Solis die 1 mensis Octobris 2023

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

COLLEGIUM LATINITATIS





Colloquia Musarum IV: Séverine Tarantino "In viriditatem nominis, in Epistulis Laurae Ceretae"

Quartum est Colloquium a Collegio Latinitatis ordinatum. Hic spectabis et audies, nauta, Severinam Tarantino de Laura illa Cereta verba facientem.

312 views • Mar 14, 2023


Monumenta litterarum XI: Livius

“Monumenta Litterarum” nuncupantur sessiones a Collegio Latinitatis editae in quibus sodales Collegii et amici exemplum praebent scholas de auctorum monumentis Latine tradendi. Plura de Collegio Latinitatis legi possunt apud http://www.collegiumlatinitatis.com. En Georgius Tarrega locum notissimum excutit: initium scilicet urbis Romae. Agitur de loco a Tito Livio conscripto in libro primo eorum quos de rebus ab urbe condita gestis narravit. Dextera in parte tabulam “Subtitles”, si placuerit, aperies. Iuxta cernitur rota serrata, quam si presseris, offerentur subtituli Latini. Hay SUBTÍTULOS disponibles en latín. Hay que activarlos en el botón de configuración que aparece en la parte inferior derecha del vídeo. One may select SUBTITLES in Latin from a drop-down menu located on the right-hand corner (on the three vertical dots).

1066 views • Jul 11, 2022


Programmation c.n. Legentibus: de auctoribus per rete divulgandis

Ecce Colloquium Musarum III, a Collegio Latinitatis ordinatum. Habitum est colloquium die XVIII mensis Iunii ann. MMXXII. Plura de Collegio Latinitatis reperies ad https://collegiumlatinitatis.com/. Programmation c.n. Legentibus apud latinitium.com reperies

2671 views • Jun 28, 2022


Monumenta litterarum X: In Didonis imaginem

Ecce epigramma saeculi V pCn in quo ipsa Dido legentes alloquitur atque de falsidicis -sic- vatibus conqueritur qui vitam suam falsis amoribus ac impuris cupiditatibus foedarunt, mortem quoque mendaciis haud minoribus exposuerunt. Quibus enim credendum, historicis magis an poetis? Epigramma anno MMXXII Valentiae, in Hispania, praelegit Aloisia Aguilar, Collegii Latinitatis praeses. Subtitulos Latinos si spectare volueris, rotam a dextera aperies et significabis. One may select SUBTITLES in Latin from a drop-down menu located on the right-hand corner (on the three vertical dots).

2387 views • Jun 6, 2022


Robertus Carfagni: "De libidine imperitandi apud Romanos"

Colloquia Musarum II: Robertus Carfagni "De libidine imperitandi apud Romanos". Nonis Maiis ann. MMXXII

1311 views • May 15, 2022


____________________________________