Solis die 28 mensis Aprilis 2024

TEXTUS VARII

TRANSCRIPTIONES LATINAE DOCTORIS IOHANNIS KNIJFF

VITAE ALIQUOT EXCELLENTIUM BATAVORUM
in usum scholarum Petri Hofmanni Peerlkamp (Harlemi: Loosjes, 1806)


IACOBUS SIMONIDES DE RIJK*

Iacobus de Rijk, mercator Amstelodamensis, plurima pro patriâ, quae tum ab Hispanis vexabatur, feliciter gessit.

De hôc priusquam scribamus, praemonere lectores non alienum videtur, ne mirentur, plurimos eo tempore Belgas fuisse repertos, qui suâ sponte vitae pericula subierint. Constat quidem inter omnes hanc gentem mitis admodum esse ingenii; quod si vero longis iniuriis sit irritata, tandem excitatur, honestamque mortem turpi vitae longê praefert. Fuere, qui pro communi libertate exquisitissima supplicia perferre honori sibi ducerent. Sed plurimorum res gestae, cum litteris non sint mandatae, temporis longitudine perierunt. Unicus auctor qui de Iacobo memoriae prodidit est Petrus Cornelius Hooftius, cuius nomen est pervulgatum. Hunc secuti, imaginem vitae Batavi fortissimi exprimemus.

Natus igitur, ut diximus, Amstelodami, mercaturâ ingentes divitias adeptus est. Ibi, cum seditio esset coorta, ab inimicis falso est accusatus, quod plebis furorem pecuniâ aluisset. Quo facto periculum quod instabat fugâ evitavit. Quod cum audissent magistratus, domum eum revocarunt, bona publicarunt.

At ille aliquamdiu Dantisci vixit. Neque tamen patriae, quam habebat carissimam, irasci potuit. Gulielmo enim, qui tum in exercitu comparando erat occupatus, pecuniam suppeditabat, et bellicam navem suis sumptibus aedificabat, qua in Angliam ad Gulielmum profectus est, cuius ibi erat classis. Mox omni cogitatione ad hostes vexandos ferebatur, praedamque ingentem faciebat.

At bellum gerere quam praedari nobilius putans interfuit obsidioni Brielae, quae a Batavis capta iterumque munita est, ut, si hostes recipere vellent, defendere possent. Atque hoc potissimum Iacobo auctore factum est. Cum enim urbem incendio delere et relinquere vellet classis istius praetor, Van der Mark, ille cum paucis aliis restitit. «Equidem,» inquit, «Deo gratias agam, si sepulcrum aut in litore aut in vallo patrio sim nacturus!»

Cum fama huius rei etiam ad aures uxoris eius, quae tum erat Amstelodami, pervenisset, illa patrem adiit et lacrimans: «Quid de coniuge meo fiet,» inquit, «qui cum paucis sociis Brielam cepit?! Crudelem ab Hispanis mortem effugere nunquam poterit!» At pater: «Bono sis animo!» respondebat. «Qua virtute urbem cepit, eâdem defendet. Ego tantum abest ut doleam, ut maximae potius laetitiae mihi sit filii fortitudo.»

Brevi post in Angliam profectus, Iacobus duas naves quas ceperat vendidit eamque pecuniam usui bellico impendit. Multos ibidem Belgas recepit, qui fugâ Hispanum furorem evitaverant. Hinc Brielam ipsi erat revertendum, iubente classis praetore. Incidit autem in itinere in Vlissinganorum aliquot cymbas, a quibus certior factus praesidia Hispana a civibus esse eiecta, Vlissingam petiit, civiumque animos adventu suo confirmavit, adeo ut iam de vicinis liberandis cogitarent et Veram, duce Iacobo, aggrederentur.

Ille, hostibus profligatis, urbem cepit. Inimici, brevi post reversi, oppugnarunt. Qua oppugnatione classem hostilem, quae erat in portu, clam incendit; cuius incendii fumo et flammâ hostes adeo sunt perturbati, ut se subito in fugam coniecerint. Septingenti eo die caesi sunt. Accusatus interea Iacobus est a praetore classis Batavae, specie quidem quod dicto eius non fuisset audiens, revera autem quod gloriae illius et virtuti ipse invideret.

Hôc vero crimine non deterritus, Ziericzeam occupavit, proeliumque cum fortissimo Hispanorum duce Mondragone commisit. In eo duces aliquot caesi sunt; et ipse Iacobus, vulnere accepto, se in aquam immisit, ut nando hostem effugeret, victoriam enim inimici reportarant. At vivum eum ceperunt, neque, quod facere consuerant, occiderunt. Itaque Gandavum deductus atque in angustum et tenebrosum carcerem coniectus est, in quo septem menses consumpsit.

Hispani, experti qualis esset viri prudentia et fortitudo, mortem minati sunt, nisi a Gulielmo desciscens, partes Hispanorum sequeretur. At ille nullâ ratione a causâ quam tuebatur deduci potuit. Itaque aegre dimissus est. Ceperant enim Batavi eundem Mondragonem, de quo iam diximus, cui ad suos revertendi facultas data est, eâ tamen conditione, ut, nisi reditum Iacobi aliorumque quattuor nobilium captivorum efficeret, revertendum esset ipsi. Inque eam rem fidem dedit. Sed a duce Albano tantum impetrare potuit, ut Iacobus dimitteretur.

Hic cum Amstelodamum venisset, magna fuit omnium laetitia. Gulielmus, alios captivos retensos aegre ferens, a Iacobo petiit, ut ad hostes redire atque eâ de re agere vellet. Ille, rebus domi constitutis, superbum et crudeIem tyrannum adiit, rogans ne Mondragonem fidem datam fallere cogeret. Ab hôc adiutus, id quod voluit consecutus est nullâ – quod maius opinione – affectus iniuriâ. 

Reliquo vitae tempore in otio vixisse seque iterum mercaturae dedisse videtur. Quae enim postea gesserit, qui vitae finis fuerit, relatum non legimus. 

Jacob Simonsz de Rijk (Amsterdam, ca. 1541 – Veere, 11 sept 1584)

Transcripsit Johannes Knijff


Gulielmus Primus
Praefatio