20 Feb 2026, 15h37 Prologus In hoc aevo, ubi machinae mentes occupant eque scriniis lux effusa oculos ferit, mundus caligine technica obscuratur. Omnia celeriter moventur, sed visus deficit. Hodie, ubi omnia velociter coruscant et litterae parvae oculos fatigant, novum auxilium necessarium est. Non solum oculi, sed mens ipsa fenestras clarissimas postulat. Accipite ergo hanc fabulam de magistra quae lucem …
In hoc aevo, ubi machinae mentes occupant eque scriniis lux effusa oculos ferit, mundus caligine technica obscuratur. Omnia celeriter moventur, sed visus deficit.
Hodie, ubi omnia velociter coruscant et litterae parvae oculos fatigant, novum auxilium necessarium est. Non solum oculi, sed mens ipsa fenestras clarissimas postulat.
Accipite ergo hanc fabulam de magistra quae lucem perditam in vitro reperit.
DE VITRIS MIRABILIBUS
Olim erat magistra nomine Rosa, quae libros legere amabat, sed oculi eius fessi erant.
“Heu!” clamabat, “litterae in charta sicut formicae festinant!”
Magistra ad fabrum callidum venit. Faber duo orbes e vitro fecit eisque vinculum ligneum dedit.
Rosa hos orbes super nasum posuit et repente miraculum vidit: omnia, quae antea nebulosa erant, clarissima fiebant.
“Hae sunt fenestrae oculorum!”, exclamavit Rosa gaudens. Ex illo die, magistra sine timore legebat, nam vitra parva lucem et claritatem reddebant.
Haec fabula docet sapientiam instrumentis novis saepe adiuvari.
28 Dec 2025, 16h18 Tempus Natalicium advenit, quod plenum est lucis et spei. Hoc tempore homines solent cum familia et amicis convenire, dona dare et accipere, atque de anno praeterito meditari. His temporibus ego quae, ob varias causas, diu afui, ad vos iterum scribo. Causae absentiae meae fuerunt et labor assiduus et valetudo non semper firma. Officia cotidiana me …
Tempus Natalicium advenit, quod plenum est lucis et spei. Hoc tempore homines solent cum familia et amicis convenire, dona dare et accipere, atque de anno praeterito meditari.
His temporibus ego quae, ob varias causas, diu afui, ad vos iterum scribo.
Causae absentiae meae fuerunt et labor assiduus et valetudo non semper firma. Officia cotidiana me retinuerunt, dum corpus ipsum interdum reclamavit, quasi diceret: “Festina lente!” . Ita ad scribendum nec mens nec vires satis aderant. Recte dicit Seneca: Valetudo bonum est sine quo cetera bona parum iuvant.
Dum a vobis aberam, bella per orbem terrarum, pro dolor, non cessaverunt. Inter festa Natalicia, quae pacem nuntiant, homines adhuc armis certant, quasi nulla esset memoria concordiae. Quod tristem facit animum, sed etiam admonet quanti sit vera pax. Ut ait Cato: Bellum se ipsum alet.
(Fons: Getty Images)
Nunc autem, inter negotia et festa, melioribus viribus freta, vobis has breves litteras mitto, ut praesentiam meam iterum significem — et ut demonstrem me non omnino periisse, sed tantum varie occupatam fuisse.
Vobis omnibus dies festos laetos et annum novum faustum ex corde exopto. Valete, et mox ad vos revertar.
12 Jan 2025, 16h37 Magna pars litterarum per saecula – et etiam hodie – patriarchalis fuit,mundum ex perspectiva virili exhibens.Carol Ann Duffy nonnulla carmina composuit ad hoc sarciendum. Tali modo poetria denuntiat mulieres diu neglectas vel ad silentium compulsas esse. Ecce breve exemplum… PENELOPE Ab initio viam aspiciebam,sperans eum venientem videreinter olivas leviter ambulantem,sibilantem ad canemqui eum flebat calidum …
Magna pars litterarum per saecula – et etiam hodie – patriarchalis fuit, mundum ex perspectiva virili exhibens. Carol Ann Duffy nonnulla carmina composuit ad hoc sarciendum. Tali modo poetria denuntiat mulieres diu neglectas vel ad silentium compulsas esse. Ecce breve exemplum…
PENELOPE
Ab initio viam aspiciebam, sperans eum venientem videre inter olivas leviter ambulantem, sibilantem ad canem qui eum flebat calidum rostrum ponens in genibus meis. Sex post menses huius rei, tandem intellexi totas perire dies me temporis fluxum nesciente. Acu et filo, forficibus et tela sumptis, recreare animum cogitabam, sed, contra, industriam totius vitae inveni.
05 May 2024, 15h04 Incursio Russica in Ucrainam, die XXIV Februarii anno MMXXII incepta, adhuc perdurat, sicut alia detestabilia bella in toto orbe terrarum. Inutiliter per saecula clarissimi poetae clamaverunt bella horrida esse. Lucretius (De rerum natura, V, 1430-1435) hos versus scripsit ad belli ferocitatem et inhumanitatem damnandas: Ergo hominum genus incassum frustraque laborat semper et ‹in› curis consumit …
Incursio Russica in Ucrainam,die XXIV Februarii anno MMXXII incepta, adhuc perdurat, sicut alia detestabilia bella in toto orbe terrarum.
Urbs Sviatohirsk deleta
Inutiliter per saecula clarissimi poetae clamaverunt bella horrida esse.
Lucretius (De rerum natura, V, 1430-1435) hos versus scripsit ad belli ferocitatem et inhumanitatem damnandas:
Ergo hominum genus incassum frustraque laborat
semper et ‹in› curis consumit inanibus aevum,
nimirum quia non cognovit quae sit habendi
finis et omnino quoad crescat vera voluptas.
Idque minutatim vitam provexit in altum
et belli magnos commovit funditus aestus.
Temporibus nostris aliae voces humiliores contra bellum se coniecerunt. Placet mihi memorare verba Iohannis Rodari, magistri et scriptoris Italici, cuius neniam “Promemoria” Latine vertere conor.
Sunt res faciendae cotidie:
se abluere, discere, ludere,
mensam parare, meridie.
Sunt res faciendae noctu:
oculos claudere, dormire, habere somnia somnianda,
aures ne audiamus.
Sunt res numquam faciendae, neque die neque noctu,
neque in mari neque in terra: ut, exempli gratia, bellum.