Jovis die 16 mensis Januarii 2025

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De luna imaginaria

Luna, tam inconstans tamque mutabilis, ut nomen quoque eius per incrementa ac decessiones mutetur, quae tum crescens falcata, tum decrescens gibbosa dicatur, et cuius ortus et obitus eadem ratione, non modo maritimorum motuum accessus et recessus atque profluviam mulierum virginumque moderantur, verum etiam, ut aiunt, non nullos homunciones, qui lunatici nominantur, e longinquo gravissime vexant, imperium subtile fluxumque in suis exercet cultoribus, perpetuo varius ac levis. Legitur enim apud ipsissimum Aristotelem, quomodo daemones secundum phases lunae, illecebris mortales incautos ac molles alliciant, atque insidias eis occultas construant, interdum ad mirabilia imaginanda, ad facinus obeundum alias. Nam cerebrum hominis, auctore eodem Aristotele, qui arcana naturae diligenter curioseque indagavit, omnium partium corporis est humidissimum. Qua de causa, sedes thalami, hypothalami, hippocampi, corticis, ubi perficiuntur interiorum sensuum actiones, summopere subicitur potestati lunae, quae singularem habet potentiam et vim humoris commovendi. Proinde daemones, non modo cum luna totum orbem suum implevit, sed etiam cum tantum exiguo fulget cornu, homuncionum phantasiam facillime perturbant, ut ii, cera molliores, sese ad eorum arbitrium et nutum accommodent. Ceterum, luna non lucet luce propria sed lumen solis accipit, velut in speculo non res ipsa, sed rerum species conspicitur. Eadem ratione in picturis, non rerum descriptiones accuratas atque aptas, verum rerum imaginationes admiramur; id est in imaginibus pictis videmus, quomodo homunciones animo sibi effinxerint mundum. Ars igitur pictoria, quodam modo, est ars lunaris. Corpus enim illud caeleste varium ac multiplex, cui maxime favent atque in deliciis habent, qui miracula venantur, poetae scilicet necnon pictores, figurative significat mentem humanam infusam luce divina.

In pictura, cui titulus Luna Amalfitana, quam pinxit Thomas Fearnley, pictor natione Norvegicus (1802-1842), effectum lunae ita videmus, ut nisi oblique luna ipsa non conspiciatur. Nocturno tempore, in subdiali quodam, quod ad mare spectat, videmus mulierem peregrinam atque cogitabundam, non sine cane fideli, lunam fulgentem contemplantem. Mulier  illa, in hac villa Amalfitana, procul dubio vitam agit solitariam, quoniam iuxta mensam, ubi posita sunt hirnea et pocillum caffearium, unica sella videtur. Fortasse in Italiam iter fecit, ut malorum memoriam oblivione extingueret. Utrum vidua sit an amica repudiata, quae saepissime in fabulis romanicis illius temporis inveniuntur, conietura sciri vix potest. Nam etiam potest fieri ut sit pictrix vel poetria, utpote quae aspiciat lunam tam attente animoque suspenso. Pariter hanc ambulationem subdialem et malaciam nocturnam fulgore suo, quam umbraculum opportune occultat, luna illustrat, ut litora longinqua per quietem visitare videamur. Namque regiones Italicae, quas viatores saeculi undevicesimi perlustrabant magis oculis mentis quam corporis, re vera extramundanae erant et fere incorporeae. Pictor itaque noster mirificus et oniropompus, ex industria summaque cum arte, lunam ab oculis nostris removit, quo lucidius inspiceremus mulieris illius meditationem atque solitudinem. 

Scripsit Ansgarius Osloensis


Dominula porcaria
De sartoribus et bestiis
De tempestatibus
De naturae theatro 
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis