ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
POPULUS ALBA
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas

Aliquid sub sole novum
09 Apr 2011, 13h55
Frustratione maerens hanc paginam conscribillo. Me enim credidi fortuito mendosam sententiam in novam ac sensu praebitam convertisse, sed cum per Google heri Interrete perscrutatus sum, celeriter alios mihi indocto omnino ignotos inveni, qui sententiam illam iam noverant, et libros ita inscriptos ediderant, longe lateque de illa disserentes.Mihi similis visus sum puerulo, qui mundum primum
Cogitor, ergo sum
07 Apr 2011, 17h15
Ita nuper illud Cartesianum mihi venit in mentem, quasi mendum, sed statim novam sententiam novum sensum, neque nullius momenti, habuisse animadverti. Non desunt enim philosophi qui censeant homines agi potius quam agere, "vivi" (si licet verbum intransitivum, in transitivum et passivum mutare) potius quam vivere. Sicut sunt, praesertim inter philosophos orientales, qui dubitent utrum re vera
Perdite Italiam amo
17 Mar 2011, 13h56
CL diem nationis meae natalem feliciter honorateque celebro, sescenta basia iactans amatae Italiae, etsi hodie miserandae propter ignominiam rectorum. Hic natus sum, hic parentes mei et maiores. Hic aliquando moriar. Hanc terram, et colles, montes, flumina, lacus, maria, urbes, viros et mulieres, iuvenes et senes, maxima ex parte probos et navos, industrios ac benignos, perdite amo. Gratias ago
Mirabilia numeri CIV (vel CIIII)
05 Dec 2010, 21h27
Die Veneris III huius mensis Decembris Sanremo, oppidum sinus Ligustici, ubi annua habetur cantus Italici satis nota exhibitio, pigritiae raedam gubernandi causa, ferrivia petivi.
Molliter sedens, aequora interretialia navigare coepi et cito nuntium mihi laetum comperii: eos, qui me sequuntur in Twitter, qui paucos ante dies modo C, tum CIV numerum explevisse.
Interea consessor meus acta diurna
Nivalis insania
01 Dec 2010, 18h31
I Quum ningit alter pingit alter mingit scriba stultos versus fingit quum ningit.
II Album nivis omnia tingit puer caute nivem lingit quum ningit.
III Iuvat pueris senioribusque nix, iuventuti nox.
____________________________________