Jovis die 28 mensis Septembris 2023

CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAE

Profestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica

 


De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
ad effodiendum ‘aurum candidum’

 

Imago hinc capta et a me partim confecta. Vocabula Latine verti.

 

Mihi multum placet, lectores candidi, lectrices optimae, in operibus antiquis notitias de sale quaerere evolvereque, quia, ut dici solet, in salis uno grano universum totum conditur, unde orbem terrarum oculis sic peragrans admodum delector. 

Condimentum hoc ab Homero et Platone et Plutarcho aliisque auctoribus antiquis "divinum" exsitimatum est, sed sunt alii qui etiam salem nomine "auri candidi" appellaverunt. Originem tamen huius locutionis numquam inveni, etiamsi multum quaesivi. Forte fortuna olim epistulam quandam offendi a Cassiodoro Senatore illo Vivariensi inter annos 537 et 538 exaratam, in qua primum invenio salem cariorem auro vel potius prae auro habitum. 

Epistula tota (XII 24) ea in qua Cassiodorus iubet ut tribuni maritimi naves parent ad vinum et oleum ex Istria provincia Ravennam devehenda, atque etiam tum de navigatione et nautarum labore, praecipue in salinis exercendis, disserit, maximi momenti est ac studium multum movet, utpote quae primum de Venetia notitiam historicam afferre dicatur. Nunc autem volo ut oculos vestros in paragraphum ultimam vertatis eam, quam mox exscribo:

In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. Moneta illic quodammodo percutitur victualis. Arti vestrae omnis fluctus addictus est. Potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret invenire; merito, quando isti debet omnis cibus, quod potest esse gratissimus.

Hic Cassiodori locus plurimum studium mihi excitat duabus causis, altera quia in eo salem, inquam, ita primum invenio, ut valeat quasi "moneta victualis", id est quasi subsidia et pecunia ad vitam victumque magis necessaria quam aurum, unde nemo est qui salifodinam nonnullam vel salinam marinam habere possidereque nolit. Altera causa est, quod etiam instrumentum salinarium primum invenio eum quod "cylindrus" dicitur.  

Cylindrus salinarius 

(Imago hinc desumpta pag.128)

Gadibus enim habito, in Hispaniae loco videlicet amoeno salinarum pleno cum mediterranearum tum maxime maritimarum ideoque non semel salicultores vidi in salinis exercentes atque rastrum aut batillum manibus tenentes, sed mihi confitendum est numquam eos vidisse hoc genere cylindri utentes, quem in imagine supra apposita inspicere potestis in quodam opusculo tandem aliquando inventum, postquam in multis libris quaesivi. Ut videtur, hoc instrumentum nomina accepit dissimilia pro singulis locis orbis terrarum ubi hoc “aurum candidum” cultum est, sicut in Hispania putate: "rulo", "rodillo", "rolín", "aplastadora", "cilindro", si ex caemento vel lapide molari confectum est, nam si ligneum est, alia nomina accipit, scilicet "pisón" vel "maza", cui autem forma cylindri non est, sed potius mallei, quamvis utrumque usurpatum sit tamquam "pavicula", qua area densatur aequaturque.


 

Marcus P. Cato in opere De agri cultura (129) olim descripsit quo modo ea fieret:

 Aream, ubi frumentum teratur, sic facito: confodiatur minute terra, amurca bene conspargatur et combibat quam plurimum. comminuito terram et cylindro aut pavicula coaequato: ubi coaequata erit, neque formicae molestae erunt, et, cum pluerit, lutum non erit.

Hoc instrumentum, ut videtur, ad faciendas areas prodest non tantum terrenas, verum etiam salinarias, sicut Columella ille Romanus Gaditanus quoque modum areae constituendae fusius illustravit his verbis (De re rustica 2, 19):

Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur, permixtis paleis cum amurga, quae salem non accepit, extricetur, nam ea res a populatione murum formicarumque frumenta defendit; tum aequata pauiculis uel molari lapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur.

Fortasse putetis magni ponderis non esse tot nomina instrumentorum ad quaelibet officia attinentium discere, nam satis superque esset memoriae mandare tantummodo duo vel tria. Sed res pendet ex officio, quo fungamini. Si ergo Plinio illi Maiori "vita humanior sine sale non quit degere" (nat. 31, 88), hac de causa necesse quoque erit ut nos, sermonis Latini cultores, instrumenta omnia quae ad studia humanitatis atque ad ea colenda pertineantbene recteque discamus.

Scripsit Alexandra Ramos Gaditana


De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso
Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque
Mortadeli et Philemonis, de vita decessit