Martis die 16 mensis Julii 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

LOGODAEDALI AURIFODINA




Collatz

07 Jun 2024, 14h03
Sīve mathēmaticā dē quaestiōne nōn solūtā

Annō 1937 Lotharus Collatz, mathēmaticus theodiscus, prīmum quaesīvit, an quīlibet numerus nātūrālis reducī ad ūnum per algorismum sequentem possit:

  • Sī numerus pār est, dīvidātur per duo;

  • Sī dispār, triplicētur et ad eum addātur ūnum;

Exemplī grātiā numerus 5 dispār est, itaque triplicandus est et ad eum ūnum addendum, quō factō invenimus numerum 16, quī dīvidī potest usque ad ūnum: 16, 8, 4, 2, 1.

Paulus Erdős, mathēmaticus Hungarus, dīxit mathēmaticam fortasse nōndum praestō esse hīs problēmatibus.

Nēmō enim quaestiōnem solvit.

Ēnōdātiō numerī 27

«Testūdō: Quīn cōnāris ā numerō 27 incipere? Nihil, scīlicet, polliceor. Sed aliquandō cōnāre animī causā. Praetereā suāderem ut magnam plagulam chartae afferrēs»1.

27, 82, 41, 124, 62, 31, 94, 47, 142, 71, 214, 107, 322, 161, 484, 242, 121, 364, 182, 91, 274, 137, 412, 206, 103, 310, 155, 466, 233, 700, 350, 175, 526, 263, 790, 395, 1186, 593, 1780, 890, 445, 1336, 668, 334, 167, 502, 251, 754, 377, 1132, 566, 283, 850, 425, 1276, 638, 319, 958, 479, 1438, 719, 2158, 1079, 3238, 1619, 4858, 2429, 7288, 3644, 1822, 911, 2734, 1367, 4102, 2051, 6154, 3077, 9232, 4616, 2308, 1154, 577, 1732, 866, 433, 1300, 650, 325, 976, 488, 244, 122, 61, 184, 92, 46, 23, 70, 35, 106, 53, 160, 80, 40, 20, 10, 5, 16, 8, 4, 2, 1

Saepenumerō hominēs algorismum comparāre solent cum grānis grandinis, quī iterum iterumque in tempestāte atrōcī cadunt et surgunt.

Hailstone | meteorology | Britannica

Quīn ūtimur repraesentātiōnibus conjectūrae Collatz ut piīs imāginibus?

Aliī numerōs ab algorismō generātōs cum arboribus comparant.

Exemplum algorismī linguā pȳthōnicā scrīptum

import sys

def collatz(num):
    while num != 1:
        if num % 2 == 0:
            num = num // 2
            print(num)
        else:
            num = 3 * num + 1
            print(num)
try:
    while True:
        try:
            input_num = int(input('Scrībe numerum:\n'))
            collatz(input_num)
        except ValueError:
            print('Numerus integer tibi scrībendus est!')
except KeyboardInterrupt:
    sys.exit()

Grātiās tibi agō! Subscrībe grātiīs ut novās epistulās accipiās et opus meum sustineās.

1

D. R. Hofstadter, Gödel, Escher, Bach: an Eternal Golden Braid (1979), Basic Books, 1999, p. 401


Opusculum necopīnātum

15 Apr 2024, 14h42
X cōnspicienda

Salvē lēctor,

Quid fit? Quid agitur?

§1. Postulātiō

Ecquis vestrum periodicum c.t. Hermēs Americānus fortasse nōvit? In fasciculīs I-IV (m. Dec. a. 1984 , pp. 24–41) Hermae Americānī inest quaedam versiō Latīna capitulī prīmī dē Anulōrum Erō. Īnfrā scrībō quae inquīsītiōne per rēte factā legī possunt:

«... Simillimus est Magistrī Bilbōnis, nec tantum vultū. Etenim dē genere Sacciōnum erat pater ejus, et Magister Drogō Sacciō hobbis erat bonus et honestus, neque quidquam dē eō poterās dīcere, antequam persummersus est.»

