Veneris die 9 mensis Octobris 2026

CULTUS

Aulæum Baiocense post Novem Saecula in Britanniam Reductum

Res gesta culturalis maximi ponderis hoc tempore celebratur: famosum Aulæum Baiocense (Tapestry of Bayeux), post plus quam nongentos annos in Gallia conservatum, tandem in Britanniam reportatum est ut in Museo Britannico proponatur.

Hoc opus textile, undecimo saeculo ab artificibus Anglis acu pictum, longitudinem plus quam septuaginta metrorum habet. In eo accurate narratur historia incursionis Normannicae anni MLXVI (1066) atque victoria Gulielmi Ducis Normanniae contra Haroldum Regem Anglorum. Figurae equitum, navium, proeliorum, atque animalium fabulosorum filis multicoloribus in linteo textae sunt.

Multa per saecula hoc aulæum in Normannia custodiebatur, sed nunc, foedere inter duces civitatum facto, pignus amicitiae culturalis inter Galliam et Britanniam praebetur. Custodes musei profitentur millia visitatorum ex omnibus partibus mundi ventura esse ut hoc monumentum historicum suis oculis adspiciant.

Per hoc exemplum apparet quomodo opera artis non solum praeteriti temporis memoriam servent, sed etiam praesentis aetatis populos per pulchritudinem et historiam communem adducere et conjungere possint.

Scripsit Posidonia


DE STUDIO LINGUAE LATINAE IMMINUTO
THALIA. LVDI TERTII
Churchill Pictor Londinii Celebratur
Iosephus Van Dam mortuus est.
DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST