ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
GREX LATINUS DIDACOPOLITANUS
Hic invenistis diarium interretiale Gregis Latini Didacopolitani. Sodales coetus nostri sunt homines Didacopoli (sive Sancti Didaci) habitantes et linguam Latinam vivam diligentes. Semel in mense, loco amoeno electo, ibi congregamur ut Latine colloquamur. Placetne vobis Latine loqui? Gregi nostro vos jungite! Numquam Latine locuti estis? Nolite timere! Auscultando discetis!
Conventiculum Māium
07 May 2026, 19h06
Ecce, amīcī, ubi diē Sāturnī 23ō Māiī, hōrā 13ā, conveniēmus:
9500 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093
prope statiōnem trāminis. Licet autem grātīs statuēre raedam vestram in La Jolla Farms Rd vel in Campus Point Dr.
Ibīdem Vīta Catōnis (Nep. Ca. 1) nōbīs legenda erit.
XXIV - Cavēte!
05 May 2026, 19h32
![]()
Imāgō coventiculī
26 Apr 2026, 04h14
Hodiē in campō Ūniversitātis Californiae congressī tōtam vītam Hannibalis complēvimus. Ideō in proximō conventiculō incipiēmus vītam Catōnis (Nep. Ca. 1). Gāvīsī autem sumus ob novum sodālem Stephanum quī ab urbe Sānctī Bernardīnī iter fēcit.
XXIII - Quid negōtiī?
23 Apr 2026, 17h18
Conventiculum Aprīle
17 Apr 2026, 16h54
Salvēte, amīcī! Vōbīs locum et tempus conventiculī patefaciō. Conveniēmus igitur diē Sāturnī 25ō Aprīlis, hōrā 13ā (1 PM), ante caupōnam hanc:10006 Scholars Dr N, La Jolla, CA 92093Ibi legēmus ā (Nep. Han. 6). Licet autem grātīs statuēre raedam vestram in Salk Institute Rd. Valēte!
____________________________________