«Persummersus?!» conclāmant. (Haec sānē et pējōra dē Magistrō...  

... Bilbōnis Sacciōnis cōnsobrīna erat, minuma dē fīliabus Tucis Annōsī. Jamvērō Magistrī Drogōnis patruus magnus — idem erat avus Magistrī Bilbōnis. Ex quibus fit, ut Magister Frodō noster fiat ipsī cōnsanguineus tam secundō gradū quam tertiō, utrōque tamen semel remōtus, ut ...

Estne tibi exemplar hujus operis? Potēsne id mihi mittere? Fac mē certiōrem. Tibi pergrātus erō.

§2. Haicu scrīpsī ex fragmentō Sophoclis (Cic. ad Att. II.7.4)

κἄν ὑπὸ στέγῃ πυκνῆς ἀκούειν ψακάδος εὐδούσῃ φρενί.

saltem sub tēctō

audiō crebram stillam

mente quiētā.

§3. Hexametrum scrīpsī ex sententiā Jōhannis Vergae

Il mare è amaro e il marinaio muore in mare.

Dēcēdit, nostrum est mare amārum, et in aequore nauta.

§4. Quōmodo dīcitur terrorist Latīnē?

  1. per circuitiōnem verbōrum seu circumlocūtiōnem:

    1. is quī alicui terrōrem injicit (in­cutit, īnfert, affert…) seu aliquem terret

    2. terrōrum auctor

    3. homō terrificāns (Bacci?)

  2. per analogiam significātiōnis:

    1. ēversor (Levine)

  3. per verbōrum novātiōnem:

    1. tromocratēs -ae seu tromocrata -ae, ex Graecō sermōne τρομοκρατής (Egger; L.R.L.; Calepīnus novus)

    2. terrorista

§5. Πῶς λέγεται based ἑλληνιστί;

Nōn sōlum ἀρετὴ praecipuē significat fortitūdinem et virtūtem bellicam, sed etiam nēquāquam est adjectīvum. Itaque based sēnsum illīus verbī perperam exprimit.

§6. NON·FVI·FVI·NON·SUM·NON·CURO

Estne cynicum dēspērātumque summārium vītae?

§7. Jūdicēs 13,6

Ἄνθρωπος θεοῦ ἦλθεν πρός με, καὶ εἶδος αὐτοῦ ὡς εἶδος ἀγγέλου θεοῦ φοβερὸν σφόδρα·

Vir Deī vēnit ad mē habēns vultum angelicum terribilis nimis.

§8. Sententia Menandrī

Γράμματα μαθεῖν δεῖ καὶ μαθόντα νοῦν ἔχειν.

Litterās oportet discere ac īnsuper prūdentem esse.

§9. Jācōbus Wimpfelingius, Germānia, lib. II, ūtilitās Latīnae linguae

Nōnne satius esset, nōnne honestius, nōnne laudābilius fīliōs vestrōs bonō ingeniō praeditōs adhūc imberbēs et ephēbōs ad Latīnōs librōs applicārī, in quibus nōbilissimam linguam perdiscerent, quā aliēnigenōs nuntiōs, episcopōs, cardinālēs et (sī opus esset) summum pontificem alloquī et ipsōs sācerdōtēs inter sē colloquentēs evangelicamque historiam et cētera, quae in rē dīvīnā leguntur, intellegere et mōre Gallōrum Italōrumque sēcum cōnscientiam ēmundāre possent, librōs inquam, in quibus sapientiam, jūstitiam, religiōnem, prūdentiam, fēlix rēī pūblicae rēgimen, jūstas lēgēs, historiās, gesta veterum, optimōs mōrēs, praeclārās virtūtēs, nātūrālium rērum causās, rigidārum lēgum moderāmen et aequitātem, disciplīnam mīlitārem et stratēgēmata sūgerent, et ut tandem virī factī nuntiōs et ōrātōrēs in conventibus imperiī intellegerent aut saltem in propriīs negōtiīs causidicōs Latīnē loquentēs caperent et certō scīrent, epigrammata sibi aut suīs īnscrībenda vitiō carēre, nē prō validō aut strēnuō generōsus in sarcophagō incīdātur, atque ut īnscrīptiōnēs monētārum legere possent, et nē eōs latēret, cur coenobia dīvī Jōhannis et sānctī Nīcolāī in undīs vocitentur ineptēque illa ad canēs in vernaculā nuncupārī.

