Martis die 16 mensis Julii 2024

BIOGRAPHIAE

DECEM IAM ANNI A NELSONII MANDELA MORTE TRANSIERUNT

 

Die quinto mensis Decembris, anno bismillesimo tertio decimo, domi suae in suburbio quodam urbis Ioannesburgi positae Nelsonius Mandela, clarissimus luctator ille libertatisque fautor Austroafricanus qui inter decem aut viginti maximum praestantissimos saeculi vicesimi viros iure meritoque numerari potest, vita functus est. Cum primum obitus eius nuntius vulgatus est, diversis in orbis partibus permulti homines eum honore necnon variis affectus demonstrationibus prosecuti sunt. Celeberrimus ipse archimonachus Buddhistarumque Thibetanorum dux, qui Dalai Lama vulgo nuncupatur, paucis post mortem eius diebus dixit Nelsonium veracem Mahatmae Gandhi imitatorem in non-violentiae et aequalitatis studio fuisse.

Septem et viginti annos in carceribus Austroafricanis tempore segregationis illius nigritarum, quae “apartheid” vocabulo Afrobatavico usurpato appellari solet, Nelsonius Mandela fuit. Is, qui iuvenis a non paucis pro tromocrata habebatur, cum septuagenarius et iam satis toto terrarum orbe notus a summis Africae Australis magistratibus e carcere rebus in Unione Sovietica atque Europa Orientali mutantibus egredi situs esset, liber per cunctum saltem democraticum orbem ut hodie aiunt ovanter salutatus est.

Adversatus semper erat Nelsonius Mandela et dominatui hominum albicolorium in Africa Australi et dominatui maioritatis nigricoloris iam tempore quo in factione Congressus Nationalis Africani placitis socialisticis et Marxianis infecta, cuius sodalis inde ab adulescentia fuerat, contra segregationem atque odium phyleticum rationibus Boycottianis quoque adhibitis militaret. Quattuor post liberationem suam annis cum civitatis praeses factus est, nationi ad arcus pluvii instar reformandae impensam operam dedit. Huiusmodi arcus caelestis similitudo ad societatem quoad humanas cutes multicolorem significandam ab optimo Nelsonii in aequalitate affectanda contubernali archiepiscopo Desmondo Tutu in publicum sermonem inducta erat.

Mentione dignum quoque est quod Nelsonius Mandela anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio ob opus novae Africae Australi segregationis phyleticae (sive “apartheid”) experti exstruendae inceptum una cum Reipublicae Austroafricanae tunc praeside Friderico Guilelmo de Klerk praemium Nobelianum pacis acceperit.

Rerum athleticarum quoque ope voluit Nelsonius Mandela Reipublicae Austroafricanae iam praeses cives suos coniungere atque unire, velut anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto certaminis universalis harpastici occasione, cum vero multos per annos nigritae Austroafricani (etiam forsitan ipse Mandela) cuilibet turmae adversariae potius favissent quam gregi Austroafricano harpastico solis prope lusoribus albicoloribus constanti et quodammodo regimen segregatorium olenti; nam a patriae suae nigritis ea tempestate petivit ut manum harpasticam nationalem, in qua non plus quam unus athleta nigricolor militabat, cantu suo clamoribusque ad strenue ludendum hortarentur necnon principem eiusdem turmae lusorem, Franciscum Pienaar nomine, privatim tali more etiam inter theam sorbillandam est allocutus ut hic ad certamen prospere aggrediendum collegis suis efficacius animum adderet. Africani Australes ex eo certamine, quod vero in ipsa Africa Australi habitum est, fortissimos harpastistas Novozelandenses finali decretoriaque certatione superando victoriam demum reportaverunt. Hoc pacto natio tota quae, haud aliter quam hodie fit, in hominibus nigricoloribus –quos veteres, ut puto, Aethiopas appellarent– maximam partem consistebat, deinde in originis Europensis albis, in Indis et aliis “coloratis”, unam primum post saltem semisaeculum, si umquam antea, circa pulverulentum harpastum ovatum se esse sensit. Quae omnia pelliculā cinematographicā Clinto Eastwood scaenas disponente confectā annoque bismillesimo nono editā ostenduntur quae Invictus inscribitur. Altera de Nelsonio Mandela sat nota pellicula (quae anno MMXIII, paulo ante quam ipse Nelsonius de hac vita excederet, foras est data) vocatur Mandela: Long Walk to Freedom (Latine ut suggero “Mandela: longum iter ad libertatem”); quod opus, Iustino Chadwick moderante concinnatum, in autobiographia eiusdem fere tituli nititur (Long Walk to Freedom) quam Nelsonius Mandela conscripserat.

His diebus quibus magnam internecionem fieri videmus in plagis Asiaticis occidentalibus, in Israele et in Palaestina potissimum memorare licet Israelitarum ductores a Nelsonio Mandela semel atque iterum obiurgatos esse ob Palaestinorum coercitiones repressionesque in hac terra ab eis diu factas et ob sociale praesertim segregationis systema adversus eosdem Palaestinos inventum segregationique Austroafricanae, de qua supra diximus, haud dissimile. Etenim favebat Nelsonius, qui Iaser illius Arafat cum admirator tum amicus quidem fuit, civitatis cuiusdam liberae Palaestinensis creationi iuxta Israeliticam exstaturae, hoc autumans insuper, causam Palaestinorum, liberationis videlicet, eandem esse ac nigritarum Austroafricanorum.

Inde a teneris unguiculis Nelsonius Mandela quodammodo Christianus fuit; certe themata praeeminenter Christiana in sermonibus atque in actibus eius facile cernuntur. Oppressoribus suis, qui eum tria paene decennia in parvulis cellis coartaverant, factis veniam, non meris verbis, dedit et denuo in publico agone constitutus multa reconciliationis signa edidit. Pro oppressis, neglectis, omni iure destitutis in hominumque societate tenuioribus per totum ferme vitae suae curriculum pugnavit; hoc tamen nonnulli Christiani ei obiecerunt, cum libertatem abortuum faciendorum nimium provexisset, quod infantes non natos in tenuissimis atque oppressis vix annumeravisset.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


PUELLA VATICANA
MARCUS CATO
DE CARMANIOLAE COMITE ALEXANDRI MANZONI
ABHINC DECEM ANNOS BENEDICTUS XVI MUNUS SUUM ABDICAVIT
GENETRIX EUROPA