Mercurii die 13 mensis Maii 2026

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

NUSQUAM




De æqualitate et æquitate

12 Apr 2026, 04h34
Marcus: Ecce, Quinte, quid de hac imagine censes? Insunt tres pueri proceritate varii qui cupiunt ludum spectare, sed sæpes e ligno facta eos impedit ne breviores duo spectaculo fruantur. Arcas tamen habent, quarum auxilio breviores possunt se ad summam sæpem erigere ut ludum spectent. In altera imaginis parte hæc auxilia...

Marcus: Ecce, Quinte, quid de hac imagine censes? Insunt tres pueri proceritate varii qui cupiunt ludum spectare, sed sæpes e ligno facta eos impedit ne breviores duo spectaculo fruantur. Arcas tamen habent, quarum auxilio breviores possunt se ad summam sæpem erigere ut ludum spectent. In altera imaginis parte hæc auxilia æqualiter distribuuntur, ut suam quisque arcam habeat, sed minimus puer nihil videat; in altera tamen auxilia secundum necessitatem distribuuntur, ut minimus duabus arcis, medius una, maximus nulla sustineatur, quo facto omnes spectaculo oblectantur. Hæc ratio distributionis æquitas dicitur. Quid censes, Quinte? Nonne æquitas æqualitati anteponenda?

Quintus: Utrum desiisti uxorem tuam verberare, annon?

Marcus: Quid rogas? Id enim videtur insulsum.

Quintus: Immo salsum et scholasticum. Rogo an nota tibi sit fallacia plurium interrogationum.

Marcus: Simplex est, quod rogo: sunt in imagine duæ partes, æqualitas et æquitas, et eligendum est inter illas partes. An fallor?

Quintus: Maxime falleris, si tertium excludis.

Marcus: Quid? Sunt tantum duæ partes hujus imaginis.

Quintus: Tu mihi videris tantum tres pueros et tres arcas et sæpem in imagine videre, sed alii homines in remotiore imaginis parte depicti sunt: videlicet spectatores in anabathro sedentes qui sine arcis et sine obstaculo voluptate spectaculi fruuntur. Cur igitur pueri isti non in anabathro cum aliis sedent?

Marcus: Sine dubio spectatores illi tesseras emerunt, ut sibi liceret in anabathro sedere. Fortasse hi tres pueri pecunia carent nec possunt tesseras emere.

Quintus: Itaque volunt id, quod plerisque pro pretio offertur, sine pretio sibi capere. Nonne hoc species quædam est injustitiæ?

Marcus: Fortasse aliquid dicis. Nunc me rogo cur desit imago, quæ inter duo unum eligere poscere videatur, tertium illud, id est pretio soluto in anabathro sedere: nam justissimus modus spectandi, quem plerique sibi elegerunt, non datur juxta æqualitatem et æquitatem.

Quintus: Unde etiam ego rogavi, an desivisses uxorem verberare. Nam illa fallacia dilemma offert, unde nihil refert utrum affirmes an neges: nam utraque dilemmatis via ad paradoxum sive turpe responsum ducit. Sic etiam in imagine tua nihil refert, utrum æquitatem an æqualitatem elegeris: utroque enim modo comprobabis injustitiam, qua id quod plerisque prohibeatur, his tribus detur. Et, quod majus est, tibi videberis justiorem modum inter duo modos injustos eligisse: vis enim et potentia hujus fallaciæ est, ut bono et justo responso excluso is qui respondet nihilominus putat se justum in meliore eligendo. Alterum tamen rogare gestio: unde ceperunt pueri arcas?

Marcus: Fortasse e foro, ubi holera venduntur.

Quintus: Deinde sub hac distributione auxiliorum etiam latet furtus. Pueri enim nec fecerunt nec emerunt nec lege possident auxilia, quæ inter se distribuunt: itaque utramque rationem distribuendi injustitiam celat.


De commercio veneni vi cohibendo

03 Sep 2025, 23h56
Quasdam sententias memoria dignas in Lysiæ (qui quidem olim auctor ferebatur) Epitaphio inveni, quas hic exscribam: ἐτόλμησαν γὰρ μεγάλην ποιοῦντες τὴν Ἑλλάδα Ausi enim sunt Græciam facere magnam. καὶ γάρ τοι μεγάλην μὲν ἀντὶ μικρᾶς ἀπέδειξαν τὴν πόλιν, ὁμονοοῦσαν δὲ ἀντὶ στασιαζούσης ἀπέφηναν, τείχη δὲ ἀντὶ τῶν καθῃρημένων ἀνέστησαν. Etenim...

Quasdam sententias memoria dignas in Lysiæ (qui quidem olim auctor ferebatur) Epitaphio inveni, quas hic exscribam:

ἐτόλμησαν γὰρ μεγάλην ποιοῦντες τὴν Ἑλλάδα

Ausi enim sunt Græciam facere magnam.

καὶ γάρ τοι μεγάλην μὲν ἀντὶ μικρᾶς ἀπέδειξαν τὴν πόλιν, ὁμονοοῦσαν δὲ ἀντὶ στασιαζούσης ἀπέφηναν, τείχη δὲ ἀντὶ τῶν καθῃρημένων ἀνέστησαν.

Etenim magnam pro parva urbem demonstraverunt, concordem pro factiosa exhibuerunt, mœnia pro dirutis restituerunt.

