ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
Epistulae fēlis
09 Aug 2023, 15h34
Helena est, quam māter tua tē nōminat. Sciō, nam in ejus mēnsam scrīptōriam nunc saluī, dum abest, spectāvī et persuasum est mihī idem jūs...
The post Epistulae fēlis appeared first on Tusculānum.
Helena est, quam māter tua tē nōminat. Sciō, nam in ejus mēnsam scrīptōriam nunc saluī, dum abest, spectāvī et persuasum est mihī idem jūs tē sīc nōminandī quam illī esse, nam etsi catulus meus mihīque speciē similis esses, magis tē nōn amārem. Quōtiēns bene in gremiō merīdiāvī! Quantum frūstī carnis ex cēnā tuā mihī servāvistī! Ō, dum spīrō, numquam mūrem aliquid tuī tangere sīnam.
Īnfēlīcissima eram, quum profecta esses, et nescīvī, quid facerem. In horreum iī et dormīre voluī, nam dormīre est optimum īnfēlīcum animālium putō. Sed sine veterī Carolō in horreō supplōdente nōn sustinēre potuī. Ergō in hortum iī et sub roseīs rosīs jacuī et muscās cēpit. Circum rosās muscae sunt, quae magis quam aliās abs mē numquam ēsae amem. Tibī videndum est: Meus modus capendī ab tuō valdē differt. tē eās numquam ēdere animadvertis et mīror tē mihī benīgna esse, quum tam crūdēlis sīs tē muscās inepte nēcāre.
Saepe dē eā rē loquī dēsīderō. Quōniam tua cara māter mē scrībere docuit, tibī dē multīs rēbus dīcam, cujus iterum iterumque īnfēlix eram, quod effīcere nōn potuī, ut mē intellegeres. Animō omninō dēficiō, ut linguam hūmānam discam, et dubitō, an homō operam det, ut nostram discat. Itaque fēlēs omininō societāte inter nōs continēmus, quae ratiōnem nostram quantum prohibeat, tantum possimus; etiam locus, ubī tantillae felēs alantur, ut Amerstium, sōlus est. Sī fēlēs dominae Hitchcock et filiī jūdicis Dickinson nōn fuissent, verō loquī oblīta essem.
Quum domī es, nōn perturbor loquī nōn posse, nam verbum quemque abs tē dictum intellegō et ludōs laetissimōs pilā rubrā lūdimus. Haec in loculō armāriolī in cubiculō posita est. Māter tua, quum pōneret, sē mihī convertit, «Mīseram Fēliculam!», inquit, «Tibī nōn jam ludī laetissimī sunt, quoad Helena domum rediit» et certō flērenda sentiō. Sed stultum esse immūtābile flēre dūcō, tum igitur aliquid in sinistrō oculō esse fefellī et pede tersī. Mē aliquid flēre rārissimō est, nisī lac effūsum.
Mē saepe flēvisse, ut prīmum id accidat, mihī fatendum est: Et semper lactī fēlis accidit. In veterī amphorā frāctā, quae contactū minimō concidit, ita pōnitur, ut optimē obstet. Jōsīās in casā continuō catīllum caeruleum meum ēvertit et, quum mē bonum jentāculum lacteum habēre cōgitārem, mihī sunt nihil, nisī muscae, quae nihilī, nisī voluptās lūdicra, sunt. Ut dīcam, ita gaudeō, quod sciō, quum domum redierīs, tē mihī cībum meliōrem petītūram esse.
Tē castaneās invēnisse sperō, quās in fundō currūs tibī posuissem.
Nec dē aliō quōquam ad pōnendum, quae tē meī meminerit, cōgitāre possum: Sed timeō, nē mē illās posuisse numquam putēs, et dolendum est, sī nōn cōgitēs, quod super sēdem cum illīs nitī mihī terribile erat et, ut maximās ferrem, dentēs ita tetendī, ut claudī factī sint.
Trēs dentēs liōnēs pulchrī in xystō sunt, sed suspicor nōn superesse, dōnec rediistī. Vir incōgnitus in hortō tuō agebat, quum eum observārem, attamen invēnī, quid faceret. Timeō, nē injūcundum sit. Sī magis invēniam, dē eā rē in secundīs litterīs dīcam. Cūra, ut valeās!
The post Epistulae fēlis appeared first on Tusculānum.
Bingō!
