Saturni die 24 mensis Februarii 2024

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI

sanctam Missam Pii Papae V quinque circiter annos in Portu Nouo (id est, in ciuitate Connecticutensi) in sancti Stanislai ecclesia audiebam, sed anni 2023 die ultimo nuntiatum est hanc Missam abrogari. ergo duabus hebdomadibus postea ibi Missa Pii Papae V ultima oblata est. quod doleo, adesse non poteram, sed imagines hic sunt et homilia Ricardi Cipollae sacerdotis qui multas Missas Pii Papae V in sancti Stanislai ecclesia obtulerat hic est. huius autem Missae historia hic legi potest. ut summatim dicam, anno 1984 Nicolaus Renouf et Brittus Wheeler societatem sancti Gregorii condiderunt ut Missam Pii Papae V peterent. sic petentes impetrauerunt ut ea Missa in Portu Nouo in Cordis Sacri ecclesia offerri inciperet. ibi ea ad annum 2009 oblata tum in sancti Stanislai ecclesia offerri coepit. eam frequentare cum Missa Pii Papae V in Conceptionis Immaculatae basilica abrogata esset coepi. omnibus iis qui effecerunt ut Missa Pii Papae V in sancti Stanislai ecclesia offerretur gratias maximas ago. de ea autem Missa et Missa noua multa dicta sunt et dici possunt, sed ego hoc simpliciter dicam quod Missam Pii Papae V quippe qua ita afficior ut me Catholicorum stirpi longae inesse sentiam non relinquam sed audire perseuerabo.

Scripsit Ionathas Gnosis


Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO