Martis die 16 mensis Julii 2024

SUB OCULIS SENECAE

Chronica rustica et stoicista Georgii Emporitani.

 


De otiis aestivis

 

Non patior lacertos lacertasque qui transigunt plurimas horas iacentes sub sole. Ego cum proficiscor ad litus prima luce sunt pauci matutini qui currunt impregnati a micante sudore sive deambulant loquendo sive birotis procedunt. Phoebus fulgit mittens radios qui in flabelae modo maris aequora operiuntur inque caelo apparet sicut lucis pila. In hac hora prima sol calet, non uritur. Quid ago in ora? Primum apud mare deambulo dua millia pedibus nudis, deinde mihi placet natare cum conspicilibus marinis et videre pisces multos inter scopulos edentes aut moventes cum summa celeritate si voluerim eos tangere. Post deambulationem natationemque in parva sella et sub umbrella aliquem librum perlego dum marinus flatus et undarum rumores spiritum reparant. Cum sol ad polum pervenit totaque ora invasa est multitudo lacertorum fugio maerens ex eius ignibus praecipue meridiana hora virulentibus. Reddo domum, ad litterarum musicarumque otia mea quae me tenent usque ad prandi horam.

Ut enim magister noster dicit “otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura” (Litterae ad Lucilium, LXXXII,3) Hoc refert cum Seneca se interrogat utrum sit beata vita molliter vivere an in officiarum verticibus volutari: “Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor”(ibidem). Hoc modum medium inter haec opposita illi videtur rectius. In plurimis litteris suis quoque distringitur peregrinatio eorum qui se oblivisci volunt: “Quid deinde prosit secessisse? Tanquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequuntur.”(Ibidem,4)

Nescio an numeri viatorum aut ‘touristarum’ qui littora nostra frequentant se interrogant de vitae beatae quaestione quam Seneca in scriptis suis prolixe tractat. Plurimi gaudent haec otia mollia eo molliora quo meliora– in quibus omnia oblivisci volunt et iacere sub sole sine pausa sicut lacerti. Pauci autem viatores –sunt in numero minores– qui non tantum ora frequentant sed etiam musicae ludos sive concentus aut ludos scaenicos qui in plurimis theatris regionum nostrarum aguntur. Non solum corpus sed etiam spiritum alunt. Quid de cibis? Feriae sunt tempus aptum regionis epulis delibandis et peregrinatores ex omnibus rationibus accedunt ad cauponas edendi bibendique causa: manducare est et naturae necessitas et vitae gaudium. Periculum autem hospitalitatis nostrae est quod visitatores parvi pretii potiones in cauponis emunt et sunt plurimi, praesertim adulescentes, qui in noctibus aestivalis ebriosi fiunt tumultusque creant atque vias sordidas linquunt. Hae dicta certissima ab Apuleio faciunt:

Prima creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad voluptatem, quarta ad insaniam” (Apuleius, Florides 20, 1)

Scripsit Georgius Torensis Emporitanus


Seneca hodiernus