet ulla tuīs? 
Nōn artēs, nōn ulla mihī medicāmina prōsunt. 
       Est mihi quae prōdest omnibus herba nocēns.
Dīnumerō resupīna vidēns laqueāria tectī,
Īnspicio utque sient ordine quaeque suō.
Et modo quam longās suspendat arānea tēlās,
Mīror ut impendēns sub trabe texat opus.
Ast eadem est fēbris vīrēsque adquīrit in hōras, 
       Mē miseram! Hīc nullā fallier arte potest.

                                           [Ex carmine Flamineo variatio muliebris]

________________
1-2 Ov. Trist. 3, 3, 10-14: nullus, Apollinea qui levet arte malum, / non qui soletur, non qui labentia tarde / tempora narrando fallat, amicus adest. / lassus in extremis iaceo populisque locisque, / et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.     



Περὶ τῆς ἁφῆς

17 Sep 2015, 15h21

Perfidus īnsolitā mentem dulcēdine tangit,
     charta salūtātrix sī modo vēra refert.
Nullus in orbe fuit tōtō quem tangere vellem,
      tactō et epistoliō melliferō cupidē.



Ὁ ἀκόλουθος

03 Feb 2015, 01h52
      Saepe animo fingo maesta diem hodiernum fore primum sine te, sed postea mihi laetae advenit dies crastinus a te comitatus. Afuisti tamen hodie atque etiam heri. Forsitan tandem aliquando dies adest ille solitarius ac necessarius, unde mihi ipsi discendum est vitalibus auris vesci incomitatae et sine te.




Ὁ διάπυρος ὕπνος

07 Jun 2014, 22h46
Cērinthus princeps mihi dulcēs concipit ignēs
      noctēs atque diēs: dēs tua lābra meīs.
Mē miseram! quārē, cum flāgrantissima iungis
     oscula, dē somnō cōgor abīre meō?
Vae! Flāgrantia mentis me tōtam capit ista!
      Dūrus amor flammam spargit in aequum animum! 



Τὰ ψεύδη

25 Oct 2013, 20h28

Ars sī inspīrat dulce venēnum Pūnica lentē,
      Omnia miscentur: fābula falsa bonā.
Et sī adsunt mendācia vāna latēntia fraude,
      Pectora franguntur, ficta quod aura fluit.




____________________________________