Sīc ex īnscītiā Latīnae linguae multa locōrum nōmina corrupta sunt et male intellecta, sīc et falluntur, quī extrēmōs Hispāniae ōrās vīdērunt reversīque sē apud ātram stēllam vulgō zu dem finstern Sternen fuisse gloriantur, cum apud fīnem terrae fuerint, sīc apud alpīnātēs oppidum Interlacus Hynderlappen, sīc domus Petrī inter Mollesheym et pāgum Sulcēnsem Dompfietern, sīc Alta Rīpa prope Nemetēs Alttrip corrupta sunt et rusticē nuncupantur, longē ā Latīno sermōne, quō prīmum īnsignīta fuērunt, aliēna.

§10. Paracelsus, Opera Omnia, vol. I, 1658, dē causīs morbōrum invīsibilium, lib. III, p. 126

Immagine

Quamquam et hoc vērum sit, ipsam quoque imāginātiōnem causam esse succubī et incubī, ea nīmīrum ratiōne, quod imāginātiō rēs illās pariat, et deinde distrahantur. Hoc ut intelligātis, oportet prīmum scīrī sperma incubī et succubī, unde id prōveniat et nascātur. Prōvenit autem ex fortī et pertinācī imāginātiōne eōrum omnium, quī in cogitātiōnibus ac animō procantur. Quia ergo ex imāginātiōne oritur, jam vērum et nātūrāle sēmen nōn est, sed est īnstar salis fatuī.

[...]

Jam vērō sperma hoc, ita prōductum, ex imāginātiōne in amōre hereos1 nātum est, quid vērō iste amor est? Nihil aliud, quam quod sibi aliquis per phantasiam in animō fēminam fingit, et cum hāc rē habendō, amōrem suum exsatiat. Unde surdī quoque ac fatuī spermatis exitus est, quod ad līberōrum generātiōnem ineptum est. Ex illō tamen spermate Incubus et Succubus gignuntur. Sed adhūc ūnum hīc notāre dēbētis, nīmīrum hujusmodī imāginātiōnem mātrem esse lascīviae impudīcae: unde fit, ut sī amātōrēs et amātrīcēs tālēs per intentam imāginātiōnem congrediantur, minimē fēcundī sint. Imāginātiō enim gubernat hoc sperma ita, ut nātūrā ab extrāneīs īnfringātur. Quae causa potissima est multōrum sterilitātis ac molae. Ut vērō dē generātiōne istā incubī et succubī dīcere pergam: noscendum vōbīs est, spermata illa per spīritūs nocturnōs asportārī. Hī illa in ea loca trānsferunt, ubi exclūdī possint, nīmīrum ad serpentēs, vermēs, būfōnēs, et impūra animālia similia. Ibi enim ā spīritibus illīs actus, seu congressiō cum spermatibus illīs in animālia illa fit.

Grātiās tibi agō! Subscrībe grātiīs ut novās epistulās accipiās et opus meum sustineās.

1

amor hereos melancholiam significābat


Sīsyphus

27 Feb 2024, 17h08
Dē Vicipaedīā

Logodaedalus Leōnī Latīnō s.p.d.

Lēgī symbolam Vicipaedīānam ā tē versam in sermōnem Latīnum1. Quīn eam pūblicās in Vicipaedīā ipsā Latīnā?

