Martis die 16 mensis Julii 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

SÉVERINE TARANTINO





Per dumos

Jamdudum volui pelliculas rursus excipere, sed tempus fugit. Haec pellicula, quamvis foeda tamquam pellicula (sola fui, telephono tantum usa sum, non multum temporis mihi erat), non erit, spero, omnino inutilis quod ad haec vocabula pertinet quae sunt "dumus, rubus, vepris, sentis". Menda certe non desunt et, inter alia, scio me gallicismum quoddam commisisse cum loquerer de "arbustis" (etiam "arbusti" semel dixi pro "arbusta", neutro genere) potius quam de "fruticibus". Nam parva arbor Latine "frutex" (fruticis, m.) est. (Et "frutex" est salsum convicium.) Complures pelliculas optimas novissime spectavi a Beato Helvetio Salodurensi et ab Andrew Morehouse necnon a Marina Garanin praebitas quae "in situ" vel in natura ipsa exceptae sunt. Quibus cum equidem valde delectata sum, tum inter sessionem novam Circuli Latini Insulensis Online de opere Comenii quod inscribitur "Orbis sensualium pictus" paululum tractavimus: quamobrem, quod facere soleo dum scholas meas paro, volui et mihi ipsi facere de aliquot vocabulis quae non omnino ediscere potuissem - scilicet volui ea "in situ" atque in natura ipsa - per dumos quia de eis agitur - revisere, dicere iterum atque iterum quo ea melius memoria teneam. Verbis meis et tot dumis spectatis, spero vos quoque haec verba libenter animadversuros/as esse.

46 views • Oct 5, 2021


Gufo 19-11-20

Quae arbor sit, nescio, sed mihi tamquam familiaris est! Est "Gufo", quem (aut quam, si ad arborem refers) paucis hic commendo et menti vestrae trado. Sonus optimus non est sed cum conata sum eum mutare atque augere, imaginem perdidi... Hodie pelliculam denuo feci sed raedae strepitum fecerunt! Ergo attendite plus quam soletis, quaeso, aut conchis auricularibus utimini!

28 views • Nov 20, 2020


Rosa Autumnalis (18.11.20)

Caelo mirum quam liquido, aura adflante, haec rosa autumnalis heri mihi etiam pulchrior visa est.

34 views • Nov 19, 2020


De dactylo (feat. Clelia)

Retour des vidéos cum Clelia! On aurait pu multiplier les prises, mais elle a trouvé que son hésitation sur Virgile reflétait encore mieux son agacement (ici feint, parfois réel, quand je ne décroche pas du travail en parlant peut-être un peu trop de ce poète). Gratias Iuliae meae quoque, quod telephonum tenebat et aliquot consilia dedit!

108 views • Nov 9, 2020


CLIO, de Aeneide 8, v. 36-42 (exemplum)

Vidéo en français et en latin pour présenter ce qui se fait pendant la session virgilienne du Circulus Latinus Insulensis Online (CLIO) La prochaine séance a lieu le mercredi 4 nov. Toute personne intéressée est la bienvenue et ici aussi, le mot d'ordre est: on apprend ensemble en faisant (et aussi en se trompant... comme quand j'ai voulu simplifier "utendis his verbis" en "utendo.. ea verba"! mais non, utor doit rester + ablativus, veniam peto pro hoc errore... et aliis qui sine dubio in sermone meo supersunt)! Evidemment, c'est TIBERINUS, non "Tiberius" qui s'adresse à Enée dans ces vers!

72 views • Nov 2, 2020


____________________________________