Lunae die 20 mensis Maii 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

SEPTIMANA LATINA

Nuntii latini


Obama latine? Ita possumus!

10 May 2009, 03h42

imago a mithridates.blogspot.com rapta est

Iam scripserunt aliqui de "ciceronianismo" orationum Baraci Obama. nuper cogitavi de versionibus latinis horum orationum et, re in interrete investigata, versiones latinas inveni, aut excerpta. exempli gratia:

"Grates agens humilissime accipio nominationem vestram, ut munus praesidentis Civitatum Unitarum petam"
(http://ephemeris.alcuinus.net/nuntius.php?id=442)

Aliquis in blogo scripsit se velle legere et audire versiones latinas orationum praesidis Obama. suntne alii qui versiones Latine aut fecerunt aut legerunt?

Valeatis!


kalendarium romanum

29 Apr 2009, 04h46
Salvete,

Nuper aliquis in indice nostro Latin-Best Practices nuntium scripsit de indice nomine POMERIVM cuius participes recipere possunt nuntia cottidiana de die, modo Romano. exempli gratia, hodie recepi:

MMDCCLXII AB VRBE CONDITA (2009 dell'era volgare)
APRILIS
MARTIS DIES ANTE DIEM IV - F - NP
LUDI FLOREALES I DIE


etiam, saepe sequitur narratio parva Italice scripta de festis, diis celebratis in die, etc. alia nuntia interdum mittuntur de variis rebus ad Romam antiquam pertinentibus. si vultis se adiungere, videte:

valeatis

Ioannes


et lingua graeca antiqua viva?

19 Mar 2009, 23h06
Fortasse audax nominavi blogum meum "septimana latina" quoniam nuper minus quam semel in mense solebam hic latin scribere. Vita turbata multa impedimenta sine dubio ponit--sed quid novi? iterum incipio.

Hodie vir qui (nisi fallor) graece antiquo modo scribit et loquitur me invitavit in situm suum graecum nomine ALPHABETUM GRAECUM. proh dolor confiteor me non posse modo vivo lingua graeca antiqua tam bene uti ut me iungam in illum situm electronicum. sed tempus erit, ut spero.

in proximum (vere!)

Ioannes


musicus optimus mortuus est

09 Jan 2009, 23h00


Fredericus Hubbard, tubarius* optimus, septimana peracta mortuus est. Non pertinet valde ad latinitatem, sed his diebus cogitare soleo illo de viro, anglice latineque. optime scivit linguam musicam nomine "jazzensis" et, quamquam floruit in eodem tempore cum aliis tubariis optimis e.g. Miles Davis, Lee Morgan, etc., numquam tamen in umbris eorum est versatus. meo quidem iudicio, canuit compositionem extemporalem* inter optimis illius temporis, in qua sunt anima et eruditio, pathos, et ratio.  
Plus quam decem abhinc annos, me tuba canente, ego cum eo locutus sum apud spectaculum parvum Franciscopoli. dixi compositionem extemporalem in cantatione Herberti Hancock nomine "Saltatio Delphini" optimum esse. sine superbia assentus est et breviter in memoria sesionem illam visitavit mecum. voluit mecum canere, sed non nobis licebat.
De latinitate eius. compositionem aliquam nominavit "Arietis" in collectione nomine "Ready for Freddie"

Requiescat In Pace


* tubarius: homo qui tuba (Eng. trumpet) canit
* compositio extemporalis: Eng.  improvisation



CARTVLA NATALICIA

24 Dec 2008, 18h59

felicem diem Christi natalis vobis omnibus exoptamus!
--Ioannes, Lyla, et Amelia Rosa.



____________________________________