Valē!

Leō Latīnus Logodaedalō sal. pl.

Utinam faustīs ōminibus novum annum incohāverīs!

Quaeris, quārē nōndum pūblicāverim versiōnēs Wikipedīae meās in Vicipaedīā? Quia meō jūre Latīnē scrībere et reddere volō, nōn jūre aliquōrum scrīptorculōrum et corrēctorculōrum mihi ignōtōrum, quī falsant ad libitum suum symbolās meās. Esne tū auctor Vicipaedīae?

Valē semper et perge mihi favēre, cāre Logodaedale. Scrībe mihi quam saepissimē quidquid tibi in buccam vēnerit. Valē semper pancraticē et basilicē.

Medullitus tē salūtat

Nīcolāus Leō Latīnus

Logodaedalus Leōnī Latīnō s.p.d.

Grātiās tibi agō, pariter exoptō ut novum annum optimē incohāverīs. Rēctē quidem monēs, cum dīcis nōn paucōs auctōrēs Vicipaedīae esse «quī falsant ad libitum suum symbolās» aliōrum. Adde quod multī sermōnem Latīnum tam male callent ut dīcās verbīs Geminī Variī eōs «tria verba nōn posse jungere»2. Attamen meā quidem sententiā, cum Vicipaedīā īnstitūtum clārissimum jam sit quod etiam tirōnēs haud ignōrant, oportet ei operam dare: menda corrigere, rēs amplificāre, symbolās scrībere. Ipse in prīmīs corrigere cōnor quae inveniō.

Valē!

Leō Logodaedalō s.

Laudābile quidem est, cāre Logodaedale, studium tuum tirōnēs corrigendī. Sed nōnne haud rārō sunt sciolī hypercorrēctōrēs, quī falsō corrigant tuās corrēctūrās? Nōnne molestum et odiōsum est tempus terere tālibus baburrīs frustrā docendīs?

Valē semper,

LL

Logodaedalus Leōnī s.

Haud īnfitior molestum et odiōsum esse tempus terere illīs sciolīs hypercorrēctōribus. Nōn semel, sed plūriēs mihi ipsī vidēbar Sīsyphī saxum volvere. Tēcum tamen agitā hoc, paucōs hominēs linguam Latīnam callēre et paucissimōs symbolās Vicipaedīae scrībere. Quis corriget menda, exemplī grātiā, dē jūre cui operam dō? Quis scrībet symbolās dē rēbus quae meā intersunt? Nēmō est quī hoc facere possit praeter mē ipsum. Omnēs fautōrēs Latīnitātis plūs minusve aliquō campō perītiōrēs sunt quam aliī, ergō eōrum est explānāre quae melius nōvērunt. 

Bene valeās!

Leō Logodaedalō s.

Laudō fervōrem tuum, cāre Logodaedale, Latīnē scrībendī et docendī. Sed mihi displicet hierarchia Wikipēdīāna sive Vicipaedīāna, quā haud rārō doctī supprimuntur ab indoctīs. Cēterum Wikipēdīa jam prīdem summam īnfāmiam contrāxit scandalīs suīs falsātiōnis: eae symbolae, quae spectant ad polītica, historica, religiōsa, ideologica persaepe falsantur. Praecipuē mendācia climatomanica ā Wikipēdīānīs excogitantur coluntur augentur (nōvistīne fraudem ingentem illīus Mann pseudometeōrologī Americānī: curvam alsulegiae?). Plūrimum dolendum est, quod aliae encyclopaedīae interrētiālēs sunt nimis īnfirmae: itaque Wikipēdīānī paene habent monopōlium scientiae tradendae. Et nōs vīvimus in mundō Orwelliānō, ubi cottīdiē historia falsātur.

Quid tibi vidētur, optimē Logodaedale?

Valē basilicē, medullitus tē salūtat Leō Latīnus.

Logodaedalus Leōnī s.

