Martis die 16 mensis Julii 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

Colloquia apud Recentiores

Haec series emissionum Latine facta tractat litteras Neo-Latinas quae dicuntur. Auscultantes invenient cum explicationes et enodationes textuum et contextuum, tum cogitationes de lingua ipsa longivivace et restauratione viva eius. Spero me et hoc propositum fructui et solacio fore vobis qui colant et diligant non modo Latinitatem et artem philologicam, sed etiam—immo praecipue—iustitiam.

Colloquium apud Franciscum Baconem de natura investiganda

17 Aug 2020, 11h00

Textus Baconis:

Titulus: "De statu scientiarum, quod non sit foelix aut majorem in modum auctus; quodque alia omnino quam prioribus cognita fuerit via aperienda sit intellectui humano, et alia comparanda auxilia, ut mens suo jure in rerum naturam uti possit."

Excerpta ex Praefatione:

"Quare, ut quae dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides aut industria propria circa scientias hactenus foeliciter illuxisse; praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii. Aedificium autem hujus universi, structura sua, intellectui humano contemplanti, instar labyrinthi est; ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt. Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est. Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent. In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de foelicitate fortuita, desperandum est. Neque enim ingeniorum quantacunque excellentia, neque experiendi alea saepius repetita, ista vincere queat. Vestigia filo regenda sunt: omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda. Neque haec ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot saeculis, tantis laboribus, actum sit. Neque enim eorum quae inventa sunt nos poenitet. Atque antiqui certe, in iis quae in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros praestitere. Verum quemadmodum saeculis prioribus, cum homines in navigando per stellarum tantum observationes cursum dirigebant, veteris sane continentis oras legere potuerunt, aut maria aliqua minora et mediterranea trajicere; priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse: simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint; utpote quae sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant; antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.

Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus; et divino auxilio freti et innixi, mentem nostram et contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas haesitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes et undequaque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus. Qua in re si quid profecerimus, non alia sane ratio nobis viam aperuit quam vera et legitima spiritus humani humiliatio."

De Serie Hac:

Jacobus Argentarius Noveboracensis loquor. Inveniri possum apud:

Pipiatorium: 

@ApudRecentiores  (Sedes seriei)

@Jacobusbanks (ego ipse)

Sedes retialis:

http://colloquia-apud-recentiores.simplecast.com

Colloquium apud Petrarcam de pertinacia spei humanae

10 Aug 2020, 11h26

Ecce textum ex quo res in hac emissione tractatae excerptae sunt:

"Ad Lelium suum, de pertinacia spei humane.

[1] Adeo pertinax et fixa mortalium spes est adversus infeliciter experta, ut neque sterilitas agricolam, neque tempestas nautam, neque tectorum casus architectum, neque patremfamilias sobolis acerbus interitus deterreat ab incepto. Hinc illa comunia, ut et famelicos serere et naufragos navigare et ruinis vix elapsos nova super eisdem fundamentis edificia moliri et orbos senes inter sepulcra filiorum aliis procreandis intendere videamus. Piscatores frigoribus et fame confectos hic ante oculos habeo. [2] Mirum et prorsus incredibile, totos dies ieiuni ac nudi noctesque ad auroram insomnes agunt, cum interim vel hamos vel retia tentantium una eademque sors est: nichil agere, frustra torqueri, tempus, in aliis aliquanto forsan utilius consumendum, perdere; neque tamen obstinatis ad inceptum animis a fatali gurgite divelluntur. Usque adeo etiam amari exercitii consuetudo longior dulcis est. Infaustam arenam imo verrentes alveo, quam fugiunt egestatem inter undas et scopulos inveniunt, nunquam forte quod tantopere satagunt, reperturi. [3] Illa quidem dictu minora, nescio an maiori admiratione digna sint. Ferarum studium, totiens vacuatis cubilibus, non lentescit; novis fetibus pariendis alendisque prioris raptu nunquam segnior tigris redit; columbe, crebri partus solatio destitute, nichilo moderatior in reliquum ardor est; philomena, postquam pastorali furto perditos natos longo gemitu et predulcibus querimoniis prosecuta est, nidum ab eodem ramo, sequentis puerperii fortunam tentatura, suspendit. [4] Rem dicam novam tibi sed omnibus vallis huius incolis notissimam. Aquila iampridem in his montibus habitat; subulcus advena, nedum quos pascit suibus sed hirsutis etiam apris asperior, clam nido insidiatus est, neque animam suam pluris extimans quam valet, de altissima rupe, que fonti Sorgie nubibus par impendet, ancipiti fune demissus, cuius rei vel meminisse horror est, ad aeriam domum temerarius predator accessit, et solicite genitrici, spem generis, pullos implumes abstulit. [5] Id semel, idque iterum et iterum ausus, nil amplius aquilam movit, quam ut, nuper tristi domicilio deserto, nidum dumosamque supellectilem in alteram rupis partem parumper avexerit; illic modo sepius amisse sobolis spem refovet, nichil solito letius, ut reor; siquidem saxeus iste suus hostis, exigui lucri cupidus, vite prodigus, iam restem nodosque preparat, quibus per inane suspensus de insolito specu solitas predas agat.

