Martis die 25 mensis Junii 2024

ANTIQUITAS

          ANTIQUI MORES (X)

De concubinatu

Praeter iustum matrimonium Romani frequenter  loco uxoris feminam habuerunt, quae res  concubinatus vel contubernium nominabatur,  quavis absente improbatione, cum mos turpis non existimaretur. Eodem modo  vocabula concubina vel contubernalis non contemnenda fuerunt, eo magis quod in inscriptionibus legebantur, immo amicus et amica saepe scripti sunt in cippis velut maritus, uxor et coniunx: ex quo intellegi potest convictum matrimonium de facto reputatum esse.

Nonnullae causae  legitimo matrimonio obstabant. Legionariis militantibus non licebat aliquam uxorem ducere, cum omnino exercitui dediti essent, tamen eis concedebatur ut secum focariam  vel concubinam haberent. Senatoribus vetabantur matrimonio coniungi cum liberta, qua re  filii non legitimi gignebantur. Meretrices et copae, quae celabant saepe  lupanaria in cauponis, a matrimonio prohibebantur, cum earum opera inhonesta censeretur.

 Etiam servis evidenter non licuit uxorem habere, sed domini eis parabant contubernium, quia coniunctio industriam et fidem fovebat. Servorum filii, vernae vocati,  proprii dominorum erant et domi manebant; plerumque non venum ibant nec a parentibus separabantur. Insolitus videtur mos Catonis, qui soluta pecunia servis commercium sexuale permittebat. “οἰόμενος δὲ τὰ μέγιστα ῥᾳδιουργεῖν ἀφροδισίων ἕνεκα τοὺς δούλους, ἔταξεν ὡρισμένου νομίσματος ὁμιλεῖν ταῖς θεραπαινίσιν, ἑτέρᾳ δὲ γυναικὶ μηδένα πλησιάζειν.” (Plut. Cato Maior, 21,3).

Si servus et serva una viventes liberti fiebant, se matrimonio iungere poterant et liberos procreare. Inter cenam Trimalchionis, ut narrat Petronius Arbiter, libertus iactavit se operam dedisse ut contubernalis libera esset neque vexaretur: “contubernalem meam redemi, ne quis in illius capillis manus tergeret” (Petr. Sat.57,6)

Si plura cognoscere vis hic invenies: K. W. Weeber, Vita quotidiana nell'antica Roma, Newton Comptom Editori, 2003 pag.126

Scripsit Lydia Ariminensis


ANTIQUI MORES (IX)
LX reperta archaeologica in Italiam relata sunt
ANTIQUI MORES(VIII)
ANTIQUI MORES (VI)
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
De servorum cubiculo
ANTIQUI MORES (VII)
ANTIQUI MORES(V)
ANTIQUI MORES(IV)
ANTIQUI MORES (III)