Fāma, quae fert Vicipaedīam esse plēnam errōrum necnōn mendōrum, saepe rē comprobāta est, nunc tamen rēs melius sē habent. Sunt tamen aliae quaestiōnes quae etiam nunc restant. In prīmīs, cum plērīque auctōrēs sint virī, quīdam timent eōs "praejūdicāre" dē fēminīs, gentibus et cēterīs. Aliī dīcunt auctōrēs saepe falsō corrigere symbolās dē hominibus vīvīs ut sē vindicent ab iīsdem. Sine dubiō Vicipaedīa fīdem dare symbolīs suīs nōn potest. Quod tamen sciam, mendācia dē climate nōn excogitantur.

Dēnique meā quidem sententiā monopōlium scientiae tradendae Vicipaedīae nōn est. Sunt multae aliae encyclopaedīae quae pertinent ad argumenta pecūliāria praeter acta diurna et histologia. Praetereā Vicipaedīa nātūrā sinit omnēs opem līberē afferre ad eam ut menda corrigantur et nova momentī addantur.

Cūr crēdis nōs vīvere in mundō Orwelliānō? Nōnne potes quidvīs dīcere? Quis vetat? Russī et Sinēnsēs lībertāte et aliīs jūribus fundamentālibus āmissīs in mundō Orwelliānō vīvunt, illī sub tyrannō caedis avidō, illī sub factiōne commūnistā.

Optimē valeās. 

Grātiās tibi agō! Subscrībe grātiīs ut novās epistulās accipiās et opus meum sustineās.

1

Nīcolāus Grossus, “Dē tribus magīs quī stēllam in oriente vīdērunt”, Epistula Leonīna, 286, pp. 7-22

2

L. Annaeus Seneca, Epistulae mōrālēs ad Lūcilium, IV.40.9


In memoriam mīlitum Leucēs

25 Dec 2023, 09h00
Carmen quō secundum praemium Certāminis Apollināris Poēticī accēpī

In memoriam mīlitum Leucēs

Ante diem sextum, mea Phyllis cāra, Kalendas 
Martis erant ortūs dulcia festa tuī,
Nec poterāmus adhūc ignārī audīre nefanda
Līmen ad Eurōpae bella tonāre sacrum.
Dēnique dētrāctā Bladimīrō pelle tyrannī
Comis et haud dubia est caedis acerba famēs.
Occiduī tōtī quī sunt ā Caesare fortī
Ante oculōs pōnant nōn procul exitium.
Incoluit mordax quam cānaque bestia serpēns,
Est statiō Leucē bellica clausa marī,
Flāvā ubi caesariē juvenis saltāre vidētur
Currere et ā nautīs aurea tēla gerēns. 
Quī jugat Eurōpam, Leucēn quīcumque gubernat,
Aequoribus Pontī, Dānuvium ille regit.
Ecce ferox pistris! Vēnit praetōria nāvis
Moscua dēlētrix, missa Sebastopolī,
Obvia concīdēns, hominum armōrumque referta,
Praesidiō Leucēs et cita dixit: «Ohē!
Īnsula Serpentis, nāvis sum Russica longa».
Jussit utī mīlēs trāderet arma sibi.
Dux vigilum, dubius prīmum, rēspondit ibi audax:
«Nūmina tē perdant, Russica foeda ratis!» 
Conjectū Leucē ferrī flammaeque perempta est,
In cinerem rursus prīstina versa pharos.
Raeda sacra hērōī, quae dēlectāris in undīs,
Īnsula tornandō facta rotunda diīs,
Aeacidum, Thetidos subolēs, dīvīnus Achillēs,
Altā ā stirpe, tuam sorte prehendit humum.
Accipe martyrium tū estōque secundus, Achillēs, 
Ucrainīs mortem quī occubuēre virī.

