Veneris die 9 mensis Octobris 2026

HOMINES

Ratko Mladic Belgradae sepultus est.

Ratko Mladic, qui bello Bosniaco copiis Serbicis praefuit, a.d.VII. Id.Sept. Belgradae sepultus est ingenti multitudine lugente. In hoc funere videres, quantum recordatio Serborum differret a memoria eorum, qui scelera , quae Mladic in   bello commiserat, praeterire nequeunt. Mladic, quem magna Serborum pars ut heroem bellicum veneratur, qui populum Serbicum fortissime defenderit, a iudicibus Hagensibus genocidii accusatus ad vincula sempiterna damnatus erat. Quibus multi quidem Serbi diffidunt, quia  Bosniacorum vel Croatium scelera non pariter vindicaverint.

Quamvis Mladicio funus publicum negatum esset, praeter propinquos multos quoque videres, qui in re publica versantur, praeterea veteranos hominesque undique affluentes. Quae res scilicet ab iis, qui Unioni Europaeae praesunt, vituperatur, quia  viro scelerato nimii honores tribuantur.

Scripsit Lycus Austriacus- 09/09/2026 13h15


SIC TRANSIT GLORIA MUNDI
GEMINORUM QUINQUAGESIMUS CONVENTUS ANNUUS HABITUS EST
QUIS FUERIT STANISLAUS TEKIELI
REGINALDUS THOMAS FOSTER DIEM OBIIT
DE DOMINO GALLO SEPTEM IAM ANNOS MORTUO
DE ERNESTO DAVID KLEIN
VA(2) : 17