Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

AMICUS PLATO

Pagina a Jorge Tárrega curata, discipulis Vniversitatis Studiorum Valentinae aptata et accommodata


Discipula María Ibáñez praemio honorata est

21 Nov 2020, 07h29
Hesterno die, qui dies fuit vicesimus mensis Novembris ann. MMXX, honorata est discipula nostra María Ibáñez praemio, quod dicitur, «ex aequo» a SOCIETATE HISPANICA STVDIORVM CLASSICORVM (vulgo SEEC). Defenderat María anno praeterito opusculum in cursu illo futuris magistris dicato, in … Sigue leyendo

Hesterno die, qui dies fuit vicesimus mensis Novembris ann. MMXX, honorata est discipula nostra María Ibáñez praemio, quod dicitur, «ex aequo» a SOCIETATE HISPANICA STVDIORVM CLASSICORVM (vulgo SEEC). Defenderat María anno praeterito opusculum in cursu illo futuris magistris dicato, in quo discipuli docendi rationes discunt et exercent. Finem ut imponeret cursui, scripserat opusculum de Livia Drusilla, in quo nonnisi Latine fundamenta docendi iecit, rationes descripsit atque fabulam notissimae feminae narravit. Hic nuntiavimus anno praeterito quid factum sit. Euge, María, de tanta discipula gloriamur. FINIS CORONAT OPUS!

Jorge Tárrega

21.XI.2020


DE CATVLLO in Vniversitate PRAELEGENDO

27 Mar 2020, 11h30
Inter incepta VALENTIAe VIVAe numeratur studium scholas excipiendi coram discipulis Vniversitatis Valentinae habitas. Ecce scholarum exemplum, in quo ipse Catullum anno MMXIX exeunte praelegi in disciplina «Prolegomena in Philologiam Classicam» nuncupata. Scholam, quam spectatis, audiverunt discipuli primi cursus Philologiae, quae … Sigue leyendo

Inter incepta VALENTIAe VIVAe numeratur studium scholas excipiendi coram discipulis Vniversitatis Valentinae habitas. Ecce scholarum exemplum, in quo ipse Catullum anno MMXIX exeunte praelegi in disciplina «Prolegomena in Philologiam Classicam» nuncupata. Scholam, quam spectatis, audiverunt discipuli primi cursus Philologiae, quae dicitur, Classicae.

Licet, si placuerit, subtitulis Latinis uti, quos in dextero ligamine aperietis.

Plures pelliculae, quas habuimus in animo excipere ac in lucem edere, fieri non poterunt propter luem illam coronariam, quae his mensibus in totum orbem terrarum saevit.


SCHOLAE LATINAE INITIVM CAPIVNT. VALENTIA VIVAST!

24 Jan 2020, 18h24
Proximo die XXVIII huius mensis initium capient SCHOLAE LATINAE in Vniversitate Studiorum Valentina. Agitur, ut mense Octobri praeterito nuntiavimus, de consilio VALENTIA VIVA, quod consilium per totum annum academicum multis inceptis, versipellis quidem instar, volvitur. XXV discipuli, qui Studiis Classicis … Sigue leyendo

Proximo die XXVIII huius mensis initium capient SCHOLAE LATINAE in Vniversitate Studiorum Valentina. Agitur, ut mense Octobri praeterito nuntiavimus, de consilio VALENTIA VIVA, quod consilium per totum annum academicum multis inceptis, versipellis quidem instar, volvitur.

XXV discipuli, qui Studiis Classicis operam dant in Vniversitate Valentina, sua voluntate, nulla mercede soluta, nullo beneficio academico promisso, nomen scholis dederunt. Erit mihi honori una cum Aloisia Aguilar discipulos eo animo iuvare, ut Latine loquendi et legendi facultatem exerceant et amplificent. Plura mox narrabimus!

Valentiae, a. d. IX Kal. Febr. ann. MMXX


SEMINARIVM LATINITATIS IN VNIVERSITATE NOSTRA PERACTVM

07 Oct 2019, 09h35
Nudius tertius Seminarium, quod inter inceptum VALENTIAM VIVAM numeratur, factum est in antiqua sede Vniversitatis Valentinae ope et auxilio Consociationis Collegii Latinitatis. Hic spectari possunt imagines ibi exceptae. Gratias agimus moderatoribus antiquae Vniversitatis sedis LA NAU, ubi licuit nobis mutuari … Sigue leyendo

Nudius tertius Seminarium, quod inter inceptum VALENTIAM VIVAM numeratur, factum est in antiqua sede Vniversitatis Valentinae ope et auxilio Consociationis Collegii Latinitatis. Hic spectari possunt imagines ibi exceptae. Gratias agimus moderatoribus antiquae Vniversitatis sedis LA NAU, ubi licuit nobis mutuari auditoria. Valentia vivit, Valentiae enim de factis Romanorum memorabilibus sermo Latinus adhibitus est multas per horas.


SEMINARIVM LATINVM VALENTIAE HABENDVM!

01 Oct 2019, 06h10
Multa sunt seminaria multique sunt conventus in quibus homines docti suas pervestigationes ita partiuntur, ut fiant colloquia et doctrina pervulgetur. Valentiae quidem proximo die 5 huius mensis Octobris, qui dies erit Saturni, habebitur mane II SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS, quod favebit … Sigue leyendo

Multa sunt seminaria multique sunt conventus in quibus homines docti suas pervestigationes ita partiuntur, ut fiant colloquia et doctrina pervulgetur. Valentiae quidem proximo die 5 huius mensis Octobris, qui dies erit Saturni, habebitur mane II SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS, quod favebit VALENTIA VIVA, inceptum Vniversitatis nostrae. Octo tradentur oratiunculae eaeque omnes Latine. Vehementer suadeo ut veniatis, discatis et gaudeatis.

Aditus omnibus patebit gratuito, dummodo sint sellae in promptu. Ecce nexus ad seminarium. Venitote frequentes!



____________________________________