Jūdicēs, cum singula lēgissent ac perpendissent carmina, hoc praemium concordī jūdiciō elegīae istī cui In memoriam mīlitum Leucēs index adtribuēre. Perhibet enim maestus poēta mīrum in modum ūnam ex rēbus gestīs illīus bellī quod adhūc Eurōpae regiōnēs orientālis pervastat, scīlicet diem quō, exeunte mēnse Februāriō superiōris annī, Russī Ucrainōs fīnēs invāsērunt. Nūllus est terrārum orbis cīvis, quī illīus bellī ignōret damna. Quae poētae animum ita sollicitāvērunt, ut ardentibus tamen suāvibus distichīs cordis prōmeret dolōrēs. Quod ad rhythmum attinet sunt ea disticha pūrissima. Quae omnia, ūnā cum vīvācissimō poēticō sermōne, commendārunt ut jūdicēs alteram carminī tribuerint palmam.1

Adnotātiunculae

vv. 1-2, Ante … Martis: a.d. VI Kal. Mar. est diēs nātālis meae puellae, quō in eōdem Russia annō MMXXII Īnsulam Serpentium (Russicē Ostrov Zmeinyj, Ucrainicē Ostriv Zmiïny̆y) invāsit, quae antīquitus Leucē sīve Achillis Īnsula vocābātur.

v. 5, Bladimīrō: dē Bladimīrō Putinō Bladimīrī f. scīlicet loquor. Lectiōnem Graecam (Βλαδίμηρος) retinendam cēnseō, quia ipsī Rōmānī numquam, quod sciam, litterā cōnsonantī “v” ante cōnsonantem aliam ūsī sunt.

v. 7, Caesare: Tsar enim orīginem dūcit ā cognōmine Latīnō.

v. 9, cānaque … serpēns: Īnsula Serpentium sīc appellātur, quia fertur serpentēs albōs eam incoluisse: «οὕνεκά οἱ τὰ πάρεστι κινώπετα λευκὰ τέτυκται·»23

vv. 11-12, Flāva … gerēns: Achillēs putābātur nūmen īnsulae: «Εἶδον ἤδη ναῦται πολλάκις ἄνδρα ἠίθεον, ξανθὸν τὴν κόμην, πηδῶντα ἐν ὅπλοις· τὰ ὅπλα χρυσᾶ·»4 Vidērunt saepenumerō nautae juvenem flāvā īnsignem comā, aureīsque armīs tripudium saltantem mīlitāre.

v. 16, Sebastopolī: Σεβαστόπολις

vv. 18-22, Praesidiō … ratis: Hīc conātus sum sermōnem brevem inter nāvem praetōriam Moskva et ducem mīlitum Ucrainum vertere:

Russian warship: Snake Island, I, Russian warship, repeat the offer: put down your arms and surrender, or you will be bombed. Have you understood me? Do you copy?
Ukrainian 1:Nu, vsyo. That’s it, then. Or, do we need to fuck them back off?
Ukrainian 2: Might as well.
Ukrainian 1: Russian warship, idi nakhuy.

Idi nakhuy ad verbum esset: «abī in mentulam», i.e. «jubeō tē mentulā sedēre». Haec sententia mihi Leōnidae mē monuit, qui enim, cum Xerxēs scrīpsisset “Mitte arma”, rēspondit: “Veniēns cape” (μολὼν λαβέ)5. Postrēmō a.d. XVIII Kal. Māj. annō MMXXII Moskva nāvis dēmersa est.

v. 24, pharos: Pharos super templum Achillis aedificāta est.

vv. 25-29, Raeda … Achillēs: in sermōnem Latīnum vertī clārissimum epigramma, Olbiae Ponticae inventum, quō auctor honōre honestāvit Leucēn Achillemque: «κυκλοτερὲς κτεάτισµα θεῶν, ἥρωος ὄχηµα, | νῆσε περικλύστη, κύµασι γηθοµένη, | σὸν πέδον εἴληχεν Θέτιδος γόνος, αἷµα δ᾿ἄνωθε | Αἰακίδης, Ἀχιλλεὺς ἀθανάτοισιν ἴσος. | ἀλλ᾿Ἀχιλλεῦ δέξαι θυσίην καὶ ἵλαος ἴσθι.»6

Grātiās tibi agō! Subscrībe grātiīs ut novās epistulās accipiās et opus meum sustineās.

