Martis die 16 mensis Julii 2024

RELIGIO

DE PASCHA CELEBRANDA

De discrepantia diei inter Catholicos et Orthodoxos

A.d.III Nonas Maias Christiani Orthodoxi et Catholici ritui  orientali obsequentes,  Pascham celebraverunt, paulo magis  uno mense post Catholicos. Iter ut unum diem Paschalem  constituant  omnes qui Christi doctrinam profitentur,  difficilius videtur, tempore quo bellum Ucrainum colloquiis oecumenicis obstet. Tamen spes non deest, praesertim cum posterus annus  millesimus septingentesimus  sit  a concilio Nicaeensi, et  in sollemnitate  haec res tractetur  quae maxime  Summo Pontifici Francisco cordi est, eo magis quod Pascha ob singularem  nexum dierum   ab omnibus Christhianis celebrabitur a.d.XII Kalendas Maias. Idem sentit Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus Bartholomaeus I, qui valde  exoptat ut laeta concursio opportunitatem  posthac  ad Pascham celebrandam uno die praebeat. In ipso Concilio Niceae  statutum est ut etiam  Christianis qui una cum Iudaeis celebrarent, dies fidelium occidentalium sequendus esset.  Sed postea novum discidium factum est: occidentales elegerunt diem dominicam post lunam plenam vernam, orientales post Pascham Iudaicam. Ulterior dissimilitudo exorta est renovato calendario Iuliano a Papa Gregorio XIII, cum commutatio ab Orthodoxis non accepta esset.

Scripsit Lydia Ariminensis- 09/05/2024 07h53


DE PRAESEPIS ORIGINE
DE SYNODO QUAE DE SYNODALITATE AGIT
“VERITATIS SPLENDOR”, QUID DE RE MORALI POST ANNOS XXX?
SANCTUS VALENTINUS
SANCTA LUCIA