[6] Iam sensim ad minima rerum ratiocinando descendimus; nec apibus quidem prerepti mellis iniuria mellificandi dulcedinem, nec formicis sub terra latentium horreorum inundatio graniferi laboris experientiam frequentisque cursus ac recursus imminuit voluptatem; non enim desperant infeliciter tentata retentari posse felicius. [7] Alioquin, si cum successibus rerum animorum simul spes intereat, torpebunt estus hi quos undique cernimus, actionum variarum, quotidie interpellantibus fatis, et vitam situ marcidam exitus inglorius manebit. Quod ne forte contingeret animantibus cuntis et presertim homini, dura propositique tenacia pectora data sunt."

-------

Inveniendus ipse Jacobus sum apud Pipiatorium @ApudRecentiores aut @jacobusbanks.

Date commentaria et desidera vestra, quae ad hanc seriem plane pingui Minerva editam pertinent!

Repieretis omnia de hac serie emissionum et quidem modos quibus illam alere potestis apud:

colloquia-apud-recentiores.simplecast.com

Schola Prima de Somnio Kepleris

10 Apr 2020, 15h06

Pars textus hac in schola praelecta (adnotatinibus exceptis):

Cum anno 1608. ferverent dissidia inter fratres Imp. Rudolphum et Matthiam Archiducem, eorumque actiones vulgo ad exempla referrent ex historia Bohemica petita, ego publica vulgi curiositate excitus ad Bohemica legenda animum appuli.
 
Cumque incidissem in historiam Libussae viraginis, arte magica celebratissimae, factum quadam nocte, ut post contemplationem siderum et Lunae lecto compositus altius obdormiscerem, atque mihi per somnum visus sum librum ex nundinis allatum perlegere, cujus hic erat tenor:

„Mihi Duracoto 1) nomen est, patria Islandia 2), quam veteres Thulen dixere, mater erat Fiolxhildis 3), quae nuper mortua 4), scribendi mihi peperit licentiam, cujus rei cupiditate pridem arsi. Dum viveret, hoc diligenter egit, ne scriberem 5).

Dicebat enim, multos esse perniciosos osores artium 6), qui quod prae hebetudine mentis non capiunt, id calumnientur legesque figant injuriosas humano generi 7); quibus sane legibus non pauci damnati 8) Heclae voraginibus fuerint absorpti 9).

Quod nomen esset patri meo 10), ipsa nun quam dixit, piscatorem fuisse et centum quinquaginta annorum senem deces sisse perhibebat, me tertium aetatis annum agente, cum ille septuagesimum plus minus annum in suo vixisset matrimonio 11).

Primis pueritiae annis mater me manu trahens interdumque humeris sublevans crebro adducere est solita in humiliora juga montis Heclae 12), prae sertim circa festum divi Joannis, quando Sol totis 24 horis conspicuus nocti nullum relinquit locum 13).

Ipsa herbas nonnullas legens multis caeremoniis domique coquens 14) sacculos factitabat ex pellibus caprinis, quos inflatos ad vicimum portum venum importans pro navium patronis 15) victum hoc pacto sustentabat.”

