ACROAMATA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
COQUAMUS
Salvete spectatores, magistrae, discipuli, amicae, coqui, et vos qui linguae Latinae favent! Nomen mihi est Timotheus et Magister Latinitatis in civitate Colorato sum et aestate coquus apud Rusticationem. Haec sunt spectacula de coquendo, nonnumquam cum filiola mea, Latine loquentes, quae bis in mense hic incidere imponereque spero. Subtitulos Anglicos et Latinos addo. Elementa recipienda non in spectaculis sed in notis scribo.
Scriblita Socolata
In hoc episodio scriblitam (vel tortam) ex soia, socolota, et cinnamomo coquimus. Baccas et fraga quoque addimus in fine ut pulchre et sapide ornetur. Fieri potest ut scriblita holerariis strictis apta sit si socolatum sine lacte adhibetur. Elementa: 1 cista soia "sericata" 1 sacculus assularum socolatarum (sub-dulce) Crustulum ex macella emptum parvum cochlear cinnamomi (si vis, duo vel nihil) Baccae variae ad gullam instrumentum Machina culinaria Praecepta: Liquefac socolatum ope microundae vel ope vaporis in olla duplice Misce soiam cum socolato Adde cinnamomum, si vis Infunde mixturam in crustulam Cum baccis orna. Pone in frigidario semihoram saltem et usque tres dies In this episode, we make a vegan chocolate mousse pie from silken tofu, chocolate chips, cinnamon, and a store-bought vegan graham cracker crust. At the end, we decorate it with raspberries and strawberries. Ingredients 1 14 oz package silken tofu 1 bag of chocolate chips (vegan, semi-sweet) Vegan graham cracker pie crust (store bought) 1 tsp cinnamon various berries to taste Method: Melt 2/3 of the bag of chocolate chips in the microwave or in a double boiler Blend tofu and melted chocolate in food processor or blender Pour into pie crust. Decorate with berries to taste Refrigerate for 30 minutes and up to three days.
66 views • Jan 4, 2025
Coquamus: Ananas
Ananatem (vel ananasam), quae est pomum tropicale, usque ad frusta secamus
98 views • Jan 1, 2025
Prandium Pars Altera: Panis cum Caseo Fartus
Hoc in spectaculo, panes familiae meae prandio paro - tres panes cum caseo fartos qui inter se differunt.
1557 views • May 6, 2020
Prandium: Pars Prima: Promulsides: Formicae in Ramo
Hoc in spectaculo,varios cibos qui ad prandium pertinent demonstro, deinde promulsides filiae meae paro, nomine "Formicae in Ramo" fabulam Regis Aeaci quoque narrans. In this video, I introduce various foods that we eat for lunch, then I make snacks called "Ants on a Log" for my daughter while telling the story of King Aeacus.
682 views • May 6, 2020
Ientaculum (Pars Altera): Lardum et Ova Involuta.
In altera parte huius spectaculi, ientaculum robustius paro: lardum (sive laridum) in fornace tostum est et ova involuta (sive ova spongia sive ova permixta) paro.
794 views • Apr 26, 2020
____________________________________