Co-editrix Ephemeridis
AD GLORIAM IOHANNIS BAPTISTI PIGHIDE LATINE SCRIBENDO
Nonne abhorret a nostro tempore?
Cur hodierno tempore Latine scribam vel loquar? Suopte quisque modo respondere potest. Quoad ad me attinet, praeter magistrae officium, me excitavit ad lingua Romanorum utendum, quamquam modestissime, quoddam desiderium aetatis iuvenilis, annorumque Universitatis Bononiensis, apud quam egregii professores me docuerunt diligens studium carminum Catulli, Horatii, Vergili, orationum Ciceronis, Senecae, ne longius dicam. Praesertim res magni momenti mihi fuit ad laureae thesim conficiendam, quoddam carmen Latinum explanare poetae Italici Iohannis Pascoli, Canis, satis longum, more Lucretii exaratum, tractans “homines a fera agrestique vita ad humanum cultum”, tempus cum animal ex lupo mansuefactus sit. Eodem anno academiae nova venustissima carmina Pascoliana perlegi, pari pulchritudine atque Italica. Attamen scripta Latine curavi, etiam in studio universitatis post lauream, cum thema de poeta Propertio conscripsi.
Denique, mea sententia, lingua Latina uti ad scribendum, alia ratio eloquendi est, qua se quisque ostendit, repetens antiquorum scriptorum verba, sed etiam nova inveniens, hodierno tempore apta.
X. LUNA
Luna, quae vaga vertici
montis et tacitis casis
inmines et anhelitu
lucidos legis amnis,
te canam miseris piam,
Luna, nam simul occidit
Sol et aurea cum die
Spes hinc avolat omnis;
non eam sinis exsulem
tunc abire, sed excipis
candido trepidam sinu
vestis, Luna, vietae;
induis trepidae tuum
lumen, atque silentiis
rosidis madidam tuis
huc Spem, Luna, remittis:
facta quae leve Somnium
clausas ingreditur domos,
exilisque, ope qua solet,
dormientibus adstat.
IOANNIS PASCOLI CATULLOCALVOS - SATURA (1897)
Scripsit Lydia Ariminensis