Quæ sententiæ ad summam bonorum civium voluntatem, cui sinistri sine intermissione opponuntur, videlicet ut Americam denuo magnam faciamus: quod Græce videtur nobis licere sic exprimere, «μεγάλην ἀντὶ μικρᾶς ποιεῖσθαι τὴν Ἀμερικὴν.»

Cœpit porro præses id agere, quod priores non ausi erant: videlicet a finibus nostris venenum arcere. Nam heri nautæ Americanæ Venetiolam navem veneni et tromocratarum plenam subito demerserunt, et de omnibus, qui commercio veneni mortem nostris inferre voluissent, stragem fecerunt. Quod sinistri quidam, et præcipue Britanni, nunc queruntur “contra jus gentium” fuisse: optandum vero videtur ut illud “jus gentium,” quo pro lucro nostri venenantur, sæpius violetur. Nam Sinsenses, quorum auxilio tromocratæ venenum in nostros adhibendum parant, ipsi tromocratas, ne venenum suis venderent, capitali supplicio deterrere potuerunt.


κοπρόφαγοι οἰκόνομοι

26 Aug 2025, 19h42
δύο ποτε οἰκόνομοι καθ᾽ ὕλην περιπατοῦντες ἐπέτυχον κόπρῳ. ὁ μὲν «τάλαντον,» ἔφη, «ἀποδώσω σοι, ἐὰν ταύτην τὴν κόπρον φάγῃς·» ὁ δὲ τάλαντον οὐκ ἀρνοῦμενος τὴν κόπρον κατέφαγεν. μετ᾽ ὀλίγον περιπατούντες ἄλλῃ κόπρῳ ἐπέτυχον, καὶ ὁ κοπροφαγὼν οἰκόνομος πρὸς τὸν τάλαντον ἀποδόντα στραφεὶς «νῦν δὲ,» ἔφη, «ἐγώ σοι τάλαντον ἀποδώσω, ἐὰν...

δύο ποτε οἰκόνομοι καθ᾽ ὕλην περιπατοῦντες ἐπέτυχον κόπρῳ. ὁ μὲν «τάλαντον,» ἔφη, «ἀποδώσω σοι, ἐὰν ταύτην τὴν κόπρον φάγῃς·» ὁ δὲ τάλαντον οὐκ ἀρνοῦμενος τὴν κόπρον κατέφαγεν.

μετ᾽ ὀλίγον περιπατούντες ἄλλῃ κόπρῳ ἐπέτυχον, καὶ ὁ κοπροφαγὼν οἰκόνομος πρὸς τὸν τάλαντον ἀποδόντα στραφεὶς «νῦν δὲ,» ἔφη, «ἐγώ σοι τάλαντον ἀποδώσω, ἐὰν ταύτην τὴν κόπρον φάγῇς.» ὁ δὲ ἄλλος τάλαντον λαβὼν τὴν κόπρον κατέφαγεν.

μετὰ δὲ ταῦτα αὖθις περιπατούντες, ὁ μὲν πρὸς τὸν ἄλλον στραφεὶς, «ὡς οἶσθα,» ἔφη, «ἐγὼ μὲν ἐμισθωσάμην σε ταλέντου κόπρον φαγεῖν, σύ δὲ ἐμισθώσῃ με τοῦ αὐτοῦ ταλέντου κόπρον φαγεῖν· ὥστε δοκοῦμεν οὐδὲν ἄλλο ποιῆσαι, ἢ οὐδὲν καρπούμενοι κοπροφαγεῖν.» ὁ δὲ, «τί λέγεις;» ἔφη, «ἡμεῖς γοῦν τὰς ὅλας τῆς πόλεως προσόδας διταλάντῳ ηὐξήκαμεν.»


Duces Europæi

18 Aug 2025, 18h38
Duces Europæi congressi sunt ad Domum Albam, ubi sicut pueruli ludimagistrum severum exspectantes sedebant. Nam cum ipsi malint bellum continuari, Donaldus noster conatur eos cogere pacem cum Russis componere.

Duces Europæi congressi sunt ad Domum Albam, ubi sicut pueruli ludimagistrum severum exspectantes sedebant. Nam cum ipsi malint bellum continuari, Donaldus noster conatur eos cogere pacem cum Russis componere.


De libello de libellis inutilibus

04 Aug 2025, 00h00
Consociatio Omnium Gentium, quæ et ONU sive Organisation des Nations unies sermone nullius momenti habendo vocatur, libellum sive commentarium divulgavit, quo omnes certiores fierunt, nimios libellos sive commentarios divulgare, quos legeret nemo. https://www.reuters.com/world/un-report-finds-united-nations-reports-are-not-widely-read-2025-08-01 Nam Consociatio, quæ octaginta annos nunc habet, in pauperitatem incidit, ut quæ paucis gentibus satis utilis videatur,...

Consociatio Omnium Gentium, quæ et ONU sive Organisation des Nations unies sermone nullius momenti habendo vocatur, libellum sive commentarium divulgavit, quo omnes certiores fierunt, nimios libellos sive commentarios divulgare, quos legeret nemo.

https://www.reuters.com/world/un-report-finds-united-nations-reports-are-not-widely-read-2025-08-01

Nam Consociatio, quæ octaginta annos nunc habet, in pauperitatem incidit, ut quæ paucis gentibus satis utilis videatur, ut illæ velint sollemnia tributa Consociationi solvere. Itaque, ut pecunia expendenda deminuatur, Antonius Guterres, secretarius generalis, monet ne tot et tanti libelli, quos nemo legat, edantur, neve tot, quot annis præteritis fieri solebant, conventus hominum convocentur.



____________________________________