2

Dionȳsiī Periēgētis Orbis Dēscrīptiō, 544

3

B. Bravo, Pontica varia, École française d’Athènes, Atene, 2021, cap. VI «Il serpente, simbolo di potenze catactonie, suggerisce l’appartenenza di Achille all’aldilà.»

4

Maximī Tyriī Dissertātiōnēs, I, XV, 282

5

A. Abramovich, “Иди Hаxуй”, LRB blog, 28/02/2022; D. Wordsworth, “The complicated business of swearing in Ukrainian”, The Spectator, 05/03/2022

6

B. Bravo, Pontica varia, École française d’Athènes, Atene, 2021, cap. VII


Death by Water

28 Nov 2023, 14h01
Waste Land's section IV translated into Alcaic stanzas

When I was reading Horace, I had the brilliant idea of learning to write Alcaic stanzas. In the same period I read for a second time Eliot’s Waste Land and I got struck by the fourth section of the poem. Little I knew then (around May) that this project would have taken me so many months to complete.

In “Death by Water” the narrator describes a man, Phlebas the Phoenician, who died by drowning. Eliot was probably inspired by the sequence of epigrams in the Palatine Anthology, «which are dedicated to drowned sailors and the like»1.

Thanks for reading Logodaedalī Aurifodīna! Subscribe for free to receive new posts and support my work.


Death by Water

Phlebas the Phoenician, a fortnight dead,
Forgot the cry of gulls, and the deep sea swell
And the profit and loss.

A current under sea
Picked his bones in whispers. As he rose and fell
He passed the stages of his age and youth
Entering the whirlpool.

Gentile or Jew
O you who turn the wheel and look to windward,
Consider Phlebas, who was once handsome and tall as you.

Naufragium

Qui septimanas mortuus est duas,
Vocem larorum, Sidonius Phlebas,
Fluctusque jacturam profundi
Non pelagi meminit lucrumque.

Submersus omnem gurgite transiit
Aetatis horam, sub pelago fretum
Quod carne nudavit susurris,
Dum exoritur labiturque corpus. Dum cadit exoriturque corpus.

Ventum ad secundum cum adspicias ita
Clavumque flectas, respice tu Phlebam
Gentilis aut Judaeus, olim
Qui fuit altus itemque pulcher.


v. 1, septimanas … duas, fourteen days (two weeks) are called a fortnight.

v. 2, Sidonius Phlebas, although a historical record of the name Phlebas (from φλέψ blood-vessel, vein or artery) cannot be found in antiquity, «the formation by adding the suffix -as is regular enough»2.

vv. 3-4, Fluctusque – lucrumque, Phlebas forgot (non meminit) many things: «the cry of gulls» (vocem larorum), «and the deep sea swell» (fluctusque … profundi … pelagi), «and the profit and loss» (jacturam … lucrumque). My translation is more tangled than I wanted, but I couldn’t find a better phrasing.

vv. 5-8, Submersus … gurgite, overwhelmed by the whirlpool.
omnem – horam, he passed every moment (hour) of life. Apparently, Horace never used the -ii form of the perfect, so transiit is a blue-pencil error.
sub – susurris, (the body) that a current under sea deprived of flesh with whispers.
dum – corpus, while the body rises and falls.

v. 9, Ventum ad secundum, windward is the wind side, the side turned to the favourable wind.

v. 10, Clavumque flectas, clavus can mean the handle of the tiller.

1

H. Musurillo, “A Note on the Waste Land (Part IV)”, Classical Philology, 3, 1956, pp. 174-175

2

idem



____________________________________