Martis die 16 mensis Julii 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

Iconoclastes




Poetria de libro facierum

16 Oct 2018, 07h08
De libro facierum III
Saltate larvae, ludite scurrulae,
quemquem iuvabit fallere imaginem:
concurrite ad saltationem
perpetuam, abdite vanitatem!
Quidnam est poetae cum petulantia?
Cordi est poetae nil nisi veritas:
seu mortis inducet periclum
seu referet necopinum amorem.
Ergo politam deice parmulam:
larvam fabrilem detrahe vultui,
ut splendeas humanitate
ingenua facieque aperta.
(Anna Elissa Radke)


Quidquid agis/agas...

16 Oct 2018, 07h07
Nicolaus Gross in novissima (188.) Epistula Leonina:

QUIDQUID AGIS PRUDENTER AGAS ET RESPICE FINEM
GESTA ROMANORUM Cap.103 (95)
in: ed. Berolini 1872 Hermann Oesterley, p.431, lin.32sq.
N.B.: Ibidem legitur agas, non agis.
Haec sententia, quae invenitur in Gestorum Romanorum opere mediaevali, derivatur ab apologo Aesopi 78, qui spectat ad Duas Ranas. Porro in Dictis Aureis Pseudo-Pythagoreis inveniuntur verba haec: Βουλεύου δὲ πρὸ ἔργου, ὅπως μὴ μῶρα πέληται, i.e. Delibera ante factum, ne quid stulti fiat.

De omnibus rebus cum consensu et providencia semper agendis
GESTA ROMANORUM Cap.103 (95)
in: ed. Hermann Oesterley, Berolini 1872, p.431-434
https://archive.org/details/gestaromanorum00oestgoog/page/n444
Domicianus regnavit, prudens valde et per omnia justus, quoniam
nulli parcebat, quin per viam justicie transiret. Accidit semel, dum in
mensa sederet, venit quidam mercator et ad januam pulsavit; janitor
vero portam aperuit et, quid ei placeret, quesivit. At ille: Mercator
sum, aliqua habeo ad vendendum utilia pro persona imperatoris.
Janitor hoc audiens eum introduxit; ille vero imperatorem satis
humiliter salutavit. Ait ei imperator: Carissime, quale mercatorium ad
vendendum habes? Et ille: Domine, tres sapiencias. Qui ait: Et
quomodo michi dabis quamlibet sapienciam? Et ille: Pro mille
florenis. Ait rex: Et si sapienciae tue michi non prosunt, pecuniam
meam perdo. Ait mercator: Domine, si sapiencie mee in vobis locum
non optinent, pecuniam reddam. Ait imperator: Optime dicis, dic
modo michi sapiencias, quas michi vendere velis. Et ille: Domine,
prima sapiencia est ista: Quicquid agas, prudenter agas, et respice
finem. Secunda est ista: Numquam viam publicam dimittas propter
semitam. Tercia sapiencia est ista: Numquam hospicium ad
manendum de nocte in domo alicujus accipias, ubi dominus domus est
senex et uxor junvencula. Hec tria custodias, et bene tibi erit. Rex
dedit ei pro qualibet sapiencia mille florenos; et primam sapienciam,
scilicet: Quicquid agas etc., fecit scribi in aula, in camera et in
omnibus locis, in quibus ambulare [82 b] solebat, et in mappis, in
quibus comedebat.


De origine proverbii Schadenfreude

08 Oct 2018, 16h58
SOLAMEN MISERIS SOCIOS HABUISSE MALORUM
Apologus Aesopianus, qui est de lepore et ranis, haec habet verba finalia: ὁ μῦϑος
δηλοῖ, ὅτι οἱ δυστυχοῦντες ἐξ ἑτέρων χείρονα πασχόντων παραμυϑοῦνται.
http://www.mythfolklore.net/aesopica/chambry/191.htm Chambry 191 = Perry 138
i.e. Fabula docet miseros aliis peiora patientibus consolari. Quidam auctor mediaevalis
sensum huius sententiolae paululum mutavit hexametrum pangens, quod citatur a Dominico
de Gravina: »Iuxta illud verbum poeticum : gaudium est miseris socios habuisse
poenarum«. In «Fausto» autem ipsius Marlowe (a.1580) legitur: »Solamen miseris socios
habuisse doloris«. Sed notissima est formula, quam ipse BARUCH DE SPINOZA (Ethica
IV 57, Scholium) dicit esse proverbium:
Abjectio, quamvis Superbiae sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Nam,
quandoquidem ejus Tristitia ex eo oritur, quod suam impotentiam ex aliorum potentia, seu
virtute judicat, levabitur ergo ejus Tristitia, hoc est, laetabitur, si ejus imaginatio in alienis
vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum: Solamen miseris socios
habuisse malorum... [Nicolaus Gross, Epistula Leonina No. 177]


Victorius Ciarrocchi seipsum corrigit

01 Oct 2018, 09h21
1) Scripsi: «factio communistica domina erant», pro recta forma: 'erat'. Qui quidem error verisimiliter ex eo ortus est,
quod in mente habebam locutionem hanc: 'communistae domini (erant)'.
2) De alio errore praesertim coram Iosepho Fabro me velim excusare: nam in hodierna epistula mea c. t. 'Quaedam (...)',
vocabulum, quod est "allaturarum" quodque Iosephus iam correxerat in 'allatarum', ego neglegenter servavi. 

Valeatis, lectores, et ignoscatis mihi, quaeso. 


Victorius Ciarrocchi deplorat gravem statum oeconomiae Italorum

01 Oct 2018, 09h20
De graviore Italorum condicione oeconomica

Cum olim quasi per transennam de gravissimo aere alieno oeconomiam nostram suffocante aliquid rettulissem, quidam rabiose
et contumeliose mihi respondit. Qua de re punctum. Sed Lucianus Fontana, moderator seu director (ut sermone nostro Punico
dicitur) actorum diurnorum, quibus index 'Nuntius Vespertinus' (Punice: 'Corriere della Sera'), hodierno responso hoc: 
 
 
cum alia tum scripsit ferme haec: «Extra locum mihi videtur ad eam oeconomicam praeteritorum annorum condicionem redire, 
qua factum est ut Italia montem aeris alieni coacervaret (cum variis [perniciosis] exitibus [eo ex aeris alieni monte] redundatis)»
[Punice seu Italice: «l'Italia che ha cominciato ad accumulare una montagna di debito pubblico [...]»]. Praeterea hic Lucianus 
Fontana in adulescentia et iuventute fautor doctrinae Marxisticae fuit et communisticae factionis. At si quis mihi non credit, brevem
illius viri biographiam legat, quaeso, hanc: 
 
 
e qua patet eum in fovenda 'adsocietate [F: federazione] iuvenili [G: giovanile] communistica [C: comunista] Italica [I: italiana]'
actuosum fuisse et per undecim annos suam operam dedisse cooperatoris in actis diurnis 'Unitas' inscriptis; quorum quidem
actorum diurnorum factio communistica domina erant. Quod si etiam postquam vir sicut Lucianus Fontana (olim certe communista,
hodie nescio; sed Marxistica doctrina veluti stigma saepissime imprimitur) aperte agnoscit veritatem evidentissimam (scilicet:
oeconomicam Italorum progressionem ab isto aere alieno immenso impeditam frenatamve esse), aliqui 'rabiose et contumeliose'
mihi respondere delectentur, impunite hoc faciant: ubi enim omnia licent, cur non et porcorum grunnitum audire liceat?




____________________________________