Lunae die 11 mensis Maii 2026

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

PASTRIX




Caedes in America

11 Jul 2016, 16h34
Nuper duo nigricolores Americani occisi sunt a biocolytis albicoloribus, qui postea exierunt e tribunali indemnati, ut haud raro fieri solet in hac tera ubi odium inter nigricolores et albicolores notissimum est. Sed, quod primum evenit, dum reclamat...

Duae incursiones tromocraticae

04 Jul 2016, 18h18
Nuper duae incursiones tromocraticae effecerunt sexaginta homines occisos et centum et sexaginta sauciatos, in duabus urbibus Asiae. Una in aëriportu Conastantinopolitano, altera in caupona quadam in urbe Dacca, capite Bengalae. In utraque tromocratores...

EXIIT !

26 Jun 2016, 17h41
Nuntius in toto mundo nudius tertius fulguris celeritate diffusus est: Populus Britannicus decrevit Britanniam exire debere ex Europa. Quod certe non erat inexspectatum, nam multi opinionum speculatores hoc praedixerant, sed contra omnem spem ceterae...

EXITNE ANNON EXIT ? ?

19 Jun 2016, 18h32
Quis exit ? Quis non exit ? Et unde ? Britannia ex Europa ! Nam Britanniae rectores decreverunt plebem interrogare num vellet Britanniam exire ex Unione Europaea. Quod vocant "referendum de Britanniae exitu ("Br.exit") ex Unione Europaea" De qua re solliciti...

Certamina acerrima

13 Jun 2016, 17h10
In Gallia nunc celebrantur ludi pedifolii, quos participant omnes nationes Europaeae, et qui alliciunt multos amatores hujus ludi ex omnibus terris. Hi amatores invadunt urbes ubi aguntur certamina, praesertim Lutetiam et Massiliam, ubi saepe certamina...


____________________________________