ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
FRANCISCUS LEPORE
Nuntii Latini
Ivona Trebbi e vivis erepta est
03 Jan 2026, 01h17
Praeclara mulier civilis, cum septem et nonaginta annos nata esset, mortem obiit
L'articolo Ivona Trebbi e vivis erepta est proviene da Linkiesta.it.
Hesterno die, altero videlicet mensis Ianuarii, Ivona Trebbi, quae exeunte Fascalium regiminis vicennio se, ficto Brunae nomine assumpto, illi addixerat motui, quem vulgata lingua Resistenza vocamus, atque hanc ob causam carcerem aliquibus mensibus subierat, Solomni, in florenti Baretii provinciae oppido, animam efflavit anno aetatis nonagesimo septimo. Duobus fere lustris, cum Italiae Communistarum factioni nomen suum dedisset, popularis legislatricis munere naviter functa est. Cuius de laudibus sodales consociationis nationalis, quae vulgo a compendiariis litteris ANPI appellationem trahit, ferventi atque commoto animo praedicaverunt eandemque, semper a fascistorum doctrina abhorrentem et cum iustitiae tum summis democratiae bonis deditam, Romana Bianchi, quae una cum ea, Angela Bottari b. m. et reliquis oratricibus popularibus ex Communistica factione locum in Montis Citorii subselliis occupavit, et Helena Schlein, quae Democratarum partibus praeest, imprimis commemoraverunt.
L'articolo Ivona Trebbi e vivis erepta est proviene da Linkiesta.it.
Displosio Helvetica
02 Jan 2026, 02h07
Qua horribili deflagratione septem et quadraginta minimum homines vitam amisere
L'articolo Displosio Helvetica proviene da Linkiesta.it.
Heri, Kalendis Ianuariis, ex improviso, cum apud clarum Helvetiorum oppidum nomine Crans-Montana in publica potoria taberna, quae Francogallice Le Constellation appellatur, amplius ducenti cives ac peregrini voluptuarii, iuvenes praesertim et adulescentes, primum novi anni MMXXVI diem laete celebrabant, vastum incendium ortum est. Ex quo paulo mox vehementissima diruptio originem traxit. Hanc ob explosionem homines saltem quadraginta septem interierunt, centum quindecim vero vulnera acceperunt.
L'articolo Displosio Helvetica proviene da Linkiesta.it.
Felicissima omina
01 Jan 2026, 03h08
Exoptatam pacem concordiamque novus annus, qui hodie initium capit, universo hominum generi vix tandem afferat
L'articolo Felicissima omina proviene da Linkiesta.it.
Omnia bona, felicia, fausta fortunataque, hoc ineunte anno MMXXVI, omnibus vobis, lectrices lectoresque carissimi, atque optima quaeque iis, quos diligitis, toto ex corde ominor. Vota praeterea facio, ut horrida bella, quae continenter innumeras terrarum orbis Civitates innoxio cruentant sanguine, aliquando desinant ac pax, tranquillitas, concordia ubique, praesertim in Palaestina et Ucraina, nimirum regnent.
L'articolo Felicissima omina proviene da Linkiesta.it.
Zohran vicit!
06 Nov 2025, 02h47
Qui creatus est urbis Novi Eboraci magister
L'articolo Zohran vicit! proviene da Linkiesta.it.
Neöeboracum inter omnes Foederatarum Americae Septentrionalis Civitatum metropoles celebritate, magnitudine et incolarum frequentia nimirum eminet. Qua in urbe nudius tertius comitia civium praefecto eligendo habita sunt. Plerique autem Novoëboracensium, qui suffragium inierunt, iuveni democratarum candidato, cui nomen Zohran Kwame Mamdani, illud munus concrediderunt. Etenim, quod incredibile dictu audituqe est, Zorhan, natus anno MCMXCI in Uganda, sed oriundus ab India, quum islamicam religionem coleret seque profiteretur socialistam democraticum, ex sententiis latis amplius quinquaginta centesimas accepit ac tali modo tum Curtium Sliwa, factionis republicanae candidatum, tum praesertim Andream Cuomo, potentissimum democratem quondamque Civitatis Novoëboracensis gubernatorem, longe devicit.
L'articolo Zohran vicit! proviene da Linkiesta.it.
Georgius Forattini ad superos avolavit
05 Nov 2025, 02h53
Perceleber imaguncularum descriptor, quum esset annorum XCIV, morte decessit ex hominum conspectu
L'articolo Georgius Forattini ad superos avolavit proviene da Linkiesta.it.
Hesterno die, quarto videlicet mensis Novembris, Georgius Forattini, annum agens nonagesimum quintum, in urbe Mediolano extremum effudit spiritum. Alacri ingenio praeditus, decem et amplius lustra lepidis imaginibus, quas summo artificio graphice expressit, Italiae nostrae mulierum virorumque politicorum, eorundemque ex omnibus factionibus, e. g. Amynthoris Fanfani, Iulii Andreotti, Rosae Russo Iervolino, Ioannis Spadolini, Henrici Berlinguer, Leonildis Iotti, Maximi D’Alema, Silvii Berlusconi, Romani Prodi, Humberti Bossi, vitia et virtutes singulari sagacitate narravit atque non minore ironia.
L'articolo Georgius Forattini ad superos avolavit proviene da Linkiesta.it.
____________________________________