02 May 2023, 19h15
Bingō est lūdus fortūnae, in quō quisquis lūsor numerōs variā seriē in cartīs impressōs comparat. Praecō lūdī numerum sortitur et lūsōrēs, sī reperit, eum...
The post Bingō! appeared first on Tusculānum.
Bingō est lūdus fortūnae, in quō quisquis lūsor numerōs variā seriē in cartīs impressōs comparat. Praecō lūdī numerum sortitur et lūsōrēs, sī reperit, eum in chartā suā nōtat. Ut prīmum lūsor cunctōs numerōs in columnā aut versū aut diagōnāle notāvit, «Bingō» clāmat et vīcit.
Lūdāmus bingōnem ad Latīne discendum!
Hic lūdus nōn sōlum voluptātis causā, sed etiam ad linguam discendum aptus est. Magister verba patriō sermōne clāmāre aut pictūrās ostendere potest et discipulī verba latīna reperīre cōnāntur. Programma computātōriō effēcī, quod charta bingōnis fabricātur. Nunc ūnum lūdum bingōnis fabricāndum curō. Sī plus ejus vīs, mihī nuntium scrībere potes!
The post Bingō! appeared first on Tusculānum.
Septem corvī
06 Feb 2023, 10h00
Cuidam virō septem filiī, sed nulla fīliola adhūc erat, quamvīs licet dēsīderāret. Demum uxor illī iterum spem īnfantis refēcit et, quum peperisset, īnfāns puella...
The post Septem corvī appeared first on Tusculānum.
Cuidam virō septem filiī, sed nulla fīliola adhūc erat, quamvīs licet dēsīderāret. Demum uxor illī iterum spem īnfantis refēcit et, quum peperisset, īnfāns puella patefacta est. Gaudium magnum, puella autem īnfirma et parva erat, proptereāque domī ob mortis perīculum baptizānda fuit. Pater unum ex puerīs ad fontem aquātum mīsit. Cēterī sex cum eō cucurrērunt et, quum prīmus quisque situlā haurīre vellit, haec illīs in puteum cecidit. Tum stābant et nescīvērunt, quid facerent, neque etiam domum redīre ausī sunt. Quum adhūc domum nōn redīssent, pater impatiēns factus et locutus est: «Sānē iterum oblītī sunt, quod lūdum lūdebant, istī impiī.» Timuit, nē puella nōn baptizāta morerētur, īrāque commōtus clāmāvit: «Utinam puerī corvī factī sint.» Vix verbīs dīctīs subitō in āēre super caput strīdōrem audīvit, sursum spectāvit septemque piceōs corvōs in caelō volantēs vīdit.
Parentēs exsecrātiōnem recipere nōn jam potebant. Ut damnum septem filiōrum maeruerant, sīc saltem sē per filiam mox convalescentem atque pulchriōrem fientem cōnsolātī sumus. Diū nē nescīvit quidem se frātrēs habuisse, nam illī huius gratiā cavērunt, nē id memorārent, quoad quondam hominēs dē hāc dīcentes forte audīvit sē puellam quidem pulchram, sed noxiam fātōrum frātrum suōrum esse. Tum perdoluit et ad parentēs iit et quaesīvit, num frātrēs habuisset et quō pervēnissent. Nunc parentēs rem occultam nōn diutius tacēre potuērunt, at dīxērunt caelī fātum et nātum eius fuisse causam, cuius insōns esset. Puella tamen cottidiē conscientiā mordēbātur putābatque sibī frātrēs salvandōs esse. Ea nōn acquiēta clam prōfecta est et procul iit, ut aliquō locō frātrēs suōs quōcumque modō investīgāret ac liberāret. Nihil sēcum dūxit, nisī ānulum, ut parentium suōrum reminiscerētur, frustum panis, ut ederet, amphorulam aquae, ut biberet, sellulamque, ut quiēsceret.
Nunc iit propius atque propius fīnibus mundī. Ibī sōlī obviam vēnit, quī nimis calidus et terribilis erat atque liberōs parvōs edebat. Citus aufūgiēns ad lūnam percucurrit, sed frīgida atque atrōx atque mala erat et, quum puellam animadvertisset, dīxit: «Ol‑, Olfaciō carnem, immō vērō hominis!» Nunc eā citius sē ablātā ad sidera benīgna et bona in sellulīs propriīs sedentia vēnit. Lūcifer autem surrēxit, eī gallinae os crūris dēdit dīcēns: «Si ossīculum nōn habēs, mōntem vitreum nōn claudere poteris, et in monte vitreō fratrēs sunt.»
