Saturni die 24 mensis Februarii 2024

ARCHAEOLOGIA

THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST

ARZACHENA (Italia) - In mari orae septentrionalis-orientalis insulae Sardiniae acervus milibus paene XXX nummorum Romanorum, ex aere, “follis” generis, repertus est, qui ad medium IV saeculi post Christum natum pertinent. Hoc inventum numero similem Brtannicum anni MMXIII superat. Civis privatus sub undis thesaurum comperit. Post eius denuntiationem auctoritates Italicae duos acervos nummorum in fundo arenoso detexerunt, indicantes antiquum naufragium ibi evenisse, et locum adhuc navis naufragii manere. Nummi optime conservatintur, ita ut perfecte legi possint. Stipum vero tempus inter annum CCCXXIV et annum CCCXL post Christum natum monstratur.

Scripsit Antoninus Romanus


DE DOMO TIBERIANA
THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
MAGNA STATUA HERCULIS EFFOSSA EST...
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
Mentula maxima in Hispania detecta est
GALEAE ANTIQUISSIMAE PUGNAE INVENTAE SUNT