ACROAMATA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
Secunda Mensa Ep. 198 De Butyro cum Annula
12 Apr 2026, 16h32
Catherina et Timotheus amicam carissimam, Annulam, invitaverunt ut locum e Historia Naturalis Plinii Maioris de butyro nobiscum legat et nugetur. De lactibus, memoriis iuvenalibus, et machina temporis colloquimur.
Secunda Mensa ep.197: De potione socolati et super glaciem labendo
26 Jan 2026, 08h00
Catherina et Timotheus nugantur de diebus hiemnalibus, sc. de labendo in arena glaciale et de potione apta ad labendum nec non ad omnes dies.
Secunda Mensa Ep. 196 De Donis Nataliciis
12 Jan 2026, 08h00
In Lyceo Catherinae, alii magistri aliis dona parva singulis diebus in ultima septimana scholarum clam dare solent. Catherina petit dona apta et consilia secreta et Timotheus de donis nugatur.
Secunda Mensa, ep. 195: De diebus festis apud Iohannem Iuvenalem, partem alteram
05 Jan 2026, 11h00
Timotheus Catherinaque pergunt in garriundo cum amicissimo veterrimo Iohanne Iuvenali.
Scitote: Catherina pravissima in lucem non edidit hanc episodium tempore constituto (id est, mense decembris). Hoc episodium erit ergo vobis, auscultatores, donum serum natalicium!
Secunda Mensa Ep. 194. De Consuetudinibus Nataliciae cum Iohanne Iuvenale
15 Dec 2025, 08h00
Iohannis Iuvenalis amicissimus se ad nos coniungat et nugamur de coemeteriis, consuetudinibus hiemnalibus, et variis aliis rebus iucundis.