Hic invenitur volumen quo et textus Somnii et adnotationes omnes inveniri possunt. Adnotationes inde a pagina quadragesima (40) incipiunt:

https://www.google.com/books/edition/Astronomi_Opera_Omnia/ggXMmxSdHmEC?hl=en&gbpv=1&bsq=Lunari

Res gestae  quae ad discidia fratrum Hapsburgorum pertinent:

https://www.habsburger.net/en/chapter/habsburg-fraternal-quarrel-rudolf-ii-against-matthias?language=en

—————-

Adite ad me Jacobacem per Pipiatorium: @jacobusbanks 

Adite ad sedem huius seriei illic: @ApudRecentiores

Situs interretialis:

https://colloquia-apud-recentiores.simplecast.com/

Epistula Tychonis Brahe ad Johannem Keplerem explicata enodataque (pars prima)

19 Mar 2020, 14h27
  • Maria Popova est scriptrix mihi gratissima et praedilecta quae exempla optima nobis praebet operum vel litterarum quae maximo fructui legentibus ubique dispersis esse solent. Sic quasi sola condidit societatem legentium inter se plerumque ignotorum qui eadem scripta legimus et cordi habemus, ita ut quasi forte vel accidens vitas et studia nostra communniter ut cives rei publica cordium quodammodo agamus vel agere possimus. Suadeo ut nomina detis ut nuntia eius bis in hebdomade dignissima lectu et cogitatione accipiatis. Hic invenietis litteras suas et indagationes de Johanne Kepleri eiusque operibus.
  • Hic invenietis textum et contextum huius epistulae.
  • Si velitis plures tales litteras perlegere et frui (faciatis!), apud Early Modern Letters Online potestis plurimas a variis hominibus scriptas invenire. Hoc nexu interretiali conatus sum materiam vobis utilem et studia vestra valde excitantem praebare necnon, licet non pellucide et recta via, modum et methodos quasi obiter indicare quibus potestis indagationes propias facere. Nam litterae indicatae scribebantur praecipue a scientificis* contemporaneis et inter se notis, multi quorum commercium epistularium habebant cuius genus et evolutionem profundius quam aliter ipsi investigare et ad opiniones uni cuique vestrum proprias et formatas pervenire possitis.

* Iudicavi hoc verbo clarius et simplicius sensum significare posse - melius autem dicti sunt hi homines "rerum reconditarum periti."

--------

Haec series Podcastitatis a Jacobace Argentario facta est.

Commentaria, concilia et themata quae vobis placuerit me tractare date et praebete his modis:

Apud Pipiatorium:

@jacobusbanks (Auctor seriei)

@ApudRecentiores (Sedes seriei ipsi propria).

------

Si pecuniam vel aliud genus auxilii huic seriei dare potestis et vultis, his modis sic facere potestis:

Auxilia pecuniaria per PayPal hic 

Per inscriptionem cursualem: colloquiaapudrecentiores  apud  GMail

Aut omnia genera auxilia et commentariorum apud situm retialem seriei 

id est: https://colloquia-apud-recentiores.simplecast.com

De re publica literaria et imaginaria hoc tempore pestilentiae ipso instauranda

18 Mar 2020, 12h00

Cum complures nostrum nunc temporis, dico tempore pestilentiae ”coronae”, laboremus corporibus; cum etiam societates, negotia, et respublica ipsa sub eisdem condicionibus coactae sint vitas degere et laborare, vos omnes exhortor:

Artibus nostris exerceamus, computatris nostris cantemus,  ex operibus praedelectis recitemus, omnia pulchra describamus et exprimamus quae nunc ipsum, tempore pestilentiae et maeroris et isolationis, etiam nunc videmus, invenimus, invenire possumus sat strenua opera diligenter data. Deinde computatris placatis mittamus opera nostra inter nos, commercium rei publicae imaginariae ubique instituamus, fundamenta salutis mentalis his insolitissimis temporibus iaciamus.

Hoc facientes sequamur exemplar rei publicae literariae quae olim florebat et homines cogitationesque et passiones eorum arctius et profundius, communiter et humanIter coniungebat, etiam trans vastas solitudines, inter locos et gentes inter se maxime distantes.

——————-

Plura curiosis scrutanda: 

Republic of Letters (EN Wikipedia)

Rem bene enodatam et fusius, immo penitus tractatam supra invenietis, sed Anglice.

Respublica literaria (LA Vicipaedia)

Eandam rem tractat hic situs et quidem Latine, sed simplicius (non lingua sed notionibus/indagationibus) quam fortasse decet.

Epistula a Tyco Brahe ad Joannem Keplerem scripta

Cuius mentionem feci et quam proxima emissione longe et adamussim tractabo.

Early Modern Letters Online

Thesaurus talium litterarum quo saepissime utor et in indigationibus et animi causa.

——-

Sententias date!

@ApudRecentiores - Pipiatorium

@jacobusbanks - Auctor huius seriei

colloquiaapudrecentiores - apud - gmail

____________________________________