Puella os accepit, pannulō involvit, iterum discessit, dum montem vitreum assecūta sit. Porta clausa erat itaque clāvem prōmebat, sed illa, quum pannulum ēvolveret et vacātum patefactum esset, donum sīderum bonōrum āmīsit. Quid nunc faceret? Frātrēs servāre voluit, sed eī nōn clāvis montis vitreī erat. Sorōrcula bona cultrum sumpsit, digitulum parvum secāvit, id in portam insēvit, beāta rēclūsit. Eī, quum intrāvisset, obviam vēnit nānulus: «Mea puella», inquit, «quid quaeris?» «Quaerō», puella respondit, «frātrēs meōs, septem corvōs.» Nānus dīxit: «Dominī corvī domō absunt, sed, sī usque adeō expectāre vīs, dum rediērunt, introī.» Tum nānulus cibōs corvōrum intrōdūxit et in septem catīllōs atque septem pōcilla pōsuit. Īnscia puella sēcum cogitāvit: «Ut frātrēs servem, unum os āmīsī. Forsitan ōs paululum cibīs dē unō quōque catillō et poculō complētum sit!» Itaque frustulum dē catīllīs edit atque haustulum dē pōcillīs hausit; in ultimum pōcillum autem ānulus, quem sēcum dūxerat, forte cecidit.
Subitō strīdōrem ventumque audīvit et paulō post nānulus dīxit: «Ecce! Dominī corvī domum volāvērunt!» Venērunt ēsum atque haustum et quaesivērunt catīllōs atque poculōs suōs. Singillātim dīxērunt: «Quis dē catīllō meō edit? Quis dē poculō meō hausit? Certe hoc fecit ōs hominis!» Et obviam septimō, quum in fundum poculī descenderet, ānulus volvit. Vīdit et cōgnōvit ānulum patris atque mātris: «Deus faciat», inquit, «Sī sorōrcula nostra affuisset, salvāvissēmus.» Puella, quum post portam staret et auscultāret, audīvit, quid septimus corvus dēsīderāret, et prōvēnit tumque omnēs corvī fōrmās hūmānās recēpērunt. Et inter sē amplexī et osculātī sunt et jūcundī domum rediērunt.
Haec fābula a frātrībus Grimm trādita in Latīnum ab Jācōbō versa est.
The post Septem corvī appeared first on Tusculānum.
Sōnetum XVIII (Guliēlmus Shakespeare)
02 Jan 2023, 11h00
An similem aestīvae pingam tē, cāre, diēī? Haud ita fit cōnstāns, haud ita pulchra dies. Flabra novās agitant, Mājō sua gaudia, frondes, Ac brevis...
The post Sōnetum XVIII (Guliēlmus Shakespeare) appeared first on Tusculānum.
An similem aestīvae pingam tē, cāre, diēī? Haud ita fit cōnstāns, haud ita pulchra dies. Flabra novās agitant, Mājō sua gaudia, frondes, Ac brevis aestīvam continet hōra moram Sōl, oculus caelī, nimiīs fervōribus ardet Interdum, aut hebes est aureus ille color; Pulchraque dēclīnant ā pulchrō, forte cadūcā, Aut quia nātūrae lēx ita flectit īter. At tibi perpetua est, indēclīnābilis aestas, Dēciderit nulla flōs tuus iste diē; Mors nihil ipsa suīs dē tē jactābit in umbrīs, Carmine in aeternō dum sine fīne virēs. Dōnec homō spīrābit enim poteritque vidēre, Vīvit in hōc vītae carmine causae tuae.Hoc carmen initiō ab Guliēlmō Shaekespeare Anglicē scrīptum est. Alfrēdus Thōmas Barton ex Anglicō in Latīnum convertit.
The post Sōnetum XVIII (Guliēlmus Shakespeare) appeared first on Tusculānum.
Epitaphium pipiatōris
19 Sep 2022, 12h00
Post longam vītam longōs vītaeque labōres Twitter adit: Stomachō prōtinus ille perit.
The post Epitaphium pipiatōris appeared first on Tusculānum.
Post longam vītam longōs vītaeque labōres Twitter adit: Stomachō prōtinus ille perit.The post Epitaphium pipiatōris appeared first on Tusculānum.
____________________________________