Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

VITA LATINA

Otia Tusculana a. 2023 (conventiculum in Academia Vivarii novi diebus 31 m. Iul. ad 6 m. Aug. celebrandum)

Vivarii novi sodales discipulis amicisque cunctis s.p.d.

Ut annis praeteritis, ita hac aestate visum est occasionem carpere, ut et veteres, et novas amicitias colamus sodalesque ad aedes nostras otii litterati causa invitemus.

Quae cum ita sint, iis discipulis, qui nostras scholas de lingua Latina sive praesentes sive per rete saltem usque ad curriculum III audiverunt, 25 stipendia academica proponimus, ut hebdomadem una degamus auctorumque lectionibus atque colloquiis praesenti sermone habitis animos non sine utilitate recreemus.

Quibus diebus

  •   lectiones et antiquorum et recentiorum scriptorum proponentur;
  •   loca visu digna in agro Romano sita invisentur;
  •   poetarum carmina canentur;
  •   aliaque multa iucunde atque communiter agentur.

Si ad nos venire velitis, certamini stipendiorum accipiendorum nomen dare necesse est. Quamobrem oramus ut:

    epistulam de quolibet argumento, quod sive in scholis tractatum sive in vestris studiis privatis praecipue placeat, Latine scribatis, idque nullo lexico aut libro grammatico adhibito;

    schedam, quam infra adiunctam invenietis, vestris indiciis atque subsignatione adimpleatis.

    imaginem syngraphi vestri ad nos mittatis.

Quae cuncta non ultra diem 10 m. Iul. mittenda sunt ad inscriptionem quae est corsi@vivariumnovum.net.

Certaminis eventus intra diem 15 m. Iul. cuique participi per litteras electronicas nuntiabitur.

Stipendium ita participibus erogabitur, ut omnes impensae victus, scholarum, excursionum per totum cursum solvantur. Pretium autem itinerum usque Romam stipendiis non continetur.

Speramus igitur vos aliquam aestatis partem nobiscum transigere velle, foreque occasionem ut studiis humanitatis una in nostra Academia incumbamus.

Valete!

https://vivariumnovum.net/en/courses/otia-tusculana#application-form

Scripsit Redactio


III SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS
I Certamen poeticum Latinum omnium gentium de rebus commenticiis ac fabulosis
DE PONTIFICIA ACADEMIA LATINITATIS ABHINC